장음표시 사용
151쪽
Quanuis igitur demus ab ουία dici posse λουσιος ut ' Eορκος ab ρκ' significatus ipse verbi Syriaci,quo Christus usus est repugnat. Porro Graecos scripturae interpretes noua multa excudisse Vocabula, nemo, qui eorum scripta euoluerit, inficiabitur. Ea enim est vis Hebraici&Syriaci sermonis, ut linguae Graecae Vbertas atque felicitas, inopiam suam agnoscere,& noua fingere nomina cogatur. Qtuod fecisse Ostendimus Lucam in in Ορ τω- η. Quin etiam Septuaginta pleraque innovarunt, Vt illa, ορτι ν,αγ θυτι ν, δἰ ορβfi ν, D si Latine Vno verbo reddas, dicendum erit, in auriculare, audificare, is ani care quae durissima essent, cum statiora sint, praebere aureis, nunciare, mane surgere : non minus duriter illa Graecas aureis feriunt. Alia multa afferre possem, quae domi illorum nata sunt. Caeterum quomodo intelligendum sit, Panem nostrum crastin sida nobis hodie Theologis expedendum relinquemus nos certe sententiam ex antitheto elegantissimam esse cernimus Verum nostro officio satisfactum esse credimus si quod intelligere potuimus e ratione linguarum, quarum si cognitionem aliquam nobis tribuamus iure id nostro facere videamur, c sim in iis totam pene aetatem contriuerimus, id candide in medium proferamus. Tum magnorum erit Theologorum sentetiam, quae certe impia non est, cum authorem habeat Hieronymum, eX ponere.
Vt enim in Ecclesiae incunabulis alii,teste Paulo I. Cor. 14. loquebantur linguis, alii prophetabant atque interpretabantur, quod munus longe est praeclarius atque utilius: nec alii aliis inuidebant.Sic cum multis prophe-
152쪽
tandi interpretandi sacras literas scientiam conceda mus, nemo nostris studiis, quae ad peregrinarii lingua rum illustrationem, sacrarum literaru aliquod mo lumentum spectant, obloqui aut obstrepere debet. Si
quis tamen sententiam nostram audire cupiat, hoc mo
do intelligi non impie nec incommode posse existimo. Iusserat Christus nequis de crastinis esset solicitus, clicuique diei sufficiat malitia sua tum quod ea cura animos maxime a pietatiS cogitatione avocet atque abducat. tum enim constet auaritia omnium fere vitiorum procreatricem atque altricem esse: si quis crastina curare
non stulte, sed pie desierit, is profecto paruo contentus, cupiditatibus omnibus ablegatis, totum se pietatis culturae dedet quod ardetissime suis optat Christus. Verum quoniam humana imbecillitas sibi semper timet, Ddeteriora auguratur, praecipit Christus Vt patre rogemus, qui nostrae in sarmitati prospiciat, nobis' pridie praebeat, quantum sufficere possit postridie. Panis enim nomine, cibus omnis neces larius Hebraice significatur. Id mirifice cum veteris Testamenti figura consentit. Vt enim Exod 16. Deus Israeliticum populum insolitudine Manna septimo die colligere vetuit:sed ne fame periret, sexto die, qui dicitur et , Ωri, Vel praeparatio, duplammesura, quae ad biduum satis esset, sumere permisit. Ut etiam Leui. as septimo anno, quod est sabbatii sabbathon Dei agros seri, δἰ vineas putari, ac denique
terram coli Vetuit: sexto tamen anno tantam Ieru ubertatem pollicitus est, ut toto triennio affatim ali omnes possent. Vt postremo post septimam annorum hebdomadem cum Iobilaeus celebratur, quiescere omnes ius sit, terramque coli, ac fructus sua sponte nascentes legi interdixit.
153쪽
Π NOVI TESTAM. interdixit.Tum eos omnes,qui ob aes alienum nexi ante Iobi um fuerant,liberari: pauperes ibaeratos, qui sua bona vendiderant, in antiquas possessiones redire imperauit. Sic fideles suos optat Christus, dum mortale corpus circunferunt, quasi sabbatum quietis,& obilaeum libertatis assidue expedi ent, in parasceve perpetua esse:Vt postridie singulorum dierum quiescendum esse sperent: ne rerum suturarum cura pietatis continenti medita tione avocentur. Quod etiam Pythagoras suo symbolo praecepi; G GLη πωδε, α ν: nempe ut semper sarci nutas compositas habeamus Rogemus igitur omnes quotidie Patrcm,ut nostrae imbecillitatis misertus,pane nostrum crastinum det nobis hodie:aliaque omnia Deiopi max prouidentiae committentes, eum solum speremus, qui Christi filii sui meritis post diuturnam ser-
Uitutem, aerumnosimque paupertatem, iamiamque aduentante obitaeo, liberali nos asserat causa manu, atque in antiquam caelestis Ierusalem mittat possessionem.
154쪽
Precatio Dominica, quam Christu suos docuit ingua Suriaca deliter express r.