Christiani Henrici Eckhardi Introductio in rem diplomaticam, praecipue Germanicam : in qua regulae idoneae vera diplomata a falsis secernendi exponuntur

발행: 1742년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

11쪽

Huina in omnis rem merata luculent. me loqh-- summo m pretio habentur. Infelicitatis non postremae loco Ips E numeras splendidi a rWA tmbularia, vera vetustatis sacra lia, quae taliquit r, praestantia, et adparum chartarum et diplomm lium, quae ibi tamqvum gemmae, auro contra preniosiores, religiose fossiciteque custodi Hur, minpaucis in Germania possum conferri. Eminent ambue in terris TVIs duo oppida, quae magna rerum

ibi gestarum magni cevtia olim floruerunt, et im gni sum oram Principum splendore celebrata sunt, in quibus Reges et Imperatores Germaniae , Iot Principes, Saxorico poti mum, ampli misbeneficiis, diplomatibus couce Is, ornarunt, Agμseda alte= um, alterum Doruburgum propter Salam. Cuius itaque tutelae polin, quam TUAE, sεηεNise

12쪽

SIME PRINCEPS, tradam atque consecrem haurde re d Amatica Germ. commentationem J qui Gingulari tutela sues tabularia instructissima, atque

palatia quondam celabo ma, et tantum chartis -- 'iustis flatuis pretii, quantum idis incorrepta fides et summa aussoritas conciliare possent. sine

omnia tanto mihi incisamento sunt, ut confidentiore animo sacram TVAM purpuram adeam, et in laetissimam me spem erigist, fore, τι have libellam tamquam saucti mi pignus ossisti ei sempiteruae fides subjecti meque obsequentiae testimonium, ea, qua soles, fronte quidquid ex animo TIBI devotis o

proficiscitur, accipias, et clementia TVA auctorem haud indignum iudices. Caeterum summum, quod omnia moderatur, Numen casis piisque precibus supplex rogst, ut TE, SERENISSIME PRINCEPS,

13쪽

aeterna forentem laude, ad feros annos saluum a que incolumem praestet, quo prouinciari TVA-aWΜ opes a elicitatem quam diutissime tuearis, et augustam domum TVA Μ ita flabilias, ut eius gloria iisdem, quibus haec rerum uniuersisas, fluitas temminetur. ER haec votorum δε--, quae incit

iissima pietate concipit

SERENITATI TUAE

14쪽

LECTORI BENEVOLO

S. D.

CHRISTIANVS HENR. ECΚHARD. vo D in veteri prouerbio est, nocessitatem plerasque arteS inuemnisse: id si quis arti diplomaticae euenisse existimet, is ad suum iudicium non meam solum, sed doctissimorum quoque hominum sententiam adscribat. Quis enim, nisi rerum liaud admodum intelligens, negauerit, dudum ante diplomata, quam de arte vera a falsis iudicandi quidquam peruulgatum est , exstitisse Θ Exstahant illa in tabulariis, in quibus veluti Sibyllae folia custodiebantur, non inspicienda, nisi lquando usus ita ferebat, aut vetustatis memoria excitanda erat, quod fere in portentis nu

merabatur: exstabant quoquς haud pauca in l/ a a vulgus i

15쪽

vulgus edita, sed paucissimis, utpote nondum utilitate illorum perspecta, nota, et nemini in

mentem venit de integritate cuiusdam dubitare, aut fidem eius ad normam quamdam, tamquam ad Lydium lapidem, explorare. Itaque quum, quid prodessent chartae, quidque utilitatis haberent diplomata, pauci scirent, nec ullius interesset, proba et sincera, an falsa et . suspecta illa essent, quid, quaeso, quemquam

mouere potuit, Vt de regulis cogitaret, quibus vera a inllis possent internosci 8 ut operam susciperet, quam nec sibi, nec aliis magno usui fore intelligebat 3 Neque enim nostra solum aetate, sed patrum quoque memoria iam ea fuit hominum indoles, ut omnia utit,

late sua metirentur, nec quisquam tam patiens fuit, ut discere voluerit, quod in usu non esset habiturus.. Sed quod ratio vix nonnullis potuit sumdere, necessitas praeter opinionem effecit. A cidit enim, quis fortuito ita rem cecidisse neget Θ) ut bonis in controuersiam VocatiS, quo iure illa parta essent, quaereretur, et pericUlum possessoribus intenderetur ea amittendi. Quid hi faciant, ut possessionem suam iure tuerantur 3 Omnia excutiunt, scrinia, et forulos omnes expilant, incidunt forte in chartas et

16쪽

tabulas, Vetustate paene eXesas, quas, quum logitime sibi adquisita bona esse ex iis cognoscunt, proferunt, et aduersariiS Opponunt. Quemadmodum vero gladiatores circumuenti ab aduersariis, et loco deiecti, omnes corporiS vires et neruos intendere solent, ne amittant Victoriam, quam antea in manibus sere habebant: ita, qui spe iam deuorauerant bona, prolata contra se diplomata, quae iusti tituli priuilegium loquuntur, ne ea quidquam pOS- sessoribus iuuent, conficta et spuria esse contendunt. Sic, credo, est, ut inuest, gatae primum sint notae genuinorum et spuriorum diplomatum, et ut ita credam, res ipsa monet, et summorum hominum auctoritas cingit. Equidem non ignoro esse viros doctissimos, et in his V. C. IVATUM FONTANINI,

quibus persuaderi non potest, bella, Vt Vocant, diplomatica primum nobis artem hanc adtulisse, uti mihi videtur, eosque paullo altius rem repetere, et apud antiquissimas Germaniae gentes, Ietpote Ripuarios, eius incunabula iam sibi reperisse videri. Sed id quoque scio, rationem eos fugere, et antiquitatem huius artis maiorem facere, quam quidem probari ressiti Nam si Ripuarii, uti aliae gentes germanime falsi crimen seueris poenis vindicarunt, multa a 3 - Praeci

17쪽

praeclare aduersus falsariorum fraudes statuerunt, et chartam comparatione aliarum falsam pronunciatam, perforandam sanxerunt, an ideo artem criticam eoS eXploratam habuisse dixeris, aliarum artium rudes et imperitos 8 Ab

his initiis, exiguis sane, prosecta est ars diplomatica, et, Vti obseruatio diuturna notam dis rebus artem fecit auctore ΤvLLIo, sic

quas sparsim in bellis diplomaticis obseruando alii notarunt, expressas in diplomatibus veribratis et falsitatis notas, viri ingenio doctri

naque acuti ad praecepta reuocarunt. Vnde non mirandum est, mancam quodammodo ac

imperfectam fuisse initio hanc scientiam, et multa, quae pro certis tradita sunt, falsa alios esse animaduertisse, adeo, ut si nihil habuissent alii, quod reprehenderent, hoc mihi longe magis mirandum videretur. Quid enim simul et inuentum et perfectum est 3 anne omnes artes, veluti per gradus adscendentes, ad id, quod summum est, peruenerunt 8 Et quis est tam subducta ad docendum ratione, quin

aetas, VsuS et eXperientia nihil adportet noui, et quae certa primo putauit, postea tamquam incerta repudiet 8 Est haec earum Metium, quae obseruatione magis, quam aliae inueniuntur, in quarum numero artem quoque diplo

18쪽

PRAEFATII VII

diplomaticam esse unusquisque intelligit, in doles, Ut ab ipso quasi tempore VireS capiant, et quotidie limites illarum proferantur. Quo longiori usu tractantur, eo magiS limantur et perpoliuntur, et ad perseitionem quamdam accedunt, quemadmodum fluvii, quo longius progrediuntur, paullatim sordes, quas ab Ortu

trahunt, amittunt. Multa vidit M AB I L L O N I V S,

ad quae caligauit CONRINGius: in multis haesiit M AB ILLO NIus, quae ab aliis in aprico posita sunt, et quae nos incerta existimamu de iis certius statuent posteri. . Nescio igitur, quonam fato factum sit, ut quam recte de aliis artibus nonnulli senserint, tam inique cum arte diplomatica egerint. Fuerunt enim, qui eam tamquam nugatoriam, futilem, inconstantem, lubricam, in qua nihil sit, in quatum pedem figas, traduXerint, et, si eorum res acta esset arbitrio, dudum in exilium esset acta. Sed rideant eam censores, industria et contentione nostra indignam clament, et proscribendam censeant, non recuso, modo ferali hoc edicto alias onines artes quoque comprehen dant. Nam, quae magno supercilio in arte diplomatica notant, ea omnia cum hac aliae artes communia habent. Et si ob utilitatem, quam habent, alias retinendas censent, hanc quoque

19쪽

VIII PRAEFATro

quoque reiicere non possunt, quia usu et praestantia multis anteponenda, paucis aequipa- randa videtur. Nec fatis bona fide agere ubdentur, qui partem quamdam paullo seuerius . expendunt, et ex eo specimine alios iudicare iubent, quam parum certum et stabile sit totius artis fundamentum, et quam male bonas horas lperdant, qui in ea ingenium industriamque leXerceant, similes prosecto illi scholastico faceto apud Hieroclem, qui domum venditurus, i euulsum ex illa lapidem tamquam in specimen circumferebat. Non magis enim de parte, nisi ἱtotum inspiciatur, quam de aedibus ex lapide, luno pariete evulso, licebit iudicare. Memini praeclare sapienterque a s ENEc A dictum: res geritur, et per lineamenta sui ingenii opus necti- itur, ex quo nihil subducisine ruina potest, dummodo in ipse homine consideres, id quod de arte diplomatica dicendum esse, nemo non intelligit. Sed ilonga est iniuria, cui profligandae vix opus est immorari, praesertim quum iam a viris doctis- - simis causis haec perorata sit. ;Quemadmodum vero nihil, quod pluribus constat rebus, ita perfici ac perpoliri potest, ut omni eX parte absolutum videatur: ita 'quoque, si in singulis alii elaborauerint, tunc ldemum illud nescio quid praeclarum atque ex, i

mium i

20쪽

tissi

ancium

PRAEFATIO. Uriri

mium solet emorescere. Venia ergo parata merito esse debuit iis, qui primum artem vera diplomata a falsis distinguendi instituerunt, quandoquidem in uniuerso genere elabor runt, et quum omnium, quae ad illam peribnent , animo praeceptisque comprehendere vellent scientiam, singula quaeque non semper adcurate eXpendere potuerunt Atqui nostro faeculo haec contigit felicitas, ut plures veluti classico excitati ad illustranda singula et potiora artis diplomaticae capita omne studium ac ingenium contulerint viri doctissimi, et de ii, terarum commodiS egregie meriti, quorum opera in pretio erunt, dum litteris his suum constabit Pretium. Sunt, qui de sigillis ex limstituto disputarunt, et quidquid lectione veterum monimentorum indagari poterat, magna diligentia varioque madio moliti sunt. Sunt, qui monogrammata cum cura sibi inuestigam da sumserunt, et praeclara industria, quam inexplicandis illis posuerunt, effectum est, Vt imsgnis lux rei diplomaticae accesserit. Rest bat adhuc argumentum de temporum adnotationibus, et eris principatus, quae in diplo matibus usurpantur, dissicile sane et intrica tum, quod minus adhuc eXplanatum videbatur. Sed hic quoque inuenti sunt, quos neque

b rei

SEARCH

MENU NAVIGATION