Joh. O. Stiernhöök De Jure Sveonum et Gothorum vetusto. Libri duo ..

발행: 1672년

분량: 475페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

cognita in rebnquenda ei, qui solus ηο it corda filiorum

hominum.

Cum ritatiuirit usu esset, fuerunt plures ejusmodi modi probandi res dubias, utpote per aquam ferventem, per frigidam per sacramenti vel Eucharistiae participationem,per ossa vel casei manducationem &c. quorum vestigia etiam adhuc alicubi supersunt. Sed quia de his in vetustis nostris legibus nihil traditum extat, omisi.

Probatione per Doramentales e

purgatione Canonica.

ARGUMENTUM.

o Atioo Esemiaprobationis Canonica: iri 9 nominatio. Quibus in causis: Quando quo loco notita. ordo is modus probandi. Sacramentatium numerusci Conditio O electio. Sacramenti qualitiis , distinctio, variet u Fiduussores Anti sacramentales. Te es. Probatis CanoMica, ex parte abrogata, ex parte retenta. tura ignotio quare.

ctentas vulgaris dicta, quandoq; etiam canonica fui ite videtur, quippe in locis sa-

Ρa cris

132쪽

cris desper ministeria sacrorum hominum peracta, quod sine consensui approbatione primatum Ecclesiae fieri non potuit. Certe non defuerunte patribus ejus, qui abrogationem ferri statina . criminarentur, profanari scilicet religionem, minori innocentiae studio languescere fidem Christi, qui haec & majora credentibus spopondisset, pandi vero fores sceleribus multis, licentiare , peccandi crescere, postquam homines nihil a ferro metuerent. Sed, ut ante letum, Canones posterioris seculi tamen improbarunt,in cujus locum successit haec apud nos probatio,quae, εξο e , Canonica dici meruit, & ferro cum ferro etiam successit,usitata antea; de quae , major nobis di serendi cura, quod jure Christopheriano authentico recepto approbata, etiam hodie ex parte in usu sit de cujus ratione, nomine, origine,primo pauca Deinde delatitudine hujus probatio nis, quibus in causis, quando quo loco praestita

fuit; tum de sacramentalibus ipsis, eorum numero, conditione&electione . Hinc de sacramento

ipso, ejus qualitate, distinctione, Varietate , Deinde de adjunctis, ut antis acramentalibus, si-

dejussoribus, testibus, dcc Postremo quibus

133쪽

ex causis videri possit ex parte abrogata, ex parte

retenta.

Ratio Messentia probationis hujus consistit 'R

tota in nuda quorundam hominu contestatione, bationis caq ai cum veri testes non sint, testium tamen ossicium vices stippient, ideoq, ad rei dubiae inquisi. tionem aut declarationem, vel a partibus postulati, vel etiam a judice electi, de veritate ejus jurare tenentur, ut ex eo deinceps nulla interposita mora sententia feratur.

Hanc probandi rationem quidam a Gothis i Longobardis initalia exortam volunt,unde postea in us canonicum recepta fuerit, quod an Verum sit,non scrupulose inquiro tempore usq;Caroli Magni late per Germaniam, Galliami Angliam in usu fuit, paulo tamen diversa ab hac nostra,cum enim ad nos, Episcoporu praecipue opera, qui juri condendo interfuerunt, venisset simul multa introducia vel superaddita sunt, ignota reliquis, nec

a jure canonico mutuata, quae an antea in usu fuerint, pro certo asserere non audeo Postquam autem semel recepta fuit, adeo complacuit, ut noria tantum in omnibus fere causis adhiberetur, sed u

na sola,quasi nulla alia legitima foret Und P 3 illud

134쪽

illud in iure nostro; iura gagh offerre sacramentales usi ilaath stipulari sacramentalesu edga Ium laga admittere sacramentales, d egergiora 'agh praestare sacramentales: Anglvocant vadiare vel facere legem. yaga nid hi/causae sacramentales, laghgiarduenadian ipsi sacramentales dicuntur. Atq; hinc explicanda videtur paragraphus ultima cap .' de jure regio in

ri Regi vel via hac per sacramentales procedere, vel, quavis alia ad veritatem penitius eruendam accommoda, utrumcunq; ipsi placuerit, quod ante illa tempora judicibus inferioribus non erat concessum, unde non incommode etiam altera illa explicatio, sed generalior infertur em nostrum ad Iolennia juris non esse astriolum, sed haec

obiter.

iii Nomen autem probationis hujus apud nos a Latino est, quia enim a canonibus canonica dietafuit, in jure canonico ordinaria & regularis degitima, exinde etiam in jure nostro sic dici meruit,

135쪽

nt patet ex supradictis ipsi vero per quos,roba

tio canonica tu sacriminatalis dicuntur ob interat . 'ης' positam sacramento fidem dicuntur alibi coni FQmpurg

purgatores, pecialitas tamen, non enim omnibus

convenit, ut imputati criminis aliquem absolvant vel condemnent, sed tantum quibusdam. Nam&aliae causis in hanc probationem cadebant, u mox demonstrabitur De jure nostro 3'adsilidia i radi inan

rvd te di statores, stipulatores seu consci juramenti istius quod a principali, nostra voce Dialapud niama in pr e stabatur. Instituta autem fuit haec ' i Q probandi ratio, ut sup 'riores modi, ad faeti tantucontroversias dirimendas, id est, an esset, cur esset, quantum, quales quid juris, perinde extra ipsorum ossicium fuit, ut extra cognitioner , quod, supra de Nembda dixinans. Data autem fuit tam actori quam reo, unde duplex etiam causarum ratio extitit, ut aliae uritis: sive rvdr, semdhI/aliae dul3m hi appellarentur, illae asserentis erant vel defendentis, hae negantisci illi quasi aetoris, hae quasi Rci iuramentum illorum vvli sig/eedh vel rethord horum vero duI3ledh nominabatur pro illis praesumptiones militabant, pro his

136쪽

his nullae aut contrariae erant : Unde the fidem majorem merebantur,in fere pro emi probatis habebantur,adeoci minorem numerum sacramentalium desiderabant, quem tamen, si cunctareturas serens intra tertiam uridicam exhibere, Vices e- jus&conditio translata est in negantem, ut priseo deinceps praesumeretur, liceretq; et hoc quod diximus praestare juramentum, hac tamen Condi-

tione, ut si neuter, quod intendebat, probare pos- set, uterq; poena aliqua plecteretur. Aliquando tamen ut in crimine manifesto,ubi satisfactio prae- tensa fuit,aggravata est conditio asserentisin onus probandi per sacramentales multiplicatum. tracunq tamen in causa pro aetore vel reo juramentum hoc,quamvis promiscue adhibitum, ante judicis praecedentem censuram praestari non de- , buit, nisi irritum futurumi absieffectu mar

is gilder. Praestari autem debuit die adulta, nec post so-c bese, lis occasum.praestari etiam debuit in judicio tan- in tum ordinario,d rationi Emgdaqhaguedha dii, ga/--d a ianito tingh Quare in specie etiam vetitum fuit, ne tempore aliquo jejuni aut ,

137쪽

Ubi,

quadragesimae, aut sumnacrum estorum, aut sementis faciendae, aut messis colligendae , praestaretur, quia eo tempore nulla judicia ordinaria habebantur, quod & ante dictum. Praestari autem debuit in judicioqia idem, sed non praecise,ut hodie,in loco facti, si modo extra territorium domicili vel habitationis es et Notos enim Mutiliarimum vicinos advocabant, quibus maxime probantis vita constare potuit, quos tamen dissiculter in alienam provinciam permovebant. mota tamen de fundo controversia,norta

alibi canonice probari debuit quam in ipso fundo, praecipue ubi defendendus erat, sive illud syl-Va, pratum, ager, flumen aut lacus esset,quem morem etiam hodie alibi servant. accus praestita probatio pro nulla Millegitima fuit, quod hodie in causis criminalibus observatur,quoad territori tamen, non autem praecise locum

ordo autem irocessus erat, ut causa data 2 2'p φ&lite contestatareus ipse vel actor sacramentum hoc prima judici die stipularetur,altera denunciare tertia exhiberet, tuni saghfilsicr/lenoni tibiandrom gangi a tridiom. Hoc tamen in causis nonnisi gravioribus obtinuit, ubi scilicet decem

138쪽

decem aut oetodecim aut etiam plures sacramet tales requirebantur. In causis vero gravissimis, ubi scilicet triplex uramento duodenarius exigebatur, non praecise tertia iuridica praestabatur. Visum enim sussicere ob dissicilem sacramentalium conquisitionem, si a tempore stipulationis intra anni lapsam praestaretur. In stipulando veroi denunciando semissis sacramentatium nominanda fuit, dimidius scilicet numerus eorum,qnisq suo nomine loco, ut de iis inquirendi facultas esset adversario. In minoribus vero causis, ubi unus tantum duodenarius aut etiam pauciores jurabat, omnes nominare dc indicare oportebat,adeoq;,nisi eosdem etiam quos nominasset, sed alios eorum loco exhibuisset iraestasset, ut probatio, tanquam illegitima nulla,non admitteretur. In , controversis vero de bonis immobilibus stipulatio remissa fuit, quemadmodum & sidejussio, de

qWa postea. Numerus autem sacramentalium ex magnitudine causae dependebata. Magnitudo autem cause ex pretio rei controversae,sicivilis ex quantitate mulctae,si criminalis es et,aestimata fuit olim enim poena etia quantocunq; crimini non nisi,

139쪽

' cuniaria Pro causis ergo quadraginta marcarti, H-plex pro sex arcaru,duplex pro trium,samplex duodenarius ut lurimu enim xcommuniter per duodenarios numerati fuerunt. Erantvi causae in quibus duodenari tredecim requisiti fuerunt, de quibus postea. Variabat etiam numerus sacramentalium pro diversitate causarum,ratione objeetiri materiae circa quam, ut in controversiis de fundis, de emptione venditione rei mobilis, caeteris contractibus, item de criminibus, in quibus duo. denarius unus, sesquialter, duplex vel triplex ordinarie injundius fuit, quem numerum non nisi cum in expeditione nautica essent, remittebant , dimidio ejus contenti. In causis vero levioribus vilioris & minoris pretij,sex, quatuor,interdum &tribus sacramentalibus contenti fuerunt. Sed nec promiscue hi quotcunq; tandem essent eligit adhiberi poterant, quar post numerum,eorum conditio Meleetio consideranda Veniunt .

Conditio vel generalis Iuli pro Umnibus vim electio

causis, vel specialis pro certis in genere omnia

uni sacramentalium conditio haec erat, ut es ient ,

viri liberi, majorennes, stabiles, certi de domicilij de fidei, testabiles, quiq; praeterea nec haberent in simi-

140쪽

similem causam in judicio, nec eo die,quamvis alia in causi,surassent. Itaq; .foeminae ordinarie exclusae fuerunt,&servi, d minorennes, vagabun- diri extranei, lanniti aut exclusi,, qui praeterea aut personam non haberent standi in judicio, aut similitudine causae prasumebantur praejudicio capti,vel onere paulo ante depositi juramenti gravati; adversus hos in quavis causa excipere licuit. Conditio antem specialis ex conditione cause dependebat In negotiis enim quibusda civilibus, ut cognationis eruendae, familiae erciscundae si vehita reditatis dividendae, cognatia agnati non admissi tantum, sed jequisiti fuerunt. In debitis autem dc criminibus, tali probatione pro nocente, prorsus excinsi. Ut numerus tonditio, ita etiam lectio nonnihil variavit pro diversitate causarum, fere tamen in omnibus penes eum erat, qui in a 'cramentalibus intentionem suam fundabat, eos propterea stipulatus; quis enim alius hanc rogandi&conquirendi susciperet molestiam ρ In quibusdam tamen jura utriq; partium hoc oneris imposuerunt, ut in causis finium regundorum, pietatis denegatae, transfugij, retractus in quibusdam jura dimidium sacramentalium offerunt exordiis

SEARCH

MENU NAVIGATION