Christiani Henrici Eckhardi Introductio in rem diplomaticam, praecipue Germanicam : in qua regulae idoneae vera diplomata a falsis secernendi exponuntur

발행: 1742년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

31쪽

PROOEMIUM DE NECESSIT. UTILI T.

mentica illos ad imitandum sibi proposuisse, quia alias, si haec defuissent, nulla spuria supponi potuissent

V. C. sIMON FRIDERICUS HAH N in Dissert. ad diploma Bergense p. I.

. Antiquissimum crimen est salsum, in quod iam Romani seuere animadirertebant, quique varia aduersus falsarios repe- riebant, de quibus SVETONIVs in NERON. e. XV I. PAVLωL v s Recepi. Sent. V. V. 1. Praeclara quoque contra impostiariim fraudes statuta sunt in antiquissimis Germanorum legibus Ri p vA R i A T. LIX. L. A L E M A N N. T. IL . 2. L. W I s I G Ο T H. L. VII. T. V. quae publicatione bonorum, amputatione manu aut pollicis abscissione, immo etiam vitii comburio crimen hoc vindicant. Sed his poenis, utut grauissimis, non coerceri potuit sallendi libido, quin desuerint, qui diplomata refingere non dubitarent. Ingens eorum semper numerus fuit rudibus maxime saeculis, et nulla huius flagitii foecundiora fuerunt. quam undecimum, et quae illud sequuntur, proxima, uti obse uetuit DANIEL PAPEBRO CHIVS in Propylaeo antiqv n. ιοῖ. Inprimis saeri ordinis homines turpissimo hoc artificio in lignein Deiebant quaestum. Sic Gerronius. S Medardi apud Suessio. nenses monachus, morti Vicinus, non religioni sibi duxit fratribus adstantibus commemorare egregia sua facinora, considia scilicet diplomata, quibus ingentes opes ad S. Medardum contulisset. cons Ilisoire des Contestations fur la diplomatique p. 7s. Insignis falsarii, cucullati, meminit PETRUs DE VINEIS L. D. XXII. Alia exempla clerῖcorum, ex quorum ossicina spuriae chartae prodierunt, exstant apud sTEPHAN. BALvZIvΜ ' Capitulari T. II. P. B a R o N I V M in Annal. Deles ad anαMLI. aliosque. Non sine inuidia. et odio forsan abreptus G Λ- a RiEL NAUDAEVS omnem huius rei culpam in Benedicti. num ordinem reiicit. Vid. HER M. CONRiNG in Censu a d psim Li Uau. p IN. Sed alios quoque a nisi crimine non linis munes fuisse Ostendit I o A N. N A B i L L O N L. I. de re diplomat. c. H. L. Iu e. III.

g. III. Vcra ergo non minus, quam stipposititia diplo. mata hodienum supersunt; quod, si quid aliud, lucia. '

32쪽

nae sussIDIIs REI DIPLO MATICAE. sientissime quoque comprobant BELLA DIPLOMATICA, magno Vtrinque animorum aestu in supremis

germanici imperii tribunalibus gesta. ' In his enim illud summo studio assim est, ut aut veritas, aut fabsitas diplomatum, qua stabat cadebatque victoria causiae, in iudicium dedustae, adpareret.

Egregie et cum insigni doctrinae adparatu hella ista dipismatica recensuerimi eximia duo Germaniae decora. viri illustres IO. PETRvs DE LUDE UI G in amplissima Praefat. T. I. Reliquiis intori praemissa, et Io. GOTTFR. DE FIEIERNin praefatione, quam splendidissimo et aeternitatem laturo operi Actorum Pacis mes M. Tom. III. praefixit. Adde V. C. DAN. EBER H. BARINGIvΜ in Claue diplomatica, qui adlluc' alia et quidem recentiora bella diplomatica exposuiti

Quae quum ita sint, stultissimum est nulla salsa diplomata credere, et omnibus tamquam suspectis fidem derogare. Abserdum porro est comminisci, vera, si qua extiterint, diplomata, aut incendiis ahOlita, aut aliis temporum iniuriis erepta esse, aut dispensa intercidisse. 'η Quam lubriciam huius sententiae sundamentum sit statis patet. Ita quis eodem iure non minus inepte colligere posset, non nisi genuina monimenta exstare, et supposititia deperdita esse. Nam tempus, edax rerum, iiividiosa vetustas, incendia, aliaeque calamitates falsas quoque chartas absuinere potuerunt, cur igitur tantum veras 3 Sed qui ita argumentari solent, fidem omnem ex historia profligant, et omni antiquitati bellum indicunt.

V. Fieri itaque aliter non potest, quin Vera pro fabsis, et falsii pro genuinis habeas, et nubem, Ut aiunt,

33쪽

- 6' PROOEMIUM DE NECESSIT. UTILIT.

pro Iunone amplectaris, ' nisi animo percepta habeas praecepta, ex quibus vera a falsis discerni possunt, uae artis criticae nomine veniunt. Ars vero sincera iplomata a spuriis internoscendi dicitur ars diplom 'rica; adeoque haec merito ad species artis criticae reserenda est.

Inprimis in bellis diplomaticis perspeelum est norma opus esse, aa quam, tamquam ad Lydium lapidem, fides diplomatum examinari posset. Comprobata quoque tum est plerorumque doctis omni hominum conseiisu sententia. rUulas quasdam inueniendas esse, ex quibus certum coIligi posui de diplomatum integritate et iudicivin. Sic bella diplomatica primum ausam dederunt studio rei diplomaticae. et protuleriant elegantissimas solertissimorum veteris aeui inoniis mentorum indagatorum obseruationes, quae nihil aliud sunt. quam notae seu quibus vera et salsa iudicantur.

VI. Vt vero paullo luculentius de necessitate artis diplomaticae constet, Operae pretium erit de insimildiplomatum utilitate et praestantia quaedam praefari. J Iescio vero, an maius ulli scientiae praesidium diplomata adserant, quam historiae. Aperiunt illa causta rerum Veras et genuinas, quas annalium conditores et ignorant, Vel partium studiis abrepti celant. Produnt porro acta pacis et belli, eorumque consilia et exitus, et quae OOscurius de his omnibus memoriae

Irodiderunt historici, mirifice illustrant. Acceditentque his, quod diplomata fidem historiarum et

chronicorum, quae Gepe numero varias ob caussas Iaborat, egregie confirment et tueantur. 'η Rium diplomata sint acta publieo nomine et sellemniter litteris cons nata, longe maiorem sane fidem merenturi quam

historici. Quid enim tuto credas priuatae sortis hominibus, Disitirso by Cooste

34쪽

itas de

ssias

1 et

i et

stas

ET SUBSIDIIS REI DIPLO MATICA T. ' 7. qui intra claustrorum septa 'ii alebant, et ah omni scientia et . usu rerum alieni erant, quales eos suisse nouimus, qui annales Inedici praesertiin aeuo condiderunt. Quis denique eos. si omnibus etiam praesidiis et ornamentis, ad scribendam historiam itecessariis, instrueti fuerint, adsectibus tamen, odio et amori obnoxios, vera semper scribere voluisse credat 3 Nulla autem eiusmodi suspieio in diplomata cadit. Praeclare hoc. argumentum tradiat vir summus, GODO PREDUA GVILI E . mvs LEIANITIus in Praefat. Coricis tu isgent. dissimat.

f. VII.

Hine non satis laudanda est illorum opera, qui nihil reliqui fecerunt, ut historias, quas litteris com signarunt, diplomatibus, veluti luminibus distingue

rent, eorumque consensu omnia, quae dicerent, lucru' lentissime firmarent munirentque. Longum catalOgum eoriam, qui hoc modo praeciam de omni historia meruerunt, Ill. Dn. DE LUDEWIGin Praefat. T. I. Reliquiar. MDor. g. . A. et Cl. BAR IN G in Gue dia Ilommica p. teXuerunt.

. VIII.

Nec assi de gemmogia principum, male alias cohaerens, infinitis erroribus inquinata, et absurdis commentis simerstrum, nitori suo et verae dignitati restitui potest, quam ex diplomatibus. Ex his en Imeruuntur familiarum origines, earumque nexus, inde intelliguntur Imperatorum, Regum ac Principum series, agnati, propinqui, adfines, aliaque, quae scire in genealogia interesst, et alibi frustra quaeruntur, tanto maioris pretii, quanto certius haec omnia constant. '

Saepe in diplomatibus adiiciuntiir parentum, liberorum. fratrum, agnatorum et cognatorum nomina. quod rarius fit . apud scriptores. Sic Bertha, Regina Burgundiae et Italiae in diplomate de anno Dcccc LXVI. apud sΑΜ. GVICHE NON m

35쪽

8 PROOEMIUM DE NECESSIT. UTILIT.. in Bibliotheca Sebusiana Centur. I. n. r. p. 27. adet rate nobis exisponit familiam suam: Ego B E R T H A , gratia Dei Regina, primum pro amore Dei, pro amore domini mei mariti beati R dulphi Regis, et pro anima fili mei nu RcHARDi Episcopi et eorum, quorum debitores humo, et o Tiao Nis, giniosi mi Regis, nec non pro anima filiae meae, Regino ADEL HEIDAE, et Aliorum meorum CoNR Ani, Serenismi Redis, et non v PMi Ducis, et pro me i a se. Ex quo qirantimis pretii diplomate multo plenius rellitui potest genealogia Regum Burgundiae, quam eam exhibuit NIC. HIERON. G UNDLINGIVs in

Gundiis an. P. VII p. tu. Ex eodem intelligi potest Mathil- dem, Abiatissam Quedlinburgensem, intonis M. filiam, maternum genus ex stirpe Burgundica duxisse. Mater enim eius non suit Edilha, Britanna, uti vulgo creditur, sed Adelheidis Burgunda, quam Bertha, Rudolphi II. R. Burgundiae coniux

diserte filiam suam vocat V. CHRIs T. GOTT L. SCHWARTII. Dissi de Mathilde, abbatis PQAinburgensi, aliquando Viearia in erit. 4. F. A. Varentis et patruorum suorum nomina Fridericus II. Imp. in diplomate de anno Μ CC xx, quod exstat in HVNDII et GEWOL DI Metropol. Salisburg. T. III. p.s . notanter exprimit: Fridericus Dei gratia Rom. Rex et ciconfirmantes quidquid - - - et gloriosus pater noster, inuictu Lmvs Imp. Heinricus, et charisamur patruus noster Conratu. K- lustris Sueuorum Dux - - tradita a Patruis nostris Friderico es Conrado, Sueuorum Ducibus Ge. Euerardus Comes Foro Iu-liensis. liberos suos ordine recenset in testamento an. DCCCLXIII.

condito hisce verbis: O in Dei nomine EVERARDVs Comes. cum conivge G I s L A huius tesamentum diuisionis fieri inter infantes nos os insitis, quorum haec sunt nomina Vurach, Berenis garitu, Malardus, Rodulphus, Engelirus, Iudith, Heinnie, ete. δεvBERT. MIRAEVS ili Codice donat. piarum, Cap. XV. Ita ex diplomatibus genealogiam Regum Francorum DAVID B L o N D E L L V s ita libro rub tit. Genealogiae Francieae plenior assertio , Ducum Sabaudiae s A Μ. G V i C H E N O N dans thsoire genealogique de la rvale Maison de Sodie; et Comitii in Flandriae ὀ L i vA R i V s v R E n i v s in Genealogia Comitum Flaκ-driae praeclare illii strarunt. Vtinam hisce luminibus quoquevsi essent, qui Germaniae principum genealogiam ex instituto perpolluerim t. forsan certiora et meliora de illustrissimarum Germaniae familiarum incrementis et mutationibus habere-

36쪽

priis

et iis fidis a iux

s se

ET svBSIDIIS REI DIPLO MATICAE. 9mus. Sed egregia hac in historiae parte quoque sperare licet,

postquam sacem aliis luculenti silinam praetulit R. P. Μ A M UA RDvs HERGOTT in Genealogia diplomati gentis Hab purgicae, qua potissimum vera augiistissimae huius gentis exoris . dia ex diplomatibus summa cum cura eruit et illustrauit.

I. VIIII. Quum ineredibilem historiae utilitatem diploma.

ta adserant, g. v I. nemo dubitauerit, multum ex illis lucis accedere chronologiae, piae ita cum historia coniuncta est, ut haec sine illa parum sibi constet. Potissimum illa prosunt ad eruendas et restituendas temporum rationes, mirum in modum saepe turbatas, ad componendas feliciter disiensiones scriptorum. 'Hi enim non raro chronologiae incuriosi sunt, aut svne temporis, quo aliquid gestum est, adcurate dosi nandi rationem insiper habent, et unam tantum aGhibent temporis adnotationem, eram scilicet chrustianam. Diplomata contra Variis utuntur temporum . notis, non setiim epocha vulgari, sed etiam annos imdictionum exprimunt, distinguunt sellicite annos imperii et regni, et diem quoque, quo aliquid actum est,

diligenter notant. Exemplis hoc sacile iam ostendi posset, nisi id insta data

. opera demonstrare animus esset. Huc s'rtinet Directorium Chronologico-diplomaticum. annorum regni et imperii omnium Regum Germ. et Mn. Romanorum a Pinino R. Franciae v que ad Carolum G. Caesarem Augustum, ad usum computi d plomatici eriticum, quod adornauit vir celeberrimns Io. D MVID ΚOELER, et Μ ARP. F R E H E Ri Direetorio subieciti

g. X. Nec parum est, quod in geographiam, Guam

37쪽

1o PROOEMIUM DE NECESSIT. VTIM T. ,- linatibus redundat utilitatis. Illa praesertim, quae de inaedia aetate agit, quanto maiori dissicultate implicata est, tanto certius praesidium in illis reperit. Nemo, historiarum non plane rudis, ignorat, utramque paginam in geographia medii aeui facere palatia publica, seu curtes regias, Villas regias, et pagos, in quos omnis Germania olim diuisa erat. Sed unde nomina, situs, conditiones, fata illorum restius disces, quam ex diplomatibus 8 Otium enim Regibus et Imperatoribus germanicis sellemne fuerit adnotare loca, et iam mina villarum publicarum exprimere, in quibus diplomata aliis concessa erant, liquido patet, ad illu- :strandam medii aeui geographiam nihil magis, quam ιdiplomata facere.

Pagi isti erant tractus Tegioliis seu prouiliciae. In quibiis . pli tres vici erant. Patria lingua dicebantur Golpae seu Gauen. vii patet ex nominibus Rhcingau, Nor au, Aud M Briga Burgau aliisque , item cimumatus more romano. Singulis p ., gis praeerant comitus, qui principuin vice prouincias regebant et per vicos iura reddebant. De his loquitur vetus Poeta apud. LEI ENITIVΜ Scriptor. Rer. Brunsvis. Tom. I. p. MI.PIebs Omnis habebat 2ιοι pagos, tot paene duces. velut unius artus poris in diuersa forent hinc inde revulsi. Hlne eomites proiiliscue modo iudices modo comites voeanis tur. Ita v ENANT Ius FORTUNATVs L. IIII. vita Stam' rini Auilianum, quem antea vocaverat comitem, moribus tu. inidum, postea iudieem adpellat i Iudicis sude fert conlax aegra Auitlans. De pagis Germaniae antiquis elegantisilino opere egit c M si DaTIANvs FRANC. PAVLLINI; Saxoniae utriusque pagos ti speciatim exposuit HENRICvs NE OMI Vs Tovi. III. Scrip- stor. Rer. German. Palmam vero omnibus praeripuit REv. PRAE VI. UOT TUI GL 3IS L. II H. CHRONI cI, ubi secundum i

38쪽

..eundum Alphabeti seriem antiquos Germaniae mediae pagos . recensuit, eosqtie in cliariis geographicis, ad proborum vNe- . rum monimentorum fidem adornatis, distincte ropraesentauit.

I. XI. Insignem denique usum diplomata in doctrina de insignibus seu arte heralisca praestare quilibet facile per se intelligit. Quum enim ad diplomata vel

maxime pertineant sigilla, in his vero totus Principum habitus accurate exprimatur; palam est, ea omnia, Guae in armis gentilitiis considerare selent artis herabGicae magistri, inde luculenter posse demonstrari. Siee sigillis omnium rectissime discimus, quando Prinei- pes insignibus uti coeperint,' quibus armis gentilitiis familiae illusti cs ab antiquissimis te oribus usae si 'si uo modo patillatim successu temporis immutata, au- et ornata sint, et sensim hodiernam faciem indue rint. Porro illa docent armorum figuras, situm et dispositionem; denique vera et genuina emblemata, in scutis depingi selita, pictorum ingenio saepe in alias plane figuras detorta, optime e sigillis restituuntur.'

Insignium gentilitiorum originem ab expeditionibus saetis: in Palaestinam susteptis exeunte saeculo decimo r tulit Io. IACOB CHIPPLETIVS in M. Franc. verit. illustrat. e. rap. 44. Ill. Io ANNEs GEORG Es Ton in Analictis GHensb. f. XXVII. p. 76. aliique. Tunc enim Principes in Saracen rum perniciem conspirantes eiu modi sibi insignia elige ut. - ut a se inuicem clistinguerentur. Haec sententia magnum praesidium in sigillis reperit. Nullum enim fgillum, quod quidem suspicione salsi careat, saeculo XI. antiquius reperias. quod insignia gentilitia praeserat. Hinc ab eo quoque tempore tesseras gentilitias non amplius mutatas, quod antea inoris erat. sed perpetuo usu retentas esse obseruamus. vid. IO. ΜICHAELI EI NEC CIVI is vcr. G man. Istili. P. I. c. a. p. 1st. IIL IVB a STYs

39쪽

n PROOEMIUM DE NECESSIT.' UTILIT.2TUS HENNING. BOEΗΜERVs ii sede varia iurium immuat. per expedit. cruce Isignatorum cap. III. V. V. C. IO. GEORG. CRAΜERVS de iuri et Praerogat. nobilit. avitae

estp. V. p. Vulgo existimant sertum rutaceum esse, quod in Sereni simae gentis Saxonicae insignibus fasciis Ballenstediensibus superinductuna praefulget. Sed aliud plane loquuntur diploma- ta et sigilla, incorruptissimi veritatis testes, ex quibus non Obscure colligitur, non rutam, sed trabem esse, quae scutuin Ballenstediense oblique transit. Sic enim in sigillo Rudolphi. Dueis Saxoniae e diplomate Dobriiugensi de ann. Μ CCC xx IIII. describitur: clipeus , qui habet per latitudinem , flue per transesursum quinque tractus eleuatos, et quatuor depressos, quos cancellat unus tractus veniens de si eriore cornu dextro ipsius elipei. Comprobatur hoc e sigillo Uencesta; Electoris, quod in diplomate germanico de anno M CCC Lx XXVI. in chartario Do-Driiugenn describitur, ubi haec habentur: mni hal der Manuvnen Schiis V der linc en Se en mit Strichin di rupere, undmit em an liber her etc. Quis ergo dubitet pictorii et sculptorum iisenio, ad quiduis fingendum nato, ira ira illam

in rutam transformatam esse. eous. B. BVRCARD GOTT

MELP set Ruvius in Diss de ruta Saxon. Nec minus lucu-Ienter e sigillis et diplomatibus probari potest crinale oma. mentum Agnetis, Rudolphi Habspurgici Rom. Reais filiae esse, quod sertum rutaceum creditur, a conilige eius Aloerto II. Electore Saxoniae, in honorem, ipsius insignibus Ascanio Saxotii-cis adiectum, quam sententiam nietur U. Q FRIDERI CusgoLLMANNus in historisver Untersuiluu des Sueb sumgesammten HaVt- Tvens.

Fallor, aut antiquitatum studiosus egregios quoque fructus ex diplomatibus capere potest. Sive enim ritus Veterum in negotiis, tam ad res diuinas, quam humanas pertinentibus, perspectos habere cupit, siue statum publicum et priuatum Germaniae intueri, multa sese in diplomatibus offerunt, quae invsima suum conuertere potest. Si denique rem militarem,

40쪽

ΕΥ svssIDIIs REI DIPLO MATICAE. utarem, vestiariam adcuratius nosse e re sita esse ducit, mirifice eius desiderio satisfaciunt diplomata et sigilla. quae omnia, quae scire in antiquitate refert, pandunt et recludunt.

g. XIII.

Quum historia tantum lumen ex diplomatibugaecipiat, antiquitates ex illis praeclare erui possint, ceu hactenus demonstrauimus, profecto non potest non multum praesidii iuri tam priuato quam publico ex iis accedere. Nemo enim ignorat iurisprussentiam tam arcte cum omnis aeui historia et antiquitate coni flam esse, ut qui has ab illa diuellit, non possit non ad multa caligare. ' Exinde luculenter patet, demonstrata diplomatum utilitate in historia, eo ipse quoque eamdem in iurisprudentia demonstrari.

Rectissitne inde perillustris Fridericianae Academiae Caniseellarius Io. PETR. A LUDEWIG in Praef. turibus sevdorum praemissa p. 4. ait: quo mazis in hisoria romana versatus essiureconsultus , eo felicior erit in legum Romanarum aperienis caussis et sensibus. Idem in patria est verum: quo plus in hi ria nostra profecit , medii praesertim aeui: eo etiam perfectiussuris tam priuati quam publici et sudatis tractabit argumenta. vid. V. C. Io. GEORG. CRAΜERI Commenti de coniungend. iuris et antiquit. german. sudio s. ol l .

g. XIIII.

Vsiis diplomatum in iure germanico priuato satis elucet ex eo, quod ex illis I. tot diuersae germani. carum gentium consuetudines, ritus legesque prouinciales adcuratius, quam ex aliis monimentis hauriri possint; II. egregie iurisprudentia germanica locinpletari queat, siquidem saepissime iurium mentionem

B a faciunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION