Epistola pastoralis S. Nersetis Clajensis quam ex Armenio Latinitate primum donatam ill. ac. rev. viro Bernardo Antonino Squarcina ad Cenetensem episcopatum evecto suam ecclesiam primum solemniter ingrediente publici juris facit Joseph Cappelletti pr

발행: 1829년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

pietatis piscera nutrioimus L Amani, siquidem filii naturaliter parentes, et parvuli nutriccs et ni si in eos odio potius quam amore assicientur, quae Nobissees effulgebit, eosdem verbo divino iterum ad poenitentiae pascua ducendi, illosve studio ac timore

Dei, ut patrem decet, nutriendi 8 Quomodo seri

potest, ut doctores simus, magistri, praedicatores, et ascendamus, juxta divinum praeceptum super excelsum montem Sion, qui est Ecclesia Sancta, et sine timore extollamus Evangelii vocem, vel, ut nit

tune , et importune, arguamus, iuCrepemus, et Consolemur, quum dispersi sint auditores potiusquam in uniam congregati ; quum diligant non veracsapientiae studium , sed mendacii et vanitatis et quum denique ad malum sint viri, ad bonum autem sint puerist Quomodo possumus in hoc casu medicum imitari, ideoque sollicitos esse ad sanandos naturales ac superveuientes animarum morbos ob pe versi Draconis morsus infirmitate laborantium, quum aegroti non solum Don quaerant salubrem spiritua-linm medicorum artem; verum etiam, si quis cis porrigat exprobrationis aut admonitionis calicem,

nolint salutare pharmacum haurire, illorum instar, qui stomacho laborant, atraque bili cruciantur pContradicunt praetcrca iis verbis: Medico primum cura teipsum ab hac infirmitate, et me postea tuis reprehensionibus argues. Aut quomodo erga illos, qui tantum alienati sunt a Nobis inspectoris munus exercere possumusῖ juxta praeceptum Domini ad Ezechielem: ' Fili hominis, speculatorem dedi te Domui Israel; at si, non annuntians ipsis inimicorum insidias nggressioncsque, interficiantur aut captivi

ducantur, sanguinem ipsorum de manibus tuis requi

a I. Thessal. a.

12쪽

ram. Circa quod Nos unum habemus solatium , alterum videlicet ipsius Dei ad eumdem Prophetarverbum: Si audientes imρid vocis tuae clamorem nostierint conoersi a otia auis , et perierint, tu antimam tuam liberasti, et eorum ganguinem de ipsorum manibus requiram. Quomodo possumus pastoris multu

explere, in virentibus legis divinae locis cubando atque vivificantibus Sancti Spiritus undis prudente

irrigando, lupos ctrcendo, ne Vulneratos Curavdcrunm sit longe disjunctus pastor a grege P Quomoduces esse possumus iis, qui uoluut a ductore praemonstratam Sequi viam, per quam recto tramite a

coelum pervenitur; sed potius per latam et spatii sam viam incedunt, quae ad profundum perduc inferni' Quomodo possumus mediatoris munus D um inter et homines obire pro iis, qui nolunt pr missionem servare Deo in baptismate factam, quandSatanae abrenunciarunt, et omnibus operibus ejus ejusque mendaciis, quique fidem Spiritui Saneto idie salutis datam sallendo, diabolum libenter ment verbis, atquc operibus sequunturῖ Quomodo possimus Ρontificale judicium super eos exercere, 'I non solum divinae legis praeceptis sese subjicere obedire detrectant; verum etiam adversus Ecclesia

judicia iniqui judices eriguntur ; quique ingenutrabcs iu propriis oculis habentes impiis detracticilibus, apertisque saucibus jugiter alterius improbavitae parvulam festucam accusantpQuae cum ita sint, tota mente totisque nrtub

contremisco judicii divini timore perculsus, ne onuistius administrationis modo a Deo mihi commissa potiusquam ad gloriam, sit mihi ad reprobationcreet potiusquam incorruptibilem coronam, juxta illic Promissionem, ruborem mihi asserat; et potiusquai illud audiam i Serve bone et fdelis, illorum instat qui traditis talentis bene utendo totidem taleni superlucrati sunt Domitio suo, auribus percipiat cum eo servo, qui Dihil superlucratus . est, itorrendam illam, ac icrribilem vocem: Scrve male, et P

13쪽

ger, oportuit te committere mei verbi pecuniam nummulariis, qui sunt animae humanae, et peruens ego recuissem, quod meum est, cum usura ex verbis

scilicet, quae a te audiebant, persectionis opera germinassetit. Et quoniam tu spiritualem cibum .rii una audiendi aderat tempus, conservis tuis minimeispensasti; propterea dico ego, quod gratiae meae argentum abs te auferetur, illisque dabitur . qui.

veluti persectum decem taleutorum numerum. ve hum meum multiplicaverunt, gervus autem tu opere.

ad quod illum assumpseram, inutilis ejicietur in te-

Hebras exteriores.

Quapropter anceps sum quomodo BSere debeam. ut animam meam a formidabili comminatione protegam, nunc, quod propter temporum malitiam. regnorumque copiam impossibile Nobis est, mundum universum lustrare, omnibus verbum Dei pra dicando , quemadmodum Sancti Apostoli fecerunt. Non habet enim Natio nostra regiam aut principem civitatem populis frequentem, ubi ex Episcopali vel Doctorali cathedra gentes Nostras divina praecepta docere possimus, sicut priores Episcopi Doctoresque praedicavere. Nos autem, quasi Caprea n venatoribus canibusque dilapsa, hanc speluncam habitamus. ubi desunt Nohis omnia ad vitam necessaria. Rivimo ubi ne pagos quidem nec tuguria habemus. legunt et agri ad serendum, ex quiDus saltem Sudore ac labore victum quaeritare possemus; sed ne que a Christianis Regibus et Ρriucipibus auxilium. ut deceret, accipimus. A Domino Deo tantummodo omnia babemus, quemadmodum uos admonet Ρro

a Matth. 25. 26. et aeq. a Spelunca ista, quam S. Pater habitabat, est oppidum Romelai in vertice cuiusdam montis sub Armeniae finibus positum, ubi Patriarchalem sedem fixerat S. Nersetis frater, Gregorius III., utpote in loeo ab hostium incursionibus tuto. Speluncam aulem hoc oppidum appellat, quia, propter loci aliissimis rupibus undecumque compositi, ideoque omnino inaccessi, arduitatem , al3 hominum prorsus consortio semotu vivebat. Diuiti Ooste

14쪽

pheta dicens: Iacta sver Dominum curam tuam, et ipse is enutriet '; et alibi: Quis me oti in Domino. et confusus est 'Quae cum ita sint: quomque inexpiabiles sint objurgationcs judicii Dei super Ρastores socordesae desidiosos, qui sanctis illius doctrinis rationabilem gregem non pascunt, nec divinae sapientiae aquam eidem propinant; quumque istud spirituale onus commissum fuerit ins irati meae, eni spiritus vigilantia, et corporale robur deest tum ex parte mei ipsius, tum δε allatas temporum vicissitudines propter hoc nescio quomodo actiones meBs componere debeam. Supremi Pastoris derelinqnere gregem, et videns insidiari agnos a lupis eosdem negligere, insdelitatis est signum; in iis praesertim, qui

voluntatem Dei agnoscunt, et non sunt insipientes. Nam si quis ignorans Ooluntatem domini sui, ejus praecepta violaverit, o ulabit paucis: qui autem illam agnoscens non adimplebit ministerium suum, vapulabit multis, et severissime 'r quamquam nemo nunc sit adeo inscius, ut secernere nequeat bonum a malo, quique consulto gese ignorantem osteudat.

uapropter ad commonendum et docendum oportetos vigilare ob muneris Nostri excellentiam, ut iis, qui in Christo pueri facti sunt, lac verbi Dei praebeamus. Et quoniam, ut superius dictum est, in hisce temporibus ac locis istud per Nos ipsos agere

non possumus; propterea. ue inoperosi simus, uullumque super vos, Nobis a Spiritu Dei commissos , asserentes fructum, Nos, ac ceteri, qui Nobiscum sunt, Episcopi et Doctores adjudicavimus commonere Vos per epistolam circa Dei praecepta, luRe tum in veteri . tum in novo testamento sancitauere, imitantes hoc modo magnum Apostolum Paulum, qui nou solum per extraneas regiones iter sa-

15쪽

ciens Evangelium praedicabat, sicut ipsemet aiebati

Ab Ierusalem usque ad Libricum , verum etiam ex vinculis discipulos cosirmabat suis epistolis, quemadmodum et scribens testatur: Obsecro vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis '. Quem Nos quoque imitantes, quasi ex voluntario carcere et vinculis, in isto ardescenti specu occlusi loquimur scriptis manus perinde ac si ore alloqueremur eos , qui aures habent ad audiendum. At non proserimus verba Nostra, sed sensa repetimus verborum Apostolorum , Ρrophetarum , et Ecclesiae Doctorum, quae si libenter audientes. quemadmodum sertilis et bona terra semen in semctipsa Conservat '. memoriae mandabitis, Deoque fructum asseretis, causa eritis salutis animabus ve

stris, Nobis autem premit. Quod si quis diligenter

non audierit, immo, ut a Deo desector, contempserit: vel audierit quidem, et suis operibus fructus justiliae nou attulerit, sed impoenitenti animo duroque

corde vixerit desperanter Iu peccato usque ad extremum, nec fuerit couversus; Nos coram Christo minime respondere tenebimur pro illius sanguine: quiuimmo testificamur coram Deo et Angelis ejus, Vo- hisque omnibus, qui auditis, quod nunquam Cessavimus illi verbum Dei praedicare. Itaque sicut prae

omnibus corporis membris primum et excellentiu est caput, tum ob loci eminentiam, cum ob sensuum in eo collocationem, et post illud alia membra unum post aliud sequuntur ; ita et in membris spiritus maximum et primum, quasi caput, est lutei veritas, Cum qua convenire debent, sicut Cum Capite merubra , justitiae opera sive majora sive minora, juxta

Jesu Christi praecepta.

Quapropter et Nos ante omnia volumus vobis coram fidei, quac totius bonitatis cst culmen, eXPlu

16쪽

nationem ponere, nihil novi proserentes, sed paucis

verbis super fundamentum Apostolorum et Prophetarum Sanctorumque Patrum aedificantes, ne quia sorte indoctos imperitosque audiens disserentes: qui tu audientium ruinam Catholicae Ecclesiae professioni haud consona proserunt, sed potius a Sacris Scripturis discrepantia; a via veritatis recedat. Utque sciatis, in quem tu die baptismatis credidistis. juxta illud Pauli: Scio cui credidi ': sive, ut sciatis, quam fidem profiteri teneatur quilibet orthodoxus

Christianus. eosdem aggredientes sincero et claro sermone verae fidei professionem exponere lucipiamus.

Oportet omnino, eos, qui Iesum Christum adorant, quique in nomine sanctae Τrinitatis baptigati

fuere, trinam Patris et Filii et Spiritus Sancti consubstantialem personalitatem, atque uuam naturam, unam divinitatem. unam potentiam, honore omnino aequalem. ejusdemque soriae confiteri r a Demine sectam, nec postmodum inceptam ; neque ex ignobilitate ad excellentiam evectam, aut ex tufirmitate ad virtutem commutatam; sed ante omuia saecula erat, et nunc est, et in aetervom infinitum erit. increata et immortalis essentia . natura invisibilis. visibilis autem propter creaturas , omnia videns, RDemine autem visa. Pater est absque principio et

ingenitus: Filius genitus ex natura Patris. at nescius temporis, neque humana generatione corruptibili ac transeunte; quod vel cogitare blasphemum loret, eo magis autem si verbis exprimatur. Sed sicut lux aluce, et ignis ab isne divisi non alienae evadunt D turae, sed unus idemque est radius lucis et caloriguis, qui generat et qui generatur. atque uua eStutriusque uatura, quamvis unus ab altero reapse distinguatur; similiter et lux Filius a Patre luce, et

ignis divitii tatis Filii ab igne divinitatis Patris ge

tieratione prodiens, uou su ut inter se diversi, aed

. II. Timoth. I. a.

17쪽

18nnum idemque sunt natura. Generationis autem Fi Iii exemplo carentis nullum erit eXemplum, nisi generatio verbi nostri a nostro intellectu; etsi exemplum istud haud pertingat omnino rei veritatem. Et ideo Verbum vocatur propter generationis inco ruptibilitatem, Filius autem, quia ex natura Patris, non alienus ab eo. ut blasphemabat Arius. Ita ut

ad intelligendum, quod nequit intelligi, nihil aliud

agendum est, uisi credere, quae dicunt Sacrae Scripturae, haudquaquam , quod scrutari nequit. scrntantes: incomprehensibilem quippe menti, et inessabilem linguae divinam appellant generatio nem . Ita et Spiritus Sanctus dicitur a Patre procedens ', et eiusdem gloriae cum Filio ; Deus perfectus sicuti Ρater et Filius. Una voluntas in tribus

personis, una virtus, unaque potentia Creatrix. Ρater creare voluit creaturas visibiles, ac invisibiles;

Filiuὴ ex nihilo illas eduxit; Spiritus Sanctus sua

Idem antem verbum Dei, quod hominem formavit ad imaginem suam, et post praevaricationem a PParuit ei, cunctisque prioribus iustis Noe, et Abraham, Isaac, Iacob. et Job, Moysi, et Aaron, Iosue, et aliis Prophetis, alloquens eos; novissimis dictius ab Archangelo Gabriele annuntiatum in utero Virginis Μariae descendit, et ex illius substantia codi

us, animam, et mentem assumens, nova et inesta-ili unione eam divinitati suae conjunxit . et in utero

Per novem menses crescens puer, natum est Deus

et homo perfectus inconfusa essentia atque indivisibili unione. Unus Christus, et una ejus persona ex duabus unitis naturis i lacte nutritus ut homo, et

ab Angelis glorificatus ut Deus. Qui omnia persccit,

a Isai. 53. 8.a Johan. 25. 26.3 Εx Psal. Sa. vers. 6. Verbo Domini eoeli Frmati εunt, et Spiritu oris ejus omnis Mirtus eorum. 4 Haec satis arguunt salsitatis quidquid de orthodoxa S. Nersetis fide proiulii Clemens Galanus fretus narrationi , quae iumbliotheca Patrum antiquorum reperitur, quoad Theoriam le-Diuitigod by Corale

18쪽

ambulavit in mundo per annos triginta quoadusque persectum humanitatIs statum implevit; a servo Dain ptigatus ut homo, et a Ρatre et Spiritu Sancto testatu A ut filius Altissimi; tentatus a Diabolo ut homo. teutatorem vincens ut Deus. Esurivit, et sitivit, et dormivit, et ploravit, et satigatus est ut homo corporis legibus sese subdens; mirabilia patravit et miracula, ut Deus perfectus, divinam ostendens virtutem. Sponte venit ad Ρassionem, et, qui impassibilis

erat, Passus est iu cruce nostra natura passibili. Μortuus est per Corpus nostrum mortale , qui ob noxius morti nou erat, ut nostram Uaturam Peccato

mortuam vivificaret. Descendit tu sepulchrum , et duplicem infernum expoliavit ', humano spiritu divinitati conjuncto libertatem reddens animabus ibidem clausis. Deinde resurrectione sui corporis divitii

nobis resurrectionis naturae nostrae mortalis a corruptione mortis spem iaciens, tertia die resurrexit a mortuis propria auctoritate, et apparuit duodecim Apostolis, et septuaginta, et quingentis, et aliis multis, qui testes fuere, et praedicatores per orbem

terrarum, Per dies quadraginta amarens cis , Et loquens cum ψsis '. Expletis autem quadraginta diebus elevatus est in coelum et sedet ad dexteram Patris

in Excelsis, Hostra natura minime a sua Divinitate separata: et inde veniet cum eodem corpore in glogationem ab Imp. Manuelo Comneno ad Nergetem missi, ut de duplici in Christo natura eum eo ageret. Hinc D. Ville tror, quum hujusmodi verba in Epistola legisset, ait: ta Comment concilier v ee lemoignage, que Jerses donne de ga catholicite gur ce potnt dana cette telire, qui est sana contredit de l'an. de J. C. i i 66m ou 67 aveo te recit de la legation de Theorien, qui assure, quem I philosophe Theorien alia on Armenie on raro de Ia part

ile l'Εmpereur Manuel, pour convainere Norseris, E' est a direm Nerses, sur la necessile de croire deux natures en I. C. et sue te porter a se reunir a P Eoise Greque sur ce ches, e L sur

et limbum, ex quorum primo morιuo Christia multa corpora Fanctorum qui dormierant aurrexerunt; ad alterum vero descendena antiquos Patres Consolatua est sua praesentia, ut omnes norunt. a Act, st. S.

19쪽

rist Divinitatis suae et Patris, ut revocet mortuos Multam, et judicet mundum in iustitia, iis, qui hona egerunt, bonorum donans haereditatem, regnumque immortale: eos vero, qui mala egerunt, Beterno p dore. ac supplicio, juxta ipsorum opera, assciens. Haec itaque verae fidei professio fundamentum est diVini templi quod est in nobis; bona autem opera fiunt aedificium huic iandamento superimpositum rquemadmodum et Dominus Petri professionem, ut petram, posuit intellectuale Ecclesiae suae sutidamentum, seipsum vero ut Opiscem, bona autem gnorum electorum Cujuscumque nationis opera veluti constructionis materiam, loco lapidum, lignorum. ceterarumque rerum, quae ad hoc requiruntur

Item, ille est veluti architecton, nos vero veluti operarii jussa ipsius adimplentes, secundum quod dixit discipulis; sine me nihil potestis facere . Scribit et Paulus: ' Ego sapientiam Dei posui fundamentum, quod est Christus, et vera in ipsum sdes; alius autem superaessifcat: ii nempe qui venerunt, quique vetaturi sunt in mundum; aedificatio autem perscitur per quaelibet uniuscujusque opera, sive bona, sive mBla. Si quis super noc fundamentum superaedificaret aurum, quod est justitia et veritas; argentum, quod est mentis puritas et cordis sanctitas ; lapides pretiosos, qui sunt speciatim variae virtutes, Charitas, humilitas, misericordia . injuriarum oblivio , jejunium, Oratio, temperantiar nae, iisque similes sunt pretiosissimae gemmae ab iustis superaediscatae super fidei sundamentum. At, qui diligunt iniquitatem non extollunt, inquit, hisce pretiosis solidisque materiis sui ipsius aedificium, idque super sdei iandamentum; sed vilibus, consumptuque facilibus maligno, herba, et arundiue. Surat peccata, homicidium, direptionem, iisque similiarherba, consiliorum in corde coacervatorum nequi-

terris Recliueaut, nempe

Lignum crassiora praessornicationem, furtum ,

a I. Cor. 5. o. et seq. a Johan I S. S. Dic

20쪽

Iliam: arundo, verba execranda Aignificat, quae procedunt ex ore hominum praebentium linguas suasi ustrumentum Satanae, proximum exprobrando. pluribusque ac variis blaspnemiis vituperando; quae uxta vulgarem germonem Convicia dicuntur, et Seripturarum more maledictioues, et improperia. aliisque Dominibus nuncupantur. De quibus et Da- .id dieiti Maledtatione et amaritud e plenum est Oseorum . Insuper et mendacium. et maledictum, et proditio, et ceteri hujusmodi sermones iniquitatis arundini similes sunt. Horum itaque adversantium aedificiorum materiam, pretiosam nempe et vilem, ignis, inquit. ρ

labit: Iudex enim manifestabitur in igne. Si opera superaedificata super fidei sundamentum fuerint aurum, argentum, et gemmae , quae nuuquam corrumpuntur, sed potius per ignem purgantur; qui ea secerit, vivet, ac praemio donabitur. Si fuerint vero herba. arundo. et lignum, quae iaciliter ab illo lene Comburuntur; qui eadem egerit, multabitur. Eι sane, quemadmodum sola aedium laudamenta non sussciunt ad hominis habitationem, sed maris indiget , tecto, aliisque rebus ; ita sola fides siue operibus non susscit, ut quisquis tu templum Dei semetipsum aedificet. Et quemadmodum caput, nisi junSatur corpori, vitam nequit habere, neqne coreus sine capite; ita et fides sine operibus, et opera sine sde, iuxta Apostoli doctrinam, ambae mortuae sunt '. Quapropter Vos omnes oro, ut ad fidei veritatem, quam an lavacri generatione accepistis, et nunc frmiter habetis. justitiae quoque opera adjungatis; De uuo tautum oculo, sea ambobus illuminemini. Neque vos ipsos

illudite inani stultorum spe , qui dicunt solam fidei

veritatem satis esse ad supplicium vitandum , remumque coelorum promeretidum. Sicut enim membrum mortuum ad corporis opera nou valela ita uec

SEARCH

MENU NAVIGATION