Dissertationes binae, quarum prior agit de colore et tinctura comarum, posterior de civitate romana apostoli Pauli

발행: 1725년

분량: 261페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

i et D IssERTATIO DE suod tamen Paulus , qui olim Saulus vocabatur, non fecit, ergo alis jure Civis esse debuit. X. Nec obstat Cicer nis locus, cum licuerit Civibus Romanis in Provinciis morari.

s. I. TIIs, quae superiori sectione con-t 1 tra Spanhemium aliosque dis

seritimus, accedit etiam, Virum Ill. hanc Civitatem Pauli reserre ad Claudianorum temporum avaritiam cum pretio esset parabilis Romana Civitas. Historia quidem,quae restietur Act.cap. XXII. Imperante Claudio accidit; sed in ca dicit Paulus, se Civem

Romanum natum esse , igitur necessariosequi debet, Patrem Pauli sibi jam pecunia

Civitatem Romanam comparasse. At quo tempore 3 Certe sub Augusto vel etiam ante eum. , Nam Paulum sub Augusto natum esse, praeter alia colligi potest ex eo, quod illo tempore , quo Stephanus lapidibus fuit obnitus , νεανιος Vocatur. Adhor. p. VII. comm . s8 Nεανιον autem esse

Iuvenem XXV. vel XXX. admodum annorum docuerunt hac eadem in re Uiri Cel. van den Honeri in libro cui titulus voorberyding tot omning van Paulus Briefaen de Romeynen p. 1 ΙΑ. & Hotting rus Diss. Bibl. V. Sech. V. g. 13. StUli nus autem ex veriori sententia anno primo

192쪽

C1VITATE PAULI. CAP. III. I 3ves certe secundo post Chriss i resurrecti nem primus veritatis Christianae testis mortem oppetiit. Christus autem ex morte invitam revocatus est Anno XV. postquam fasces Romam Imperii in Tiberium transs ti erant. Ex his ergo conficitur facile, jam sub Augusto natum fuisse Paulum, dc si1b eo verisimiliter Patrem ejus jus Civit iis emisse seu accepisse. At Augustus stalitus fuit Civitatem parcissime dare, multo

minus vendere. De quo Suet. Aug. cap. XL. Magni praeterea existimans sincerum atque ab omni colluvione peregrini ac servialis sanguinis incorruptum servare populum, ct civitatem Romanam parcissime dedit, ct

manumittendi modum terminavit. An vero

ante Augustum vendita sit Civitas , ego valde dubito , nec hujus rei facile exe plum proserri posse existimo. II. Huc etiam referri meretur , Pa Jum, si ipse jure Civitatis ornatus fuisset, Romae censum profiteri debuisse. Ceneid videtur fuisse P. R. institutum, ut si gulis lustris Cives Romani praesentes Romae censerentur, ut ita vires suas ipsa n sceret Resp. Cicer. Adt. I. in Uerr. cap. XVIII. Non committam, ut tum res judic tur , cum haec frequentia totius Italiae Roma discesserit : quae convenit uno tempore uadique Comitiorum, Pudiciorum censendiago

193쪽

XVIII. Nam, ne absens censeare , curabo edicendum , ct proponendum locis omnibus. Sub lustrum autem censeri Germani Neg tiatoris est. Veli. Paterc. II. cap. XV. Iulegibus Gracchi inter perniciosi a numeraverim, quod extra Italiam Colonias possit, id Majores diligenter vitaverant , ut cives Romanos ad censenάum ex Provinciis in Italiam revocaverint. Decianum, Romanum

Civeni, qui in Graecis Civitatibus negotiabatur, in certa tamen tribu Romae cem

sum professum fuisse constat e Cic. pro Flacco cap. XXXII. Illi enim , qui in

Civitatem allecti erant , in quadam etiam tribu collocabantur. Veli. Paterc. libr. II. cap. XX. g. 2.) EX hoc more censendi e plicandus P. Lucas in . Euan P cap. II. comm. q. ubi scribit, Iosephum ad UNbem Davidis, quae iathlehem dicebatur, prosectum esse , ut ibi censum profitere

tur, διά το ειναι αυτον οἰίρου καὶ πατριὰς

, quod erat ex familia ct Patria Da- ωidis. Nam ut Romani Romae, ita Provinciales quique in sita Civitate censum profiteri debeoant. Si vero is casus inci- deret, Ut tum temporis, quo census per geretur, Romae quis adesse non posset, a, 1ens videtur potuiste censeri , si ipse jam antea in priores census relatus esset. Tale

quid

194쪽

p. XIX. Filium adoptivum tam procedere, quam si ex se natum habeate absentes censere jubere , ut ad censum nemini necesse

sit venire. Uerba sunt Scipionis in ea oratione . quam Censer ad populum habuit. vide Putean. ad Ueli. Paterc. libr. II. cap. XU. Manut. de Civit. Rom. p. 27. & 32. Edit. Graev. Sigon. libr. I. de J. C. R. cap. XIV. & Spanti. in Orbe Rom. Qui vero Censiam prosesi1 non erant, libertatem amittebant. Cic. pro Caecin. mp. XXXIV. Cum autem incensium vendis , hoc judicat: cum ii, qui in servitute justa fuerit, censu M retur , eum , qui, cum liber esset , eenseri noluerit, ipsum sibi libertatem abjudicasse. Ubi post Dion. Halic. libr. IV. cap. XV. ' conserendus est Hottom. III. Clarissimo quidem Perigonio in Diff. de Lege Voconia p. m. I 84. cui a cedit Graevius ad Cicer. libr. I. in Uerri Cap. XLI. non videtur, postquam Perseus Rex victus , & capite censi sacramento adacti sint , ulla amplius necessitate Romanos ad censendum coactos fuisse , dc proinde etiam saepe censum neglexisse. Hoc firmat ex Cicer. pro Archia cap. U. Census nostros requiris scilicet &c. Sed si nulla necessitate ad censendum adigerentur Romani , non videntur accusatores Archiae

195쪽

, 76 D1ssgRTAT 1 o MArchiae adeo plumbei & inscii fuisse, uecensus requirerent, si census ad jus Civitatis nihil faceret, neque redderet causis Cicero, cur census Archias non esset,

quoniam scilicet apud exercitus fuisset, sed retiori jure adverseriis ignorantiam & iustitiam obiecisset. Nec ipse quidem existimo, censum dare Civitatem, de qua re

ibi potissimum agit Cicero, sed , ut ejus

verbis utar, tantummodo indicare , eum,

qui sit censevi , se pro Cive gessisse s ex quo

contrarium essicitur , indicare eum ,

non sit census , se pro Cive non gessisseque necesse esse, ut censeatur is, qui se pro Cive gerere velit. Neque Perigonio sup petiassen Dion. Halici libr. IV. cap. XV. tibi tradit, legem hanc Servii de censeu Romanos dis observase. Quae verba ad totam Servii legem reserenda putem, non cum Viro Cel. ad ultima verba de vendiatione incensi. Lex enim illa diu a Romanis servata, postea tamen variis mut tionibus obnoxia fuit , sic ex. gr. prim6 tempore Reges cenim peregerunt. Ual Max. libr. III. cap. IV. eXempl. 3. MOX Constules. Pompon. in g. I7. E. de Orig. Jur. Dein Censores. Immo eX Cicer. colligitur, ejus tempore hanc venditionem nondum in destietudinem abiisse pro Caec. p. XXXIV. cum incensum vendit , pra

196쪽

senti ut loquuntur Grammatici, tempore. Ulpian. tit. XI. de Tutelis f. II. Maxima capitis diminutio est ,per quam ct CAVitas Olibertas amittitur , velut cum incensus aliquis venierit. Vide etiam tit. ff. de Censibus, & Sigon. libr. I. de J. C. R. cap. XIV. IV. Municipiorum autem aliarumque Civitatum Cives non necesse habebant ad Urbem p ficisci, Roniaeque Censum profiteri , cum ipsi suos habuisse videantur Censeres, a quibus selennistas illa peragebatur. Cicer. libr. II. in Verr. cap. LVI.& cap. LVI. suinto quoque anno Sicilia i ta censetur. Erat censa Praetore Peducaeo. uintus annus tam te Praetore incidisset. Censa denuo est. Postero anno L. Metellus mentionem tui Census fieri vetat: Censeres diacit de integro sibi creari placere. Et hi stat Censitores Provinciaε Siciliae apud Cassiod. libr. IX. Uar. Epist. XI. Similia occurrunt apud Gruter. in Corpore Inser. p. CLXXI.

SITOR PROUINCIAE LUGD

NENSIS. Hinc tabulas Municipiorum memorat Cicero pro Archia cap. IV. dc U. Et hi omnes in suis Urbibus cens tantur. Liv. libr. XLII. cap. X. sui Socii Latini Nominis ex edicto C. Claudii M Con

197쪽

χυ quis eorum Romae , sed omnes in suis C vitatibus censerentur. Nec tantum Muniacipia , verum in m Coloniae suos habu runt Censeres. Quorum est mentio apud Grut. p. CDXXXIX. n. s.

CENSI R. CIVIUM. ROMANORUM. COLONIAE. VICTRICENSIS. AE. EST. IN. BRITANNIA. CAMALODUNI. CURATOR.

Cui adde Sigon. libr. II. de Ant. I. Ital. cap. IV. Et Virum Cl. Othonem Dissi de

Consul. extra Romam cap. I. 3. 4. De Provinetis confer Lips ad Gc. libr. I. Ann. exc. Κ. Periet. in Aug. OQ. Descrim. 8c Rupertum in Enchir. ad Pompon. de Orig. Jur.libr. II. cap. III. in fine. U. Quod autem scribat Ρighius tom. I. Ann p. 166. Creatos esse in Civitate quavis

duos Censores, qui civium Rom. , quantus ubique eum in Urbibus, tum in Exercitibus numerus esset, in tabulas publicas referrent,

in eo me non habet sibi adsentientem, cum ipse Cicero rationem , quamobrem Archiaseensus non fuerit, hanc referat: Proximis Conseribus cum Clarissimo Imperatore L. Luis

198쪽

CNITAN ΡΑ-I. CAp. III. cum apud exerritum fuisse, severiuribus cum .eodem suae me fuisse in Asia. Orat. pro

Arch. cap. V. Si ergo exercitus extra It liam a Censeribus Pmvincialibus censerenatur, cur Cicero hac utitur exceptione, quod census non fuerit Archias. Ρraeterea opinionem hanc firmat, cum narret Luvius libr. XXIX. cap. XXXVII. pre

Provincias Censores dimisisse, ut civium Rom. in exemitibus , quantus ubique esset referre tur numerus. Si autem Exercitus in m vinciis censerentur, nulla satis apta eXcogitari poterit ratio, cur potissimum per Pr vincias dimiserint Censeres, ut Civium Romanorum perageretur Censes. Claris sime quoque patet ex Cicerone libr. I. ad Att. Epist. XVIII. loco jam laud. ubi dia Cit : Germanos Negotiatores βι, lustrum Romae cesseri. si hi homines potuissent in

Provinciis censeri, cur omnes se Romam contulerint ad nsum causam nullam video.

VI. Verum, ne diutius tempus hac in re teramus, ego sic existimo, Cives Romanos, qui proprio jure Civitatis gaude

rent, quique in exteris terris morarentur,

singulis lustris, rasis gravissima obstaret causi, Roenam profectos fuisse , & ita n men professes. Quod ut magis credam ficit ingens saepe multitudo , quae censes bitur , ut sine vis credi posset, eos M Ro-

199쪽

8o s DrssERTATIO DR' Romae habitasse, nisi sub illis etiam comtineantur lii, qui in eXteris terris degebant. Videantur Rualdi Anim. in Pluti

cap. XXIV. Si igitur is, oui proprio jure

Civis esset Romanus, debuerit Romae Censum profiteri , quomodo Paulus aut ejus Parentes vel donatione vel emtione potuerunt esse proprio jure Cives Romani, cum nec vola nec vestigium exstet, Paulum antea Romam adiisse. Quod si nunquam fecerit, sequitur, si vel minia me olim fuisset Civis , Civitatem eum

amisisse, cum census non fuerit.Nonne pra terea Caesar etiam Legem tulerat, ne quis Civis Romanus per tres continuos annos extra Italiam morareturi' Ita certe apud Suet. Caes. cap. XLII. Sanxit, ne quis Civis major

annis viginti, minorque decem, qui Sacramento non teneretur , prus triennio continuo Italia

abesset. Quod intelligendum de his, qui proprio jure Cives Romani erant, non do Municipiis ; cum aliquis jure Municipii Civis esse potuerit, licet Italiam nunquam

vidisset. ν. VII. Neque redhe adserunt Viri Docti Caesiarem privatis pluribus Civitatem dedisse, nam id argumentum sicile in ipsos Auctores converti potest. Dicunt, Caesarem tum Iulium tum Augustum Civitatem dedisse exteris , inter quos etiam esse po

200쪽

Civi TR PAULI. CAP. 3II. igituerunt Pauli Parentes. Gmnovius idem de venditione scribit, multos Judaeos emisse

Civitatem, quod facere etiam potuerunt Parentes Pauli. verum adhuc testimonium veteris scriptoris desidero, eX quo 'pateat, hanc Civitatem ita datam seu venditam esse privato cuidam, ut liceret, quamvis Civis Romanus esset, in sua tamen Urbe civitatem retinere , nec Censum profiteri aut nunquam Romam adire. Non destini quiisdem exempla Caesarem privatis Hominibus Civitatem dedisse. Testatur id, pra ter loca a Spanh. allata in o. R. Exem: Ι. cap. XIV. etiam Cic. Orat. II. Phil. cap. XXXVI. Neque solum Angulis veniebane munitates , sed etiam populis universis, Civitas non jam singillatim, sed Provinetis fotis dabatur. Sed ideo dabat Caesar. rcis

serente Suet. in Εjus Vita cap. XLII.

libentius exteri Urbem incolerent, oe ceteri appeterent. Non ut Civitate accepta ex ea manerent, nec unquam adirent. Quamvis

non desint exempla, Civitatem extraneis donatam, qui tamen domicilium in Urbe non videntur collocasse. Tale quid occurrit anud Cicer. libr. XI. Fam: Epist.

XXXVI. Cum Demetrio Mega' mihi v iusium hospitium test , familiaritas ' autem

tanta, quanta cum Siculo nullo. Ei Dolabella rogatu meo Civitatem a Caesare impetravit;

SEARCH

MENU NAVIGATION