Valerii Andreae Desselii Erotemata iuris canonici cum animaduersionibus Georgii Adami Struuii, icti, et praefatione Burcardi Gotthelffii Struuii, ... Accessere editioni huic nouae 1.1. Pacii Isagogica in decretales. 1.2. Eberhardi Seckhanii Exegesis

발행: 1719년

분량: 61페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Titulos habere f.

R Ic Liber tribus larsibus prim

. Primo

in jρ li 0ribus constat

continet principium , fundamentum, dc species Iuris Caianonici. Ut enim Juris Civilis principia prima &- unde primordia

rerum capiuntur,sunt natura, recta ratio,& ra

tiocinatio: sic fons,& norma Juris Canonici,&universae religionis, pietatis, & cultus divini, principium & fundamentum primum est & eL se debet vera doctrina de summa Trinitate αfide Catholica, ripostolica, Evangelica, Ch tristiana , Orthodoxa , & ut Caaholicis placet, Romana , scriptis Propheticis & Apostolicis comprehensa, &quatuor primis de oecumenicis Conciliis, Niceno, Constanti nupolitano, Ephesino , & Chalcedonensi, adversus hereti- eos, eam varie impugnantes, adserta , vindicata, defensa & declarata: quod scilicet unias sit essentia, in trium personarum distinctione Deus, Pa r , Filius, & Spiritus S. Patier a nulla Aa lo,

3쪽

lo, Filius a Patre solo, Spiritus S. pariter a Utroque absque initio, semper ac sine fiat Pater generans, Filius nascens, Spiritus S. prccedens. Et tres hasce personas esse consul

stantiales, coaequales, coomnipotentes &ccaeternos, ut Innocentius III. in c. I. Tit. I. et

gantra EF recte docet. Et hinc inscriptio Drusi r. de Summa Trinitate es fide Catholita Species Iuris Canonici eaedem sunt, quae&Iuris Civilis jus videlicet scriptum, quod inconstitutiones ac rescripta dividitur: &Iunon scriptum, quod consuetudo nominatur Unde illi Tituli. a. de Constitutionibus. 3. ιRescriptis. 4. de Consuetudine. Secunda pars continet personas imprimi. &magistratus, qui Iurisdictioni Ecclesiastica praesunt, eorumque officia, tam in divinis cellebrantis ministeriis extra judicium, quam it audientia Episcopali sive Ecclesiastica injur: dicendo. Tales sunt Pontifex Romanus i

Archiepiscopi, Episcopi, Abbates, & reliqui

Praelati, Item Pastores & Superintendenter Ecclesiarum, qui constituuntur, vel per Postu lationem, vel per Electionem, vel per Translationem. Postulatio est concors capitulvel aliorum petitio, superiori facta, de pro movendo in praelatum aliquo, qui propto aliquod impedimentum vel defectum sol quod tamen postulatus, non est omnino in

habilis jure communi eligi non poterat. Eis ais

4쪽

IURIS PONTIFICII. i , s

ctio est personae idoneae, & cui nullum impedimentum juri objici potest, ad dignitatem, ἡ

PNlaturam vel ministerium Ecclesiasticum, canonice & legitime facta vocatio. Translaiario est, cuiuslibet personae, in sacris ordinibus consti tutae, ab una Ecclesia ad aliam, jure quodam singulari, contra jus Canonum commune, vel ex causa necessitatis, vel utilitatis, consensu praelati superioris interveniente. transispositio. Unde isti Tituli 1. de postulatione i praelatorum. 6. de Electione re electa potestate. I. de translatione Episcopi. Ita constituti rite, confirmati, consecrati, & inthronisati, plenissimam administrandi potestatem consequuntur,' ossicium sibi demandatum re cte exequuntur. Quod quidem in praelatis inferioribus ita verum est: In superioribus autem quibusdam, utputa Patriarchis,Archiepiscopis, Metropolitanis, & Episcopis quibus dam non aliter, quam si palli, etiam potestatem & usum , legitime impetraverint. Est autem pallium insigne ornamentum Patria iacharum , Archiepiscoporum , Metropolita-xum , & quandoque etiam Episcoporum & quarundam Ecclesiarum , ex , speciali quodam privilegio, de corpore Beati petri sumptum, Pontificialis sive pastoralis ossicii plenitudinem, cum translatione dignitatis,designans. Forma modusque ejus tradendi est, ut post praestitum sedi Apostolicae sacramen- tuni, vel Pontifex, vel unus ex qua uor Patri. A 3 archi ,

5쪽

archis, sive Constantinopolitanus, sive Antio, clienus, sive Alexandrinus, sive Hierosolymitanus, in plenitudinem Pastoralis ossicii instanter petenti tradant, utim intra Eexlesidi vel provinciam ibam, diebus in privilegiis, Ecclesiae suae expressis, libere uti possit. Hinc. Timius 8. de Authoritata σ um pal7ι i. Et, lhunc ad . modum semel rite constituti Praelati, Leclesiarumque Superintendentes & Ministri, & ossicio sem*l suscepto, nisi ex legitimis cRusis a superiore approbatis, renunciare noni possunt.. Renuntiationis , . refutationis , abdicationis, sive cessionis causae justae & legitimae sunt istae, ti conscientia criminis non cujuslibet, sed duntaxat illius, quod ossicii executionem, post peractam poenitentiam impedit, ut sunt Simonia, Homicidium, & in genere, omne delictum, quod infamiam irrogatet t. debilitas corporis, qua quis vel ob infirmitatem ,. vel senectutem ad ossicium pastorale exequendum, impotens redditur: 3. defectu; scientiae in exequendo ossicio pasta-rali necessariae, malitia populi eritreme pertinax, deplorata & indurata, ita ut docendochortando , increpando, nihil apud eum proficere possit. s. Grave icandalum, quod, nisi celsione, .vitari non potest, ne plus temporalem honorem & dignitatem, quam aere nam videatur affectare salutem. 6. Per-simae irregularitas omnis, quae ordinationi M ossicio

6쪽

ossicio clericali, absque dispensatione, Impeis dimentum praestat, ut sunt Bigamia, vitium natalium , & hujusmodi similia. Hinc Tritulus y de Renunciatione. Quod si Praelati in commisib. ossicio negligentes deprehendanis tur, vel saepius fit, negligentia illa, a superioribus, vel per susteptionem muneris neglecti, vel permissionem Coadjutoris, vel Visitatoris, supplenda erit, ne Ecclesia damnum inde patiatur. Qua de re est Tuulus Io. de supplenda negligentia pyriatorum. Antequam aptem ad ordinationem praelatorum & mi nistrorum Ecclesiae perveniatur,. ante Omniae scrutinium sive examen ordinandorum instituendum est, in quo ab Examinatoribus Episcopis vel Archidiaconis idoneis habilibus, tribus vel quatuor, justo&legitimo tempore,

de doctrina, vita, aetate, genere, institutione, moribus, patria, locoque educationis, diligentet inquirendum est: an scilicet ordinan. . , di tales sint, ut propter aetatem rite ordinari ipossint, ut in Episcopum ordinandus triginta sit annorum , in presbyterum viginti quinque: an ordinandi , antς etiam fuerint ordinati & uncti haec enim sacramenta, ad instar baptismi, i istanda non sunt:) an legitime nati an Elii presbyterorum ex concubinaveI scorto suscepti, qui , nisi per dispensationem, ad ordines sacros promoveri non pos-siant: an servi qui sine nota Ecclesiae, coetui

7쪽

liberorum praeesse non possunt, nisi perma numissionem liberi, & sic ex veteribus veluti hominibus, novi. facti Fuerint: an ad ratiocinia, & reliqua administrationis alicujus publicae privataeque obligati sint: hi enim priusquam se liberaverint, promoveri non debent, ne molestia dedecusque creetur Eccle-sae, neve videri possint, non pietatis ergo, sed magis ad conturbandas rationes, ad Ecclesiae praesidium confugisse: an vitio aliquo corporis ejusmodi, deformati vel mutilati, quod mintherio Ecclesiae, vel impedimento, Vel dedecori esse possit: an bigami, hoc est, plurium uxorum aut vid narum mariti : qui quidem non prohibentur ordinari ob peccatum, sed propter normam sacramenti amissam: non ad vitae meritum, sed ad ordinationis signaculum, ut Pontificii Canones habent: an exteri, peregrini, vagi, errones, ecqui non sunt de dioecesi Episcopi: horum enim assertioni de sua ordinatione aliter cre dendum non est, nec ad sacri ministerii admj nistrationem admittendi sunt, quam si ordinationem suam quinque Episcoporum sigillis approbaverint, siquidem praesumptio contra tales sit, quod vel omnino creati, non sin i, vel saltem non rite & canonice. Examine hune ad modum facto, Examinatores, ex R- minatum ordinatori praesentabunt, eumque

vel dignum, vel indignum, prout conscientia dicta

8쪽

- IURIS PONTIFICII. p

dictaverit, renunciabunt. , Et si ordinator quaerat ab Examinatoribus, num dignus sit ordine ordinandus: salva conscientia respondere poterunt, dignum esse quantum humana fragilitas nosse sinat, quamvis exitus post-ga contrarium probaverit. Est autem or- innario actus Ecclesiasticus, quo praevia examinatione, per manus impositionem, aliOxumque solennium, ceremoniarum, & rituum

adhibitionem ab Ecclesia institutorum, statuto Canonibus tempore, ab eo qui jus ordinandi habet. munia Ecclesiastica, decenaei obeunda, hominibus idoneis & dignis commendantur. Quo pertinet Tituli ii. de Temporibus ordinationum, s qualuate ordia nandorum. Ιχ. de scrutinis in ordine faciendo.

I3. de ordinatis ab Episcopo, qui resignapii Epse

scopatui. IA. de aetate, qualitate, re ordine pra endorum. I . de sacra unisione. Io. de Geramentis non iteranAL i7. desiliis presbyterorum oriunandis vel non I8. de servis non ονdinandis,qeorum manumissione. Iy. de obligatis ad ratiocinia ordinandis, Pel non. 2o. de corpore viciatis oνdinandis vel non ai. de bigariis non ονdinandis. χχ. deciericisteregrinis.Porro praelatorum , qui jurisdictioni Ecclesiasticae praeis sunt, duo potissimum sunt genera: Unum eorum qui in Episcopatu constituti, magn a potestate, & reverenda dignitatis praeeminen

9쪽

tia clari, generali Superintendentum nomine vocantur: Alterum eorum, qui superioribus

sive majoribus istis subsunt, di in Ecesesae ministerio deserviunt, vicemque eorum si ipsi praeesse non possimi, si1beunt: qui pro diverasitate ordinis & gradus, diversa etiam sortiuntur nomina de officia. Tales hic nominantur Archidiaconi, Archipresbyteri, Primicerii, Sacri sta & Custodes. unde Tituli is, rio io Archidiaconi. et . de incis inchipresbyterias. de incio Primicerii 26. de incio Sacrista. 27. de o io Custodis Archidia oni, Episcoporum fere Vicarii sunt, tam in rebus, quam personis Ecclesiasticis, visitandis, corrigendis , ordinandis,& dispensandis. Ejus ossicium in his .ce potissimum consistit in specie. Archipres-s

hyteris Diaconis, Subdiaconis, Se reliquis ita l

ferioribus , imperare & praesidere: acoly tum ordinare custodiam sacrorum vasoruaei habere: de tertio in tertium annum, ditaeesin & Ecclesias Episcopo subjectas visitari& quae emendatione indigent, corrigere 2 promovendos ad sacros ordines, & beneficiis Ecelesiastici praeficiendos, examinare, scrutarde probare: examinatos, scrutatos, & probatos, Episcopo ordinandos praesentare: sedi, bus condignis quemlibet hrariatum collocare : jurgia singulorum audire: ordinariam mognitionem & jurisdictionem, tam in Clericosi quam Ecclesias alus res eorum exercere i . atque

SEARCH

MENU NAVIGATION