Inscriptiones Graecae Palmyrenorum : cum scholiis & annotationibus

발행: 1698년

분량: 108페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

1N MONUMEN PALMUR. 73Ad sextum decimum. ΠΟΥΠΛION. In S. . . ΠΙΛION. Opilius, vel

potius Rupilius Vorodes, si non frater Septimi Vo-rodis, de quo proxime , saltem ejusdem stirpis Tamiliae cognatus illi σύγχρονοs. Quis Syrus iste

Zelacabosars , qui amicum suum hoc monumento honorat , deletis Palmyrenorum tabulariis, historiis , penitus ignoratur latet. Nomina Deorum honoris causa Regum , Principum, Magnatumque nominibus praefigi solere notius est, quam ut probatione egeat. A Belo igitur celebratissimo Phoenicum derivatur, cum additamentis ex eadem lingua petendis: a P -- is , abos arsha quasi pulcher soli , vel pulcher gloria, vel pulcher praesedius cst retitor populi.

Ad nonum decimum. CENTIMION ΟΥΟPΩΔHN EX quo Oriens victriciis

bus Romanorum armis cesserat, Syros suis nominibus propriis, quibus inter concives, contribules dignoscerentur, sive ad gratiam victorum aucupandam, ve ex affectationes amore novitatis, illorum quoque

praenomina praefigere solitos fuisse hae Inscriptiones satis clare demonstrant. Sepsimi vero praenomen magni

apud ipsos praecipuaeque authoritatis Viri impendio quasi certatim arripuere, quales hic orodes, ipse Odaenathus, illius uxor Zenobia, filiusque Atranes, illorum exemplo omni proculdubio non infimi gradus quam plurimi alii nimirum ob honorem&memoriam sortissimi Imperatoris, Septimii Severi, qui Syriam Armeniamque selicissime emensus, Parthis, Arabibus, Osrhoenis, Adiabenis , ceterisque illarum regionum populis superatis, perennia victoriarum famae mo- s num

92쪽

numenta apud illos undiquaque reliquit cujus nomen Palmyreni, benignitatis erga majores praestitae, beneficiorum, quibus de patria meritus fuerat, X grato animo sottasse conscii, obsolescere noluerunt. ΟΥΩPΩΔΗN. Orodes nomen erat regis Parthorum , filii Phraatis , qui Crassum profligavit. V. Dionis Cassii historiae Romanae lib. 1. VorOde autem a sui vo colore dictus, ab Arabico nimirum Quis

voroad. Non multum abludit Herodes , nomen a pud Idumaeos Judaeos satis notum quo etiam Odrenat hi filius natu maximus ex priore conjuge nuncupabatur. Sed hoc mihi videtur esse diversae originis.

tributorum nomine Principis exactor, ipsius incolligendis publicis pecuniis Procurator, , ut sequioris aevi vocabulo utar, gens. Eiusmodi Procuratores juxta sapientissimi imperatoris Augusti institutum , in Provinciis Romanorum ditioni subjectis, una cum Prae- fidibus, quibus vitae necisque potestas concredebatur, missi erant. Ex his Provinciis, quaedam peculiari Caesarum jurisdictioni, quaedam, inde populi Romani Provinciae dictae, Senatus curae regimini suberant in his liberti, in illi; vero viri equestris dignitatis pecunias fiscales publicosque reditus exigebant: quod ex Dione constat. Ex hoc ordine erant Coponius, Pontius Pilatus, aliique Procuratores Iudaeae, uterque avus Cn. Julii Agricolae, quod tanquam rem certam longoque usu stabilitam in ipsis soceri sui vitae initiis statuere videtur Tacitus, ipse quoque Eques, Belgicae Galliae Procurator. Hi Procuratores Caesarum sive Augustales peculiariter appellati. Licet vero Procuratorum munus ad pecuniarum rationes, caeteraque, quad

. Lib. VII.

93쪽

1N MONUΜEN PALMVR. 7squae ad aerarium spectabant, ex vi prirnae institutionis pleraque ex parte restringeretur, tamen absentibus Praesidibus,, quandoque alias, iterarum imperatoriarum auctoramento muniti, in caeteris rebus administrandis summam exercuere potestatem , utpote loco, vice Praesidum constituti, illorumque partibus fungentes. Quod de Coponi ex Josepho, deque Pontio Pilato ex sacris Evangeliis certissime constat. Interdum unus idemqum erat, Praesens Procurator ut post Gutherium ostendit Vir maximus, 4 me nunquam sine praefatione honoris reverentiae nominandus, . Joannes Pearsonus, nuper Episcopus Cestriensis. Postea Procuratores nuncupati erant Ducenarii, isthoc titulo, licet inseriolis curiae census judicibus ab Augusto Caesare constitutis, qui in causis plebis infimae disceptandis de levioribus summis cognoscerent, Olim competiisset , succedentibus seculis ad denotandam hanc eminentem dignitatem translato , quem a stipendio ducentorum sestertiorum , quod ex aerario percipere solebant, Procuratoribus inditum suis expresse statuit ' Dio cui si originem vocis inde ab ipso pecuniarum numero petendam esse concedamuS, emto tamen liquet , vel illo fatente , stipendium illud pro dignitate Procuratorum aut Provinci

rum , quarum reditus colligebant , saepenumero Variari. Sane munus erat magnae auctoritatis , nec

minus splendidum ac illustre. Non enim solebant Ducenarii palam prodire, nisi δορυφορνώμενοι , sive satellitum caterva muniti stipati qualem pompam , fastuosam quidem, mure viro sacris ecclesiasticis ex voto, prosessione dedito neutiquam conveniebat, Paulo

Sueton in Octavio Caectre Augusto Sect. XXII.' Lib. LIII.

94쪽

Paulo Samosatensi, Antiochiae episcopo istam dignitatem a Zenobia religioni ritibusque Judaeorum addicta, cujus auspiciis, patrocinio iniquissime superbiens se suamque haeresin Catholicis diu frustra oppugnantibus, tueri ausus est , consecuto , Antistites in ista urbe ad illius impium pestiferumque dogma , ne Orthodoxorum animis sensim irreperet, diro anathemate averruncandum congregati, merito eXprobrarunt in epistola synodica apud in usebium, quasi sacra episcopalis dignitas prae hac nova seculari, quam

ambitione e typho Xagitatus arripuerat, omnino sorduisset. Δου νάειορ μαλλον η ἐπισκοπο θέλων καλεαρ aut caetera vanitatis Marrogantiae, qua tumebat, indicia largumenta non exscribam. Sed de Procuratoribm Ducenariis Lectorem curiosum , delicatique oris tomachi, ne illi crambe centies cocta ad nauseam usque obtrudatur, remitto ad Scaligerum in Manilium , aliubonum Ialmasium ad Capitolinum in Pertinace Rigallium ' ad S. Cypriani epistolam LXVII. Gutherium de ossiciis domus Augustae passim, Du-Frelatum in utroque lossario mediae Minfimae Graecitatis Latinitatis, praecipue D. Pearsonum, qui hanc rem accuratissime tractavit in Adnotationibus ad articulum Symboli Apostolorum de crucifixionem Salvatoris sub Pontio Pilato. Septimium Vorodem summa Procuratoris, ut puto , Gallienio neque enim a verosimile abludit, Romanos Imperatores reditus quosdam e regione Palmyrena percepisse potestate tunc temporis instructum fuisse ostendit του κρδις elogium itanda compellitior

95쪽

1. MONUMEN SAL MYR. 7 latio, qua illum non solum amicum sed patronum suum agnoscit Julius Aurelius Ealmes, ques Romanus, quem vix aliter pro dignitate equestri, quam adeptus cst, sese in clientelam illius recipere voluisse,

re merito suspicabimur. APOAΠETHN. Variatum est in hoc vocabulo hactenus plane incognito exscribendo, literis aut ractis aut exeli aut prae vetustate evanescentibus. Aliud enim exemplar in Actis Philosophicis editum habet P. A-ΠHTHN; errore satis luculento cuivis vel maxinae obvio veram autem lectionem restituere non adeo facile erit. Alii ρ γητην i. e. Praefectrum annonae. alii longe probabilius, ρχα γε την i. e. Principem familia, Φύλαρχον , sive sensu restricto θνάρχην Sed neutra emendatio mihi placet. Vox prior plane nova est:

quod ad alteram lectionem spectat, non parum obest, quod hic non de splendore, praerogativa natalium , aut de genere Tamilia ipsius agi videtur quae enim

connexio aut convenientia inter Procuratorem Augusti Ducenarium WΦύλαρχον fingi poterit ' Potius vox illa, qualis qualis fuerit, ad castrensis Marmatae militiae, quem obtinuit, munus, titulum honorem reserenda est. Quidni ergo AOXATETHN, Praefectum cohortis militum praesidiariorum legamus A proin saepe hicin alibi exscribi solere, aliasque literas male aut invicem mutatas aut transpositas fuisse e festinatione satis liquet. Si literarum spatiola illud paterentur , quo dignitati Procuratoriae haec militaris praefectura aliquatenus respondeat , legerem TPATHLETHN. Sed

pudet ulterius hariolari. CAAMHC In SS. exemplar EAΛMHC. Utra Ie- citio verior sit, dubitari potest. Plane videtur esse nomen Syriacum. Suis autem nominibus indigenas Syros

96쪽

Graecas terminationes ad majorem gratiam suavitatem pronuntiationis apud Romanos hospites, adventores addere solitos suisse ex hisce Inscriptionibus abunde liquet. Videtur ergo Ealmes, si1 ista lectio retineatur, ab

AA , sive AAλ , alim , derivarici quae voces virum sapientem rerumque peritum est scientem denotant. Sed obstat, quod Ιππευς ωμίων appelletur ;cum notum sit, imperii Romani rectores pro prudentia sua advenasin exteros, tam in Provinciis quam in municipiis, de populo Romano bene meritos, honoris aenevolentiae, ne dicam blanditiarum 4sentationis causa , in ordinem equestrem adsciscere consuevisse. Ad versus istos Juvenalis Satyra II.

Faciant Equites Asiani,

Ouanquam, Cappadoces faciant, inquitesque Bithynici annotavit vetus Scholiastes, Equites Romani ex Graecis Ad sicesimum. Monumentum , quod praecedit, solus ille ullus Aurelius in honorem Septimi Vorodis erexit hoc vero juncta aliorum opera impensis. Non enim haec

omnia nomina ad unum eundemque hominem pertinuisse videntur. Pullsus M Ο an Melenaeus, an Malchus, an Mannaeus Malocha , assumus Syriaca nomina sunt, quorum explicatio a Syrorum

Arabumque linguis petenda est. Vocabula appellativa ejusdem soni in utraque lingua occurrunt, quae in propria nomina cognomina gentilitia transiisse quispiam cum venia dixerit. Sed in re obscurissima conjecturas

97쪽

1N MONUMEN. PALMYR. 79jecturas plane incertas inanesque proserre omnino pudet Vereor autem, ne verba ista O PATICTO C pe sumstorie describantur. Vix enim quispiam se τοῦ κρα- τις-ον in monumento Patroni & Ainici famae dedicato prae modestia appellarem, licet titulus aliter dignitati suae deberetur Forte hic denotatur quoddam munus,

quod Malo cha iste sub Nasium obibat.

Ad primum laesimum. Quispiam jure mirari potes , plura monumenta Latinis characteribus inscripta in ista ingenti ruderum , quae apud Palmyram supersunt, mole hodie non exstare. Saltem hoc unicum curiosis Peregrinantium , dum huc illic per plateas Qvicos urbi Vagarentur, oculis tantum esse subjiciebat, ultra eXtremitatem porticus , in ruderibus magnifici palatii , O puritatem marmoris exquisitioremque operis elegantiam artena caeteris praeserendi. ES ORBIS lacuna ex aliis marmoribus, quae ubivis sere gentium, qua Virtus Romanorum penetraUerat , adhuc reperiuntur supplenda

RESTITUTORES ORBIS , PACATORES

ORBIS, RECTORES ORBIS, admodum se quenter interdum CONSERVATORES OR BIS, licet rarius, cistiusmodi.

Descriptor observavit nomen MaXimiani Herculii quem ante paucos anno in consortium imperii assumpserat Diocletianus , fuisse ex industria abrasum.

DIOCLETIANUS ET MAXIMIANUS INVICTISSIMI IMPERATORES : quod est se

quens illorum elogium Anno Christi CC. XCVII. juxta accuratissimos Pagii calculos, quo Galerius Maximianus

98쪽

8 TMOMAE MI ΤΠ ANNOTAT.mianus' bellum contra Persas, Xpugnato in Armenia majori Narseo rege, Mesopotamia recuperata, seliciter confecit, Maximiano Herculio Augusto V. Galerio Maximiano Caesare ΙΙ. Coss. ut adnotavit datius in suis fastis Consularibus, vel anno saltem sequente , castra haec a Diocletiano , qui tunc in Mesopotamia moratus est , provido consilio condita erant, tum ut Persarum in Syriam vicinasque Provincias Romanorum ditioni subditas, commodius illi repellerent, tum ut hisce propugnaculis muniti, ab omni subitaneo indigenarum impetu , cum pax inter limitaneos plerumque infida esse soleret, tutius agerent. Castra haec ad Cercusium collocata sitisse extra dubium ponit Ammianus Marcellinus libro XY111. qui sub Juliano in Persica expeditione militavit, praesidium istud praesens Xploravit, cujus descriptionem veritati

quam hausit oculis, congruam, nec tamen elegantiis vacuam, hic apponam: Adscitis Saracenorum auxiliis, qua animis obtulere promptissimis, tendens Imperator facili gradu Cercusium, principio mensis Aprilis in elim est munimentum tuti um est fabre poli-rum, cujus moenia Abora 9 Euphrates ambiunt flumina, velut spatium insulare Angentes Ouod Diocletianin exiguum antehac suspectum, muris turribusque circumdedit celsis, cum in iesi, barbarorum con- iis interiores limites ordinaret, ne vagarentur per oriam Perse , ita ut paucis ante annis cum magnis frovinciarum contigerat damn s. Castellum hoc Κιρκή πον, Φρύριον ἔχατον , in extremis Romani imperii in Oriente finibus positum, sive ex Ammiano sive εξ αυλως aut aliunde, pari prorsus modo describit Author

Eutropium libro I x. Sextum Rufum in Breviario.

99쪽

1M MONUMEN. PALMYR. 81 Author gravissimus, ' Procopius, qui addit, Justinianum Imperatorem illud, aut ignavia militum praesidiariorum neglectum, aut temporum injuria, fluviorumque , quorum ripis insidebat , alluvionibus labefactatum novis propugnaculis firmavisse. Post hosce certissimos testes aliorum Historicorum Geographicorum authoritatem ad fidem faciendam adsciscere omnino supervacaneum oret, otiosi hominis laudem in re levicula assis stantis esse videretur.

. . . . tes Ossiano Hieroclete. Proculdubio marmor istud epigraphen literis majusculis Lectoribus visendam exilibet, licet in exemplari, quod sequimur, in Angliam transmisso, minutioribus contra istorum temporum perpetuum usum describatur omnino

male. Hoc modo videtur melius estormanda..... TE SOSSIANO . . CVRANTE.vel PONENTE, vel ERIGENT E Ossanus

nonsen hactenus incognitum, nec apud antiquos Scriptores, ut puto , reperiendum. ossani autem nomen a Sossio derivatum, Hierocleti V. P. i. e. Viro persectissimo , Ino enim titulo interdum gaudebant Praesides sive Praefecti Provinciarum inditum erat pro more apud Romanos nomina familiarum, in quas transirent, aut quas aliqua cognatione attingerent, cum parva variatione assumendi ut ab Emilio Valerio, Aurelio. Emilianus, Valerianus, Aurelia nus, sexcenta ejusmodi, aut ex nimia assectatione

M studio placendi delicatulis Romanorum auribus. Ita Herodes, filius daenathi, in nummis appellatur Herodianus, Diocles Dalmata post susceptum im- perium

me aedificiis Justiniani lib. i. pag. 6. 8 de bello Perii o

lib. II cap. s. pag. 7.

100쪽

8 ΤΠ SMITA ANNOΥ. IN MON PAL perium voluit nuncupari Diocletianus C. autem SOLitus ita scribit Dio ' media liter geminata Syriae Ciliciae a Marco Antonio praeficiebatur , , ut habent asti a Sigonio editi, Proconsul ex Iudaea anno urbis condita DCC. XIX. nonas Septembris Romae triumphavit. Ab hoc viro, si non genus, saltem nomen duxisse Diocletem Provinciae hujus partis Syriae circa Palmyram Praefectum , non abs vero abludere videbitur. Adsecundum vicesimum. Condita erat haec ecclesia sub Sergii Episcopi temporibus, ipsius cognato Maronio tunc Chorepisco

po i Lib. XLIX.

SEARCH

MENU NAVIGATION