Epistola pastoralis S. Nersetis Clajensis quam ex Armenio Latinitate primum donatam ill. ac. rev. viro Bernardo Antonino Squarcina ad Cenetensem episcopatum evecto suam ecclesiam primum solemniter ingrediente publici juris facit Joseph Cappelletti pr

발행: 1829년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

vero supererit Plusquam Opus est Vobis, et venundari oporteat, ae illius pecuuiae pretio magis magisque fructum Christo asserte, egenis dantes et captivis; et ne congregetis illud super terram sperantes , vestra boua post mortem Deo pro vobis aliorum manibus largienda fore. Μinima enim est. De omnino inanem dicam, hujusmodi spes; estque seeundarium bonum, non Primum, sperare, se aliorum manibus liberalem futurum fore cle propriis rebus. si, quum earumdem potestatem habeat, attracta sit mauus propria. Incertum est etiam, talem virum inveniri posse, qui cum timore Dei distribuat bona iuxta defuncti mandatumr multis enim Deum non limentibus spiritualis ruinae occasiones sunt mortui opes. universa quum possident dissipantes prodiga et emetii vitae ratione; quod fit damni, potiusquam - salutis causa possessori. Omitto, quod etiamsi virlirius adsit, qui universa defuncti bona, juxta Dei vo-untatem, distribuat pro ejusdem anim, ac peccatorum remissione , parvum imperfectumque bonum est: quodque verum esse ex Sapientia verbis ediscimus, ubi ait: Meneratur Domi O qui miseretur Pau- eris '; et Demo ignorat, quod alii laetius non redditur nisi foeneratori. Et ideo vos oro, ne alicui committatis, sed vos ipsi vestris manibus mutuo in manu Dei commodate, ut vos Aeneratores agnoscens, qui mutuo accepit, Deus, in die pro retributione statuto solutionem mutui in manibus vestrisi ersolvat. At, si bonorum vestrorum alius fuerit oenerator, ipsemet a Deo mercedem recipiet, et vobis fortasse pars una misericordiae per rerum vestrarum administratorem solvetur. Idemque ostendit

vel ipsa Dei vox, quam erga illos, qui ad dexteram erunt, e publico tribunali profereti non enim dicit in Eoangelio : Esurioi, et alii pro vobis dederunt

mihi mauducare, aut nudias eram, et alii cooperuerunt me : sed vosmetipsi dedistis mini manducare,

32쪽

igis ma-uites et am spe ro vobistim est, sicae ge- aliorum s rebus, acta sitirum imit bona

um non

mortui

rodiga

licuito in

eram

dieit

vosmetipsi cooperuistis me . Et quamvis haec sit prima Christi voluntas primumque mandatum, ut, iuxta praedicta, nunquam Μonachus bona possideat, ne terrenis implicatus negotiis divinas virtutes, quae spirituales curae suut, negligat, pluribusque sollicitudinibus sese subjiciat, sed a communi vita habere debeat cibum ac vestimentum, juxta Apostoli praeceptum, iisque contentus sit; attamen qu niam id non est pro omnibus , sed pro iis lautum, qui propter Dei amorem, et non alia de causa, odio habuere mundum, atque de mundo egressi sunt; ideo et Nos iis Μonachis, qui amphibiis auimalibus assimilantur, quippe qui terrestres sunt propter habitum , et maritimi ob occupationem in mundi huius mari, mundanorum ipsis, non coelestium, leges imponimus. Enim vero, tanto majus est pauperem pro Christo esse potiusquam pecunias habere easque pro Christi mandato pauperibus elargiri, quanto Christus major est homine, qui pauperis in Christi persona miseretur. Ultroneus namque propter Deum pauper similis est Christo, quem pro nobis pauperem factum esse Scriptura testatur. At, qui pauperis miseretur, Christi amicus, non autem Christus, F catur. Et quoniam Christus prorsus seri, omnibus nempe libenter pro Christo abrenuntiando, dissicile est cunctis; haud tamen dico impossibile. Qui enim volunt, etiam possunt; idque manifestum sit ex multorum omui tempore huiusce operis adimpletione. Vos igitur, qui pecuniam adepti estis, gradum saltem amicorum Christi arripite pauperibus miserem do, quemadmodum vel ipse Dominus jussit: Date

Eleemosinam, et Omnia oestra sancta sunt '; idest

quum de adeptis bonis partem pauperibus largiamini hilari absolutaque voluntate, quod supererit sanctificabitur vobisque innocuum est cietur, neque ut avari judicabimini propter possessionem adeptam, sed misericordia apud Deum, utpote benefici, digiti

a Luc. I I. 4 .

33쪽

esselemini, iuxta Domini nostri verbum: Beati miserieordes, quondam ipsi misericordiam cons guentur Verum et hoc dicamus: Praecepta, quae ΜOna- 'ehis dantur, ut nimirum pecunia Ceterisque rebus Careant, etsi imponantur ne saecularibus negotiis distrahantur, seu spiritualibus tantummodo vacent; attamen vera Causa haec est, ut Μonachi non solum

non abundent escis et potibus et vestibus, sed et necessariis indigeant, ut in concupiscentiae helio , quod adversus purissimam virginitatem geritur . victores evadere possint. Ιi enim, qui sese indiscriminatim helluationi aut ebrietati dedunt, quamvis micationis daemones ' ad vitia pertrahentes non habeant, ciborum coeta satis materiae per inguisicinflammis concupiscentiae praebet, ut eos ad peccatum perficiendum Inducat. Quare vos oro, etsi multum cibi potusque semper prae manibus ac domi habeatis; nitamen animabus vestris parcentes ne iisdem avariter aut avide utamini. sed moderate ac regulariter, iuxta religiosorum morem; et quod vobis dein trahitis propter observantiam divini praecepti, hoo libenter adhibete in subsidium fratrum egentium aE inopum; ex quo duplex bonum animosus vestris Comparabitis, temperantiam videlicet erga vos, a que misericordiam erga egentes. Nemo sit in vobis. qui religioso indutus habitu vino plus aequo indulgens , ebriosorum convicia in

Sanctum ordinem attrahat: nam propter unius Perversitatem omnes ejus sodales a saecularibus et ab

infidelibus aspernabuntur. Et quamvis tu reliquis potuissent hujusmodi homines irreprehensibiles esse, propter eorum ebrietatem non intrabunt in regnum coelorum, juxta Apostoli verba, qui ait: Nolite emrarer neque rvaces, neque homicidae, neque adulteri, neque masculorum concubitores, neque ebriosi, et olla,

quae sequuntur, re iam Christi et Dei possidebunt'.

a Matth. 5. 7. I. Cor. 6. 9. Io. a Ideat muliere . Duiliaco by Coosto

34쪽

Si enim . quidquid saecularibus ipsis vorant libri sancti. ii operentur, qui bonitatis exempla praebere debent aspicientibus, quid spei erit saecularium com rigendorum 8 aut quis audeat in eosdem ob prava

eorum opera reprehensi uis verbo convertere, qnnm

plures quorumdam religiosorum perversitates ohii-eiantp At non de omnibus haec dicimus et vestrum enim plurimi ob Dei amorem ne pane quidem et aquillaturantur, nedum superva neo cibo et potu utantur. Pro indocilibus tamen et socordibus haec dico, ut vos ipsi, qui persecti estis. eos. qui licenter vivunt. arimonentis, ut corrigantur. Verum qui perv eaces vita molli ac perdita usque et usque procedunt. postquam eos pluries admonueritis, et non audierint. abscindite ab Ecclesiae corpore , insanabilia membra; ne modicum ferimentum totam massam corrumpat ', 'num scelus sit scelerum exemplar. At si quis e fratri Dus talem protegat ob eorporabem amicitiam. vel propter benevolentiam, ut nempe membriam vitio laborans una cam sanis servetur , arroSanter quod dedecet operando. morbi causam proximis asserendo. in eis animae suae malum transfundendo, leprarum iustar, suam ipsina animam ceterorumque, qui cum

eo sunt, perdentium et qui .inquam hunc protegit, Eoram Christo respondet, sive sit Superior, sive unus e fratribos. Si enim jubet Dominus dexterum

oculum eruere. dexteramque manum ac pedem Rbscindere '; quid dicendum de iis, qui simul servant

et scandaligatos et scandala praehentes. cum damno utriusque animae. aegrotis sine timore malum per- Petrantibus, sanis vero scandalum patientibus ac murmurantibus p Si tamen postquam discesserit, PQ nitens per Dei gratiam resipiscat, ac vera poenitemtia , non sucata, sanetur et iterum in unionem valen tium Christi membrorum recipiatur. Praeterea et hoc praecipimus, quod, si seri potest, instabilem immutetis consuetudinem e Coeno-

1 Galat. s. s. a Matth. cap. s. et cap. 18. Diuiti eo by Corale

35쪽

tati

bio in Coenobium migrandi. quoniam sutilibus de

causis suum relinquere Superiorem suosque fratres. inconstautiae est nota. Enim vero, animae detrimento excepto. propter quod iubent Canones relinquere et abire, loci transmigrationem ob terrenam causam haud sinunt. Idcirco nostrae nationis Μο- Dachos plures cernimus, immo, paucis demptis, sere omnes pervicaces atque Superioribus inobedientes. Quum enim Superior, vel Praeceptor, vel e senibus quispiam aliquem aspiciat operibus aut verbis, quae Monachos dedecent, distentum , reprehensiouisque sermonibus Eum corripiat; mox ille Irato corde, veluti servus dominum aufugiens, noctu abit divinam

admonitionem declinans. Et quoniam timet Superior, ne, abeuntibus fratribus, desit fortasse in Eo-lesia ministratio ; hac de causa sit omnibus inobedientibus Μonachis indulgens, eosque in vitae ratione insanabili, atque in operibus inobedientiae pervicaces relinquit, et ideo ad mortem usque inemendabiles mauent ac improbi. Peiora autem sunt stultis-εima verba, quae admonentibus, ut vagari desinant. respondent. Deus, inquiunt, liberos ac libero arbitrio praeditos nos fecit; curnam ergo libertatem nostram hominnm servituti subjiciemus p - Sed ut Nain libertatem , quam Deus naturae nostrae Monavit, recte adhibuissent, ut a vitiis videlicet soluti essent. Μala et exitiosa est peccati servitus, quemadmodum Christus ait Qui facit peccatum, Serous eae

peccati ; at servitus Dei, et Ecclesiae propter Deum, et Superioris propter Ecclesiam, justitia est. Nou peccatum; quod vel ipse Apostolus praecipitrSubjecti inoicem in timore Christi '; idemque innuit

Christus: Quicumque ooluerit primus esse, erit Omnium

semus '. Scribit et sanctus Basilina inter regulas ad Μonachos: - Omnis abstinentia et virtus ei, qui Su

36쪽

. periori obedientiam non praestat, inutilis est. et m ad nihilum valet η m. Nemo e fratribus pro suavis causa de Superiori

suo conqueratur, etiamsi laste; ne praemium, quod a Deo est, amittat, et eum primis vineae operariis, quoniam questus iniustos contra dominum protulit, arguatur ' Nam si carnales servos jubet Apostolus

dominis carnalibus obedire non ad oculum semientes, sed in simplieitate cordis, sicuti Deo. ur a Domino , inqnit, accipiatis retributionem '; quanto magis a vobis

spiestvalibus non postulabit Deus, ut prae illis obedientiam , patientiam, simplicitatem spiritualibus Ecclesiae Superioribus ostendatisy Non enim solum modo propter jejunia, orationes, aliasque similes virtutes Deus reddet mercedem laborum operantibus in vinea praeceptorum suorum; sed magis magisque illi, qui operibus, laboribus, ceterisque rebus Ecclesiae fidelis est. At de saribus et avaris. et rapi ribus prae saecularibus in hisce criminibus deprehensis maxime judicat Deus, quemadmodum et degervo, qui voluntatem domini agnoscit, prae illo, qui eam ignorat M. Etenim exempli gratia, sicut immundi vermiculi in cibis potibusque mundis dilapsi, ibique suffocati, eosdem corrumpunt; ita, quum ad iustum

Iaborem manus surum pervenerint, eorum benefacta erga animas suas, sicuti mures, suffocantur, comparataque bona per injustitiam coinquinant. A quo

Os Oro ut caveatis, purasque servetis manus a noxiis

malis maledictionem in hominem inducentibus i graviores enim maledictiones propter cetera peccata

haud injiciuntur in Ecclesia quam propter surtum. Neque istud in peccatorum serie parvum quispiam existimet, quoniam in lapidea tabula legis Dei digito

scriptae tertium est hoc praeceptum post homicidium et fornicationem. Nec putet aliquis, magnarum tantummodo rerum ereptionem inter furta poni. et

37쪽

non etiam modicarum. Agnoscat hic, quod quamvis in restitutione diversitas habeatur; quippe quod in surti solutione qnadruplum a lege praecipitur sol

vendom , quadruplum vero mensurae decem dena

riorum, aut centum, nut mille, plus est quadruplo, unius ant duorum; attamen magni et modici furti . multi et pauci idem est nomen. Enim vero , illene solummodo, qui magna aufert vel plura, sor nuncupatur, annon et ille, qui parva et modica P Ιdem n men qnod cunctis suribus imponitur est nomen surti . idemque est valde aut parum saranti supplicium. Indicium autem nomen et improperium furti determinatis linjusmodi est: quisquis manum ad quamcumque rem iurandam extendit, atqne oculis hinoinde perlustrat, ne dominus rei vel quivis alios aspiciat et improperetur . eamque capit; hic est fur. et quod aufert furtum. Neque sibi jus quis ascribat, Hirtum dicens sui laboris mercedem ', aut aliam ina- lem adducens excusationem, a poenis in judicio Dei absolotum se credat. Hic antiqui exempli memor resipiscat. Ananiae et Saphirae surtum non erat ex sui ipsius labore p de alienis rebus fortasse, ut vos pnequaquam e sed ex pretio proprii sui agri, et paternae haereditatis, quam in pecuniam redegerant; atque ex eo modicum quid pro suis necessitatibus fraudantes, maiorem partem ad pedes Petri posuere. Verum aspicite quomodo recta justitia a fidei Ρetra

Puritantur, non propter aurum, quod minime curabat Petrus, sed propter mendacium, quemadmodum et dixit: Non mentitus es homini, sed Deo '. At nostris diebus Don tantum furtum cernimus, sed propter hirtum etiam mendacium; nec solum verbo mendarium, sed et ingentibus perjuriis denegationem: cui peccato non datur remissio et abest enim contritio , . abest eonsessio illi, cui furatus esit quoniam de ablatis rebus cum agitur potestatem habet suri remi

5 Aet. S. 4. a Quia videlicet proprio labore

comparata sibimet vindieavit. Diuitigod by Corale

38쪽

iendi qui rei ablatae est dominus, non antem alia quilibet consessarius. Quapropter, nisi ei confiteatur, et, quod ab eo abstulit, reddat non dico quadruplum sicut publicanus Zachaeus, sed ablatun saltem non remittitur illi in aeternum. Sunt praeterea nonnulli inter stultos Coenobitas

qui etsi externa non furentur, Ecclesiae tamen suanipsorum virtutem ac solertiam furantur; quum sinin suis operibus praestantes et solliciti, in communibus vero pigri et inertes. At non effugient isti ultionem in judicio Dei ob infidelitatem potius, quanoti pigritiam. Non enim credunt se accepturos eam a Deo sui laboris mercedem, sed ab hominibus dumtaxat; quibus cum ju in eorum voluntatem Superio opportuna largiatur, vires sumunt in labore, si qui autem desit, socordiae in labore addunt etiam que

stus.

Verum praeter haec, quae circa opera ex divini Litteris scripta a Nobis sunt, oramus, ut labiis quoque vestris et linguae vestrae ostium ponatis ac ia, nitorem , qui a verbis egredi permittat titile et bo, num , malum vero et noxium et inutile, veluti ii carcere, detineant in corde, haud permittentes mentparvula gignere mala, sed potius suffocantes intra s graviditatem a Diabolo seminatam.

Nemo itaque fratrem suum judicet,ne iese quoqm a Deo, juste iudicante iudicetur, quemadmodum e

Dominus dixit: Nolite judicare, et non judicabimini Nemo in detractionem. licet justam, seratur; emulto minus perperam. Quam enim utilitatem fratravo assera de ipso apud alios detrahendo2 Detrimentum tibi ipsi attulisti dum detraxisti, ille vero nihiprosectu Si vis ei eL tibi prodesse, divino utere con silio r Corripe sitam in charitate, veluti medicamin

aegrotum membrum, prius inter te et ipsum solumai ω non audierit, coram obus ori tribus testibus si neque de iis erubuerit, nec ad meliorem frugen

a Luc. 6. II. - . ἰ

39쪽

40 . .

redactus fuerit, dis Ecclesiae; et si ab Ecclesia quoque publice correptus non egerit poenitentiam, tunc sit tibi, justeque habeatur, sicut Eianicus, et pubi

Canus

Nemo igitvr e Μonachis adhibeat linguam suam ad aliquem salso calumniandum , aut ad perperam loquendum vel contradicendum adversus disceptantium verba inutilibus contentionibus, noxiisque disputationibus ; neque in disceptando contumeliosa proserat verba aut improperia, quemadmodum saeculares; quod non decet sanctos. Si enim Christus inutilium verborum rationem , sicut innuit '. postulabit: quid de proserentibus indiscriminatim ahominabiles perversosque sermones, et praesertim de iis, qui ad scurrilia et ridiculosa verba utuntur lingua. quam sint similes lusoribus et parasitis, qui faciem

Contorquent, stulteque mussi aut in ridenaopQuapropter vos oror ne sint insulsa saleque Carentia verba vestra, sicuti stultae plebis et sed sale condiantur, iuxta Apostoli monitum e di merum et gratiam audientibus estote, et ne sitis in scandalum et abominationem audientibus '. Immo eadem quoque utilia et fractuosa verba vix proferantur frequentius ac inopportune ab eo qui sapienter novit loqui ne taedio assiciantur audientes, neque bonorum verborum osores Ea respuant; sed sint pauca, et haec mite et pacate. Finem autem imponentes Nostris verbis erga Purissimorum coetum, id asserimus , quod vestrae cogitationes et verba et opera, cunctique spiriths et

Corporis motus ita sint omnino honesti Deoque digni, ut nullatenus angam praebeant blasphemiae ac vituperii in Dei nomen atque in religiosum habitum; sed potius laudem et gloriam promoveant apud videntes et audientes; ne vestrum CuiquBm . Sicut veteri Israeli, dicturus sit Deus per os Prophetae r

40쪽

Nomen meum blasphematur inter gentes Propter pos LSed potius, fulgentibus virtutibus, digni essiciamini divinis verbis olim ad discipulos dictis r Me taceat luso

oestra coram hominibus, ut Oideant vera oestra δona, et glori cent Patrem oestrum qui in coelis est '.

Et haec breviter a Nobis dicta studiosis fratribus ad Dei gloriam expediant.

SEARCH

MENU NAVIGATION