Propositiones ex christianae fidei controversiis sub augustissimis auspiciis sanctissimi domini nostri Pii sexti pontificis optimi maximi ab Josepho Augustino S.R.I. lib. b. ab et in Andlau, et Romchamp, diocesis Basileensis nobili Alsata Collegii Ge

발행: 1781년

분량: 43페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

IMPRIMATUR, Si videbitur Reverendissimo Patri Sacri Palatii Apostolici Magistro is Franeisus Antonius Marmeei ab L C EpH- Montis- Aui Meetierem. IMPRIMATUR. Fr. Bruno Toma ordinis Praedicatorum Sacri Palatii Apost Iiei Magistri Socius.

12쪽

DE DIVINA REVELATIONE.

E rebus maximis ad Religionem spectantibus verba facturi , no nulla , in metaphysicis disciplinis iam illustrata , planeque vindicata, principii loco ponere , operae pretium ducimus a Illud primum est , quod & ipsa recta dictat ratio, ipsa ubique pulchritudo , ordoque adspectabilis hujusce mundi alta, claraque praedicat voce, &confirmat quammaxime uua cujusque etiam immansbetae, atque ferae gentis semper sibi quavis aetate consentiens, conspirans, Continuataque sententia , unum videlicet persectis sinum existere Deum, atque eumdem ipsum esse rerum omnium non essicientem solum , sed & exemplarem , atque finalem causam, non quidem caecam, sed summe intelligentem , cujus scilicet mente, atque ratione omnis mundus administratur , regitur, atque movetur. Neque vero id solum, sed etiam ad

A illo

13쪽

illo vitae hominum singulari cura consulitur , & providetur . Soli enim inter animantes ratione utentes, libertateque arbitrii praediti jure, ac lege vivunt.

Alterum , quod sequitur, est, hominis animum non una eum corpore extingui, sed immortalem esse . ossicii praemium , & fructum in altera vita accepturum ; neque enim inmortali hac vita virtuti semper sunt sua praemia , & vitio supplicia.

Homini propterea insit oportet adversus Deum pietas, cui conjuncta est justitia , sanctitas , reliquaeque virtutes, quas omnes una complectitur divina sacra Religio . Si enim uni Deo tanquam principi causae debemus omnia, si ab illo est, quod ad vere beatam nostram vitam permanare potest , si juVare nos vult , si curat omnino . & quid agamus animadvertit , profecto ipsi adhibendus cultus, adhibendi hon ves , & preces, gratiae quoque reserendae.

At, sublata doctrina divinitus revelata , vera pietas nobis inesse non potest: sanctitatem quoque, & religionem tolli, necesse est. Rationis utique lumine plura de Deo, ejusi. que attributis, plura de virtutibus sectandis, deque vitiis fugiendis perscrutari , atque cognitione assequi possunt homi

nes .

14쪽

nes. Uerum, ut est sapienter ab Angelico animadversium p. p. quaest. I. art. I. , lib. I. conti Gentes cap. 4. , dc experientia ipsa magistra erudimur, si sola rationis via ad haec ipsa cognoscenda pateret, veritas paucorum tantum , & non nisi provecta aetate , nec absque muItorum errorum admixtione animos occuparet; idque eo vel maxime , quod indestigationi rarionis humanae plerumque fulsitas admiscetur propter δε-bilitatem intellectus nostri in judicando , ct phantomatum

permixtionem . Unde vel apud ipsos Philosophos , qui pes pauci sane fuerunt semper , in dubitatione remanerent ea etiam , quae sunt perustae demonstrata ; humanum genus maximis detineretur ignorantiae tenebris .

Praeterquamquod multa sunt alia homini ad recte , h neste , sancteque agendum , atque ad beate vivendum scitu necessaria , quae ejusdem S captum superant, & ingenium . Certe quonam in hono sita sit hominis beata perpetuo vita, qua illius omnis satietur appetitus , qua nil melius , nil nobilius exoptandum eidem restet: quaenam vera causa m Iorum , quibus nostri anguntur animi , quaenam propterea remedia illis adhibenda, ut tollantur , vel sedentur, ne animis detrimento sint, atque extremae ruinae: Rursus, quonam cultus genere Deus sit prosequendus, quidnam divinae laesiema estatis reis agendum , quo in firmam obtinendae veniae spem erigantur , ignoravit semper , ignorat adhuc naturalis

sibi soli relicta Philosophia.

15쪽

Fateamur itaque oportet, versari inter homines doctri nam omnibus numeris perseetam, certam , firmam a divina Sapientia prosectam, humanoque generi clare exhibitam earum omnium veritatum, sine quibus, nec vera religio, nec spes beate semper vivendi inesse potest . Si enim non tam suit hominum generi insensus, atque inimicus naturae Audior, ut corporibus tot res salutares invenerit; quis sui compos inficias ibit, animis, in quibus major certe est praestantia, ae divinior, suisse ab illo majori consultum cura, atque dilia gentia λ Omnibus siquidem perspeetum optime, atque probatum , in necessariis Deum creatis a se rebus non deesse.

Quod si aliter est, hoc ideo profecto , quia aut ignorat Deus humani ingenii infirmitatem, debilitatemque ; aut vim non habet, qua illam sustineat, ac vires addendo corroboret; aut si potest, non vult. At & ignoratio rerum ali na naturae divinae est ; & adjuvandi propter imbecillitatem dissicuItas, sicuti & adversia voluntas minime cadunt in narturam Dei, cujus summa est potentia, summa bonitas, summa providentia .

N VIII. γ'

Nec revelata doctrina ex earum est genere rerum, quas esse repugnat, quaeque implicant contradictionem. Non pugnat illa cum Dei attributis, quinimo haec ipsa hinc elucent

16쪽

principiis, sed consentit ; nec dissident humana , & divina

ratio, sed cohaerent. Utraque ortum habet ab uno eodemque supremo Principio , Deo videlicet , qui sibi contrarius non est. Revelatio, quam tuemur, supra , non contra naturam

est, sed hanc ipsam perficit. Divina siquidem auctoritates quae humana omni ratione potior, & antiquior est, de in qua illa iustentatur, illustrat ea, & firmat, quae naturali lumini

congruentia, & consentanea sunt; ea Vero , quae naturam, R ingenium exsuperant, patefacit, clare, certoque edocet.

Vituperanda autem ceu inutilis, & noxia non est, quia ejusdem praetextu varia, & cum recta etiam ratione non semel pugnantia dogmata, non Ium indocti, sed etiam docti commenti sunt, acriterque propugnarunt , & defendunt adhuc multi . Inter dissidentes opiniones fieri profecto non potest, ut plus una vera sit. In hac ipsa tamen investiganda, atque ab hominum commentis siecernenda facilis est, & e pedita via. Quemadmodum recta ratio , a qua turpiter abe rarunt, & aberrant adhuc multi; ita & revelata doctrina sua habet certissima, eaque divina argumenta , quibus nempe Deus

revelans sui ipsius praesentiam , & inspirationis veritatem ostendit : Praecipua autem illa sunt, Doctrinae , quae praedicatur, omnimoda persectio, atque sanctitas , prophetiae, & miraculorum dona , quibus illamet illustratur, & confirmatur.

17쪽

Ac in primis, quum indubiis veterum cujusque aetatis, atque gentis littetis, monumentisque constet omnino , illos etiam Philosophos, qui maxima ingenii acie praediti , multisque doctrinarum praesidiis instruta videbantur , & revera erant , ignorasse multa , turpiter a maximis aberrasse, eaque statuisse, promulgasse, quae a vero vehementer abhorrenti hinc sane sequitur , Legislatorem illum divino amatum spiritu existimandum; cujus doctrina persecta, justa, sancta, & ab cujusque erroris labe aliena deprehendatur . Hoc adeo exploratum , ut Tullius lib. H. de natura Deorum fassus sit, fieri non posse, ut quis vir magnus sine amatu divino sit.

Ejusdem autem doctrinae veritas, atque divina origo de. monstratur magis, quoties, qui illam hominibus suadere studuit, prophetico lumine suerit exornatus , atque oracula, quae in illius confirmationem edidit, eventu plenissime donata certo sciamus . Patet id vel ipsius prophetici Iuminis

natura , ac finitione: Est enim suturarum rerum , quae comtingentes sunt, praesensio , certaqne cognitio, atque ille vere Propheta, qui sutura certo praescit, atque praedicit. Jam Vero sicuti gentem nullam videmus neque tam humanam, a que doctam , neque tam immanem, tamque barbaram , quae

non , significari sutura . & a quibusdam intelligi , praedicique posse, censeat : ita memoriae proditum habemus , Philus phis, Poetisque Ethnicis hoc commune scitum fuisse , solum Deum Dissili od by Corale

18쪽

Deum sibi sutumrum scientiam vindicare, mortalium neminem naturali, qua pollet, virtute sutura certo nossie . Et requidem vera id non siuscipit vita hominum, consuetudoque communis, ut ea, quorum nulla est cum natura , vel arte connexio , praesagiant, habeantque exitum res usmodi, quarum sibi sumpserint praediictionem.

Spinoeta quidem, ejusque cultores Porphyrium sequuti, Prophetarum omnium oracula ab naturalibus causis , ab certa praecipue corporis temperatione , ab acriori phantasia, ab educatione repeti optime posse decernunt . Verum non solum falsitate , sed etiam amentia suere jam multis ab Iamblico convicti. Ille solus , qui tenet causias omnes rerum, ebat plectare Cicero, idem necesse est , omnia teneat, quae sutura sunt; unus autem Deus colligationem causarum omnium perspicit, unum propterea ipsum nihil prorsus latet , nihilque fallit; Prophetici itaque luminis causa es dumtaxat disinitas, concludit Iamblicus, mittiturque a Deo pro ejus arbitrio, quando scilicet , ct quomodo vult benignuate

quadam demonserare fluum. Homini autem relinquitur tantum , ut signis quibusidam sequentia declarantibus sutura praesentiat.

Ea quoque opera , quae totius naturae ordinem, sicutitatemque excedunt , quaeque ab admiratione, qua homines ob causarum in re protius nova ignorationem assiciuntur,

19쪽

miraculi nomen sortiuntur , naturalibus causis , aut arti acicepta reserenda non esse , ne ipsi quidem Spinogae assectae in dubium vocare audent. Profecto aut ratione omnino , ulla aut sensu etiam communi careat, necesse est, qui non statim vel ex ipsa definitae rei notione percipit, illum solum, qui est totius naturae auctor, conservator, & reetur, posse praeter eiusdem naturae ordinem agere .

Haec ipsa autem Opera, quae praeter communem nat radi ordinem sunt, ne a Dei quidem potentia fieri posse, v na est, ridicula, divinaeque naturae injuriosa SpinoZae tergiversatio, quam Angelicus p. p. quaest. Cv. art. vI. contudit

Et quamvis ipse rerum ordo, etiam prout a causis socundis pendet, nil aliud sit, quam ipsum aeternum, firmumque Dei decretum ; tamen Deus quoties praeter illum rerum ordinem agit, sententiam, voluntatemque sitam nulla pro sus ratione mutat. Ut enim sapienter admonet Angelicus p. p. quaest. XIX. art. via. & quaest. I x. de potentia art. I. ad vi., Deus tunc solum esset mutationi obnoxius , quando in tempore aliquid vellet, vel operaretur, quod ab aeterno vel non

praevidisset, aut noluisset; At Deus ab aeterno praevidit, voluit facere , quod in tempore saeis . Sie ergo instituit natura cursum , ut tamen prordinaretur in aeterea Da

20쪽

II 'voluntate , quod praeter cursum isam quandoque ficturus

erat .

N XVI. H

Sequitur adeo , eam docti inam , in cujus argumentum oracula edita, eventuque plenissime donata, veri quoque n. minis miracula patrata fuerint , uni Deo auctori adscribendam, & tamquam divinitus revelatam ab omnibus esse habendam . Nec enim prima , summa , simplicissima veritas

vel animo concipi potest cujusque etiam levissimae salsitatis testis, & vindex. DE

SEARCH

MENU NAVIGATION