Christiani Henrici Eckhardi Introductio in rem diplomaticam, praecipue Germanicam : in qua regulae idoneae vera diplomata a falsis secernendi exponuntur

발행: 1742년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

21쪽

x PRAEFATIO.

rei dissicultas, neque molestiariam deuorandurum magnitudo deterrere potuit, quin fatebroiam ingrederentur viam, et spinis obsitum iter conficerent, planum atque expeditum aliis futurum. .um interesse videretur Archibeancellariorum et Cancellariorum Regum et Imperatorum Germaniae adcuratam habere notitiam, nihil reliqui fecerunt viri dom, ut eam in lucem et ad communem huius aetatis utilitatem proferrent. Porro palatiorum et villarum regiarum, in quibus diplomata data sunt, memoria eX annalium Vetustate eruenda erat ut nihil ad operis perfectionem deesset; restituta est. Et quid dicam de tot elegantissimis obseruationibus, quibus aliorum praecepta vel perpolita magis sunt et stabilita, vel praeterviis et minus ad amussim facta emem data , et denique compluribus aliis antea limcompertis locupletata8 Quis ergo dubitet laetiorem iaciem artem hanc nostra aetate imcluisse, et si qua adhuc illi desint ornamenta et praesidia, Venturam aetatem adlaturam 8 Nonne optima spes adfulget, fore, ut tandem desinant de lubrico artis diplomaticae comqueri, vel potius omniare, et naeu S, quos emissititiis oculis venantur, acrius consectari Z

Sed huius quoque felicitatis caussa reserenda est

22쪽

est ad illud incredibile studium, quod diuin,

tus hominibus iniectum est, colligendi et proferendi in lucem diplomata, aliaque Veteris aeui monimenta, ab ue quo foret, nihil esset, in quo prae superiore aetate nostra gloriaretur. Quae quum intelligerem et animo mecUm paullo adcuratius reputarem, hanc feci cogitation. mearum summam, operae sotian pretium me facturum, si quae disputata sunt de fide diplomatum,quoad eius fieri posset, idoneis prae ceptis complecterer. Non ignorabam in tanta litterarum luce, quum ubique serueat iuris Ge manici tum publici tum priuati studium, nihil magis,quam diplomata studiosae iuuentuti commendari solere, ut ex ipsis sontibus hauriant pleniorem iuris scientiam, et tamen normam eam non habere, ut, quid distent aera lupinis, scire queat. Etsi vero satis cuiusque desiderio iacere

videbantur incomparabile IOAN. MABILLONII opus, et quod illi, si non anteponendum, certe aequiparandum est, CHRONI CONGOTTWDCENfE; illud tamen vel eo nomine non magno

sui erit, quod in Francorum tantum Regum displomatibus versatus est praestantissiimus auctor, in hoc vero latius sparguntur praecepta, quam ut statim reperiri queant, quae scire cuiusque interest. Accedit, quod tantae molis sint abso

23쪽

XII PRAEFAT Q tutissima haec opera, ut non omnibus liceat Oracula haec consulere, nec tamen ideo illos ca- rere fas est hoc praesidio tam utili, tam neceS-sario. Sed exstat quoque Viri summi, I O A N N I SNICO L. ΗΕRTII OPUSculum, quod nemo legerit, quin expressa quaedam eXcellentis ingenii, subacti multo rerum usu iudicii, et exquisitae erinditionis vestigia, quae in caeteris eius lucubrationibus admiramur, perspexerit. Tantum Vero est, .Vt rem Omnem exhauserit vir ille cum paucis superioris faeculi comparandus, Ut ace uatis aliis super aliis praesidiis et obseruation, ibus, quibus post eum respublica locupletata est, vix primas lineas argumenti duxisse videatur. Itaque quum non Verendum esset, ne mei me

consilii olim poeniteret, facile a me impetraui, ut hunc laborem susciperem, eoque publici in

me fauoris experimentum facerem, praesertim, quum hoc cogitanti stimulos quassi admouerent viri, quorum neque auctoritatem ignorare, neque iudicium negligere debebam. Sed ne ignores, BENEVOLE LECTO R, in quo potissimum industriae meae curriculum elaboratum sit, paucis instituti mei rationes reddam. Primo vero ita habe, constitutum mihi / fuisse rem Germaniae diplomaticam, si possem, . succita te explicare, et viam veluti munire iiS, i

24쪽

qui ipsum hunc campum, sane amplissimum, ingredi, et diplomata legere statuerint. Sed quum hoc nec rite explicari, nec satis intelligi posse ubderetur, nisi generatim et carptim perurictis iis, quae diplomata in uniuersum spectant, Sectione prima de arte diplomatica disIerui, et, quod eius

fundamentum sit, paullo adcuratius, ni fallor, ostendi. Nam qui moderatius insaniunt, genuina diplomata superesse non negant, nec omnia pro spuriis, posita omni fronte, habenda esse censent. Exinde vero recte colligere Vibdeor, genuinis diplomatibus notas quasdam inesse debere, ex quibus a falsis discerni possint,

quae ex similitudine plurium exemplorum ducuntur. TaleS autem notas, ex singulis diplomatis partibus depromtas, comprehendunt regulae; quae si uno quasi fasce colliguntur, et im. ter se connectuntur, quid aliud efficitur, quam ars 3 Deinde ea quoque mihi exponenda pintaui, quae ad antiquitatem et auctoritatem di, plomatum pertinere videbantur, et quae de fi tis et materia illorum diligenter literis consignata, vel obseruata sunt a viris doctissimis. Praeterea, quum res diplomatica duobus his quasi

capitibus, quorum alterum eXterna, Vt Vocant, alterum interna complectitur, absoluatur, capitulatim singula ea exposui, et quae de his adnO

25쪽

XIIII PRAEFATIO.

tata sunt, aut dici poterant amplius, ad prae- lcepta idonea et perspicua reuocaui; id semper ldans operam, ut ea ex Mntibus, hoc est diplomatibus, fluere quisque intelligeret. In consilium ubique adhibui praestantissimos auctores, qui idem stadium cucurrerunt, Vel sim lgula argumenta tractariant, et, quid illis debeam, ubique prae me fero. Quid enim tam lilliberale, tamque parum homine ingenuo ldignum, quam ignorare aut dissimulare velle, lVnde, et per quos profeceris 8 Ex quo instituto hunc quoque fructum cepi, ut sedulo diligen-

terque peruolutatis lucubrationibus aliorum, et excussis cliplomatibus ipsis, multa indagaverim, quae aliis in mentem venisse laud arbitror, quaeque perperam tradita sent, adcuratius explicauerim, et ex his omnibus plures collegerim

regulas, quas Oustra alibi quantueris. Operam rate dedi , ut exemplis luculentis ex diplous petitis regulae, suas dedi, illustratae essent, aut sponte eas ex dictis promanare inte, ligi posset. Denique nihil reliqui laci, ut Oratio, non

quidem verborum floribus conspersa esset, at pure tamen, et quantum fieri potest, minus aspere flueret. Sed quemadmodum, qui paullo fa- miliarius cum peregrinis hominibus Versantur, i

26쪽

lles

PRAEFATIO.

non solum vocem, gestum, moreS illorum, et ea, quae probant, imitantur, sed etiam, quae ipsi in illis reprehendunt, sensim ex longa honsuetudine et usu arripiunt: ita quoque nemo mihi succensebit, si mihi' in medii aeui monimentis et chartis, inquinatissimi sermonis sordibus pisnissimis, versanti, quamuis ab illorum barbarie mihi quam maxime cauerim, talia ociderint, quibus minime adsuetae sunt aures tereteS et religiosae. Quamquam vero ipse probe iniebligam, quidquid hoc scriptionis est, nulla se dignitate tueri posse; nolim tamen bene de alio rum studiis merendi voluntatem mihi eripi, eo, quod ita mo in hoc labore versatum esse, memini, Vt non plane nullum fructum ad meatis conscientiam mihi referre siceat. Quod si

a TE BENEVOLP LECTO R, impetrauero, facile quoque, mihi, ea, Vt ero, condonabis, quae minus adcurate dicta sunt, et lima indogent, et ego facile alios suo sensu abundare patiar. Haec sunt, quae TE Volui, LECTOR BENEVOLE. Tu vale, et si ouid bonis litteris me prodesse intellexeris, mini faue. In Aruindemia Ienensi ipsis Kal. Octobris anno .

CIDI DCC XXXXI.

. . . . . . .

27쪽

UE neeessitate, utilitate et subsidiis rei diplomaticae. p. 3.sECTIO LDe arte diplinatis generatim, auctoritate, fatis

et materia diplomatum. CAp. I. de Regulis artis diplomaticae earumque sundamento. asCAp. II. de diplomatibus eorumque auctoritate, fatis, et variis nominibus. D. C A p. III. de materia in qua, et eX qua scripta sunt diplomata. 43.

De externis diplomatum notis. CAp. I. de lingua et scriptura diplomatum. CAP. II. de monogrammatibus. CAp. III. de sigillis.

De iniernis diplomatum notis.

CAp. I. de inuocatione numinis diuini diplomatibus praemissa. 1oa. CAp. II. De nominibus et titulis regum et imperatorum Germ. in diplomatibus. I . CΑΦ. IIL do Contextu dielamatum. item de imprecationibus. IlICAp. IIII. de Clausilla diplomatum, qua subscriptio et subsignatioeommemoratur, et ipsa regis subscriptioile. 123. CAp. V. de Archicancellariis et Cancellariis, eorumque subseriptioni. bus diplomatum. IzICAp. VI. de adnotationibus temporum, indictionibus, aliisque notis chronologicis. IT2. CAp. VII. de locis, in quibus diplomata data sunt, palatiis et villis publicis, et curtibus regiis. AOq. 49.63. 6.

28쪽

INTRODUCTIO

30쪽

PROOEMIUM

NECESSITATE UTILITATE ET SVR

SIDIIS REI DIPLO MATICAE.

X tanta tamque insigni diplomatum multitudine, qua iam fere laboramus, et sincera, et spuria Occurrere posse, quin re ipsa haec illis pemaista esse, tam certum est, quam quod certissimum. f. II. Quemadmodum enim nulla non aetas tulit salsa. rios, et nihil tam sanctum, tamque provide inuentum est, quod non impostorum et male feriatorum homi num fraudes temerauerint: ita quoque omni aeuo exstiterunt, qui vel spe lucri, Vel alia caussa incitati tabulas et diplomata confingerent. ' Quum vero impostura hac illud efficere studerent, ut falsa diploma.ta pro genuinis haberentur; consequens sane est, au-

SEARCH

MENU NAVIGATION