Petri Petiti De ignis et lucis natura exercitationes ad Is. Vossium

발행: 1663년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

CELEBERRIMO VIRO

AEGIDIO MENAGIO,

EXQUISITIORIS

LITERATURAE OMNIS CULTORI EXIMIO.

P. PETITVS. S. it in uacus offui, vir reubifaria

.iu eruditione brus, ad te librum suum uel natura C proprietate, pro

inter vos intercidit amicitia,

Verendo cui osse , bo titulo, tanta me illius legendi cupiditas incessit, et nec moram exigui temporis , dum vi exempla i prostarent certior fer m ferre post m scd satim tibi e man ibus

nondum lectum importunus Amicus a rum Eum nunc tibi remitto atque, ut intelligas me non perfun- Eone ipsum legisse, Exercitatronis quoqtie mitto in praecipua i dem loca, quibus dubitalioncs meas Au-

12쪽

thori ipsi propono soluendas magnorum scilicet exemplo virorum, Iul. 6 Scaligerit s. Cafauboni,

os hic mihi duces eatenus sumpsi, et tamen prioris licentiam in eo exagitando contra quem distulat, non

imiter Adihiplacet modestia, quam in hisce disputationibus quod ficillimum est talem me praestitisse imbitror, ut de me ipse' ossius iure , eo quidem nomine, qMeri non post P. Visium est autem ab Ignis naucis natura in cribere hanc Lucubrationem, atque etiam de ne praefari, quod ille ignem omnis luminis causam fundamentum constituit. Vale. Lutetiae Parisiorum. ex Miso nostro Cal. Februari M. C. LXIII.

PETRI

13쪽

PETRI PETITI

I EXERCITATIONES

IGNIS ET LUCIS

OGNI plui corpus eo nomine intelligen-diim est, ut Philosophorum docti sinnis placet, siue calor solummodo intensus , quae Recent lorum quorumdam , quos hic, Os- i, defendis, sententiari id enim a fra xcutiemus)ignis, quam ea cli in omni natura dignitas, a vis agendi atque ad varios usus opportunitas, ut mihi venia digni videantur illi, qui eo constare astra censuerunt, veluti de Tirale te, Anaxagora , Empedocle, Anaximandro , de in Aristotele antiquioribus proditum quorum iudicia atque opiniones, licet verbis, modo explicandi differunt, tamen in eo concordant , ub igneam Siderum naturam exi stimarunt. Quocirca S M. Tullius in lib. de Natura Deorum, In eam Opinionem ultro concellil rdor, inquit, ab qui aether, vel calum nominatur. Item : Teia

14쪽

mis ac perlucens , or aquabili candore δε φῖs aether Rursus: Ether, qui conssat ausim signetbm. Idemque in Sotnnio astra sempiterno ne appellat. Eadem mente Poetarum optimus de seminiis animalium dixit, uncus si oliu vigor oe caelestis origo. Vbi igneum vigorem caelesti ortui connectit. Tum autem Plinius vir doctissimus, quamobrem Ioui fulmina assignentur, rationem ita reddit, ut eos ignes quos caelo tonante exsplendescere videmus, nihil aliud quam partes stellis excussas, ac caelestium ignium libamenta putet . Nec modus aut horitatibus quando& Hippocrates Scriptorum omnium , quos Graecia CX- tulit, facile princeps in libro de flatibus, si tamenis liber Hippocratis Solem S reliqua astra motum habere qua spiritus familiare ignium pabulum suppe

G οφη. Quod dictum, suppresso, ut solet, magni

Aut horis nomine, pluribus insectatur Aristoteles in II. Meteorcii cap. 2. Tametsi idem in I de Anima, ignem omnium clementorum subtilissimum, maximeque in

corporeum fatetur tum autem hunc moueri ac mo

uere alia primo quae corporum caelestium eodem teste praerogatiua est. Sed redeo ad Hippocratem, qui in primo de Victus ratione hanc quoque de igne sententiam protulit in δυμα ι πάν-δ παντος κινη-ι. Quibus verbis summa ignis virtus declaratur, quae motrix sit opifexque omnium rerum. Nec immerito.

Quid enim non mouet ignis, quidve sine ipso Natura,spiam molituri Hoc sibi principale instrumentum Parens illa prospexit, scilicet omnium rerum in agendo evicacissimum, sicuti Galenus assserit in ii. de Cau-

15쪽

fis morborum , quo loci eum omnium δρας κοπιζον appellat. Itaque Medici, Naturae Accensi atque Ad-mniitii, ubi caetera medicamenta non prosunt, adi Rem ut fortissmaum atque, imum remedium con-Vgiunt, qui si nec ipse iuuat , morbi, ut omni auxilio

natoris, curam deponunt: ουσα - ω σοι

lamus apud Hippocratem in libro de Arte Constat paeterea nullum esse corpus tam solidum , quod noni ni vi consumptum soluatur. Quod enim de ada uia antis duritia igni domita Priscis traditum , experientia falsum deprehenditur Salamandram ignes extinguere , nedum ut ab iis violetur, scribit Aristoteles verum ex vulgi opinione Idipsum Olympiodorus astarmat, S ipse incerto, ut arbitror, Authore. Idem summus Praeceptor pyra ustas in eodem albo posuit. Quod si verum est, eas m igne nasci,&viuere, igneam eis harum subitantiam dicendum erit. Nihil autem mirum, igneum quod su in igne seruari. Paucis igitur quibusdam exceptis, reliqua ab igne consumi dubium non est. Unde Priadarus a vi cuncta domante - , πανα τῆς dixit momerus άμ, υνον quo durendo atque absumendo non defatigetur. In quam partem illud etiam Ecclesiastae accipiendum videtur is numquam dicit sotat. Ignem quoque auget in immensum, si semper materia suppeditetur scribit Philosi phus in lib. de Anima secundo Tanta

est pota eius incretinenti celeri as, Ut Caeneus, eodem teste in . Post errorum Anal Vt ignem secundum proportionem multiplicatam gigni eo argii mento confirmauerit. Atque hanc ignis vim incredibilem

16쪽

considerans Hermes, siue ille terna aximus siue alus id nomen mentitus, ut Criticis nostris placet; eustus ceri Aut hora magnus, ab eo reliqua eleme ita in mundi constitutione dirempta asserit, ita scribeis: Di τα ἐυφρ, ις -υς, ὰ, β αρεα mmo ιω φ γαά ris', mea σολ- διορυαν ν Qum, ignem na-gnus ille Theologus cita enim Scaliger interpretatir pro Deo e Chaldaeorum institutis videtur accepisst, scribens aerem ex aqua factum per defaecationen, cuius author ignis. Nec enim inquit caliger tannescius natura fuit, ut elementi clementum faceret opificem. Hinc apud varias gentes ignem Numinis loco habitum legimus Persarum quidem Regibus in bellum proficiscentibus, argenteis altaribus praefermbatur, ut a Curtio proditum est. Additque Maximus Tyrius eosdem populos igni alimentum praebem

te verbis huncce compellare solitos τυ δέα ταειθγε. Proinde Sc mortuos cremari apud eos vetitum ne ignis sanctitas violaretur Herodotus tradit. De

Chaldaeis, Lyciis ac Tyriis, itemque Romanis idem

antiqua monumenta testantur. Quid autem hos refero, cum Sacrae Literae muli amplius nobis testimonium praebeant, in quibus Deus se se ignem consumentem appellat quem S in rubo ardoris speciem praebuisse, ac in linguis igneis suum spiritum misisse iisdem Literis proditum. Quod ver ad pulcritudinem .speciem attinet, nihil eo magis blanditur aspectui, utpote qui lucem omnium venustatum parentem sibi congenitam habeat per quam S varios profert colores pro varietate materiae quam Comprehendit. Vnde Tibullus focum assidue lucentem cunctis

17쪽

valet a delectet, haec quoque igni inestri non nimal ad quippiam i inquit Theophrastus in lib.

ει ita specie multiplex, ita varium potestate, itantur ci illimile, ita per omnia peruadens, ilibutum-

qe loca reperias. Qifod non ita intelligendum est. qali plures in ignis disterentiae, ut vocant, specinae, sed quod diuersa eorum , quae Vruntur, condit Ioipem alio atque alio modo apparere faciat, ut patetit prunis flamma, ferro candente Propter quod Iat m Trinae varias ignis species agnoscere vide-tar. Iam si utilitates , quas nobis ignis praebet rc m e velim, non erit modus dicendi. Nulla enura pro- c ars est , quae non igne utatur. Qu)n Vitruvius lib. . I. ciuilem societatem atque humanitatem omnem ci lemento acceptam ferre non dubitat. Primos scilicet

Mortales priusquam ignem haberent, per siluas di Dpersos ferarum ritu agitasse Postea ad ignis fortuito arborum conflictu accensi fulgorem conuenisse, ac mutui sermonis primordia cepisse. Cui sententiae de Lucretius lib. v. adstipulatur. Id tametsi de humanae societatis ac termonis exordio alio proditum scimus, attamen constat, ignem ita hominibus proprium es se, ut paucissima praeter cum animalia eo tantur. Paucili ima, inquam nam prorsus nulla eo uti, sicut voluit Lactantius, catellorum eorum, quos in deliciis habemus, exemplo reprehenditur, quibus profecto aeque ignis, ac nobis neces artus est, utpote qui

eundem nobiscum victum participent, neque aliter quam de nostris mensis vivere possint neque enim id genus animal cula herbis, aut praeda vescantur. Cum igitur tot sint ignas dotes, tam eximiam

18쪽

nera, quδd non magis eum admiramur, suspcimus, sola consuetudine fieri putandum est. Nam ut recte inquit Auisenna, si ignis dissicilis inuentu esset,& longinquis e regionibus importaretur, nullius ei magis conspectu atque admiratione caperemur. NOCquia communis eius usus est, cessat admiratio. Atiui idem e praesentia sua visum educit de potentia id actum tangi se prohibet, S ascendit sursum timautem omnia quaecumque vincit, secum in subline effert, minimis crescit scintillis quaecumque attagit, in suam conuertit substantiam Hicet ex eo quai- tum libet accipiamus, non tamen inde minor fit, rataque ullum quantitatis detrimentum patitur. Quisquis acute perspiciat, maiori digna admiratione, quanferri a magnete attractionem, aut alias eiuscemodproprietates iudicet. Eodem pertinet aenigma illuc lepidissimum, quod extat apud Fernelium inii de Abditis rerum causis, ex superiore Auisennae loco, ut patet, depromptum. Nuper inquit ex India quidam meu familiaris iapillum mire luminosum deportauit , qui totus quasi incensus admirabili lucis flendore fulget, ia- Ericique radiis ambientem aerem lumine , quoquo versus implet. Is terrae impatiens sopie pse impetu conssim in sibi me euolat. Neque vero angusti haberi potest si amplo liberoque loco tenendus. Summa in eopurita ,summus nitor, nutasiae aut labe inquinatur , Aurae series nuta cena cita inconi fans, o momento mutabinos. Cumque GJectu on , putiherrimus sese tamen contreetiri noninit, bis diutius adnitaris, feriet acriter esse quia is demitur, t nihilo minor. Aiebat insuper huius vim esse ad piarima tum ti lem, tum summe necessariam De hoc aenigmate, Io. Pirini, qui fuit Medicus Anna: Mommoranti Equi-

19쪽

apti Fortunium Licetum , qui stili ac descriptionis argmento, quae illi Fernelianae ad amussim respondeo eam ab ipso Fernelio Pipua nomine scriptam fui colligit. Atque haec epistola non Mizaldo soluta imposuit, sed N Iac Augusto Thuano, viro amphimo S milloriae scriptota eximio, qui agnitum

errrem cito emendauit. Cum tanta igitur it ignis exes lentia, ut nihil ei ad summam admirationem praeterio uitatem deesse videatur, dignus profecto est, quhapientum animos in sui contemplatione adtineat. Ne enim qu bd vitae familiaris est, propterea mInu industriam nostram acuere debet, cum magis turis pcuderi debeat, nos, qui quid rerum astra in caelograret, qua ex substantia mitio concreuerint, quinas letibus moueantur, tam soli lcit in uestigamus, te tam vulgatae, de ipsius praestantis scientiam contemnere. Et si igitur, Viri I, de igne non ex profes s disputas, in illo elegantissimo Libello, quem nupervulgasti, sed quatenus causa est subiectum lucis. Tamen quae de eius origuae, natura, actione ac luce nouis inuentis exculta in lucem dedi lii, mihi visa sunt digna, in quibus animus meus neruos intenderet, quod ita pei suasum habeo , nihil a viris eruditis, qualem te orbis cognoscit, quem magia Parentis non magis nominis quani virtutis successi, rem credimus, nisi apprime meditatum&consultum posis proficisci. Quo factum est, ut quanto maiorem de te opinionem haberemus , tanto impensiorem curam adhibuerimus, ut quae scripsisses intelligeremus, qui id cum nulla re magis, quam disputatione obtineri possit haec enim una res optime opinionum profunda euoluit

20쪽

5 explicat faciundum putaui , ut dubitaticies quae mihi tuum illud opus legenti natae essen, libere tibi proponerem, certus neminem esse qui melius eas explanare posset quam qui iecisset. Illud imprimis tibi persuadeas velim me non vlla obtrectandi ambitione, sed sola discend cupiditate impulsum, ac communi omnibus lucosis

iure excitatum, ut haec tibi viro doctissimo propnerem, quae nobis clarius explices, maxime cum scio facturum promittas. Nam certe tibi faveo opto quot plura iis eo genere scribas, per quae rerum naturan Ο-bis planior fiat. Video enim te longe abhorrerem ab eorum utili ambitione, qui nobis cuncta ex atoris, aut etiam ex aliis magis deridiculis principiis coiretituunt. Quorum inanes hypotheses, somni tanstrenue confutas , ut vel eo nomine plurimum iu

Philosophiam debere existimem. Quod si x mea mihi dissicultates expedieris , magnam studiis meis

tuo beneficio accessionem factam putabo. Vtcumque autem res cadat , semper me tibi eo nomine deuinctum habebis, quamobrem priscis rerum indagatoribus gratias agendas esse censuit Philosophus, quod nimirum in rebus dissicillimis ea scripseris , quibus ingenium nostrum exercitetur. Sed iam nos exercere incipiamus. EXERCI

SEARCH

MENU NAVIGATION