Propositiones ex christianae fidei controversiis sub augustissimis auspiciis sanctissimi domini nostri Pii sexti pontificis optimi maximi ab Josepho Augustino S.R.I. lib. b. ab et in Andlau, et Romchamp, diocesis Basileensis nobili Alsata Collegii Ge

발행: 1781년

분량: 43페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE DIVINA DOCTRINUTRIUSQUE FOEDERIS.

Ultifariam , multisque modis suisse Deum loquutum Patribus in Pr phetis, tot sunt invicta argumenta, Verba, quibus constant quos Moyses primum , Hebraea gente praeci ac sanctissimi viri divino amati Spiritu conscripserunt, qui- bynagoga , & ab Ecclesia suere sem- quo volumus, facilius, feliciusque pe Veni amas , atque effugia Naturalistis praecludamus omnia, illud principio ponendum est , laudatos libros , non suppos tos, sed genuinos esse, illisque adscribendos Auctoribus, quorum praeserunt nomina. Hoc adeo est manifestum , ut is ipsum negari, vel in eo addubitari, sine pervicacia, &sturutitia non possit. II.

que ut per probaui

22쪽

Si genuini, non spurii, si integri, non corrupti, pr secto & omnibus, quae in illis deseripta Ieguntur , certa fides est adhibenda . Si quod enim mendacium , dubio procul esset repetendum ex Auctoris aut ignorantia , ingeniique ta ditate , aut ex prava voluntate , maloque dolo . At crimina haec sacris Auctoribus , & Moysi , cujus auctoritatem potissimum inseruntur Increduli, moveri absque turpi temeritatis,& impudentiae nota non possunt.

Fuisse enim Moysem singulari ingenii acie, extataque prudentia praeditum, atque ad vera, & Alsa judicanda recte compositum, argumento sunt praeclara , quae aggressus est , feliciterque persecit opera . Sed & historia , quam scribit, eas complectitur res, quas partim im coram maxima mub titudine gesserat, aut suis viderat oculis, perceperat auribus, partim vero ab aliis quamplurimis in idem consentientibus, fideque dignis, qni vel eas spectaverant, vel constanti ten, ham traditione a majoribus ducta , acceperat. Quod si non semper animum intendisset, & nonnumquam fatigatus oneri cedens lapsus sui sici, error statim fuisset detectus

Multoque minus in pravae ad decipiendum volantatis crimen vocari ipse Moyses potest. Qui enim mandaciis studem s

23쪽

ci, sed secato utuntur verborum , sententiarumque ornatu , non Dei gloriam . populique felicitatem , sed privata commoda quaerunt, non ad Coae vos, atque praesentes, sed ad remoritissimos , prorsusque incompertos provocant testesa contra autem se gessisse Moy lem , luce meridiana clarius declarant

ejusdem libri.

Sed etsi voluisset, minime potuisset decipere . Quod

quis arte fallendi instructus nonnulla a cognitione , sensuque aliena perpaucis suadeat, nil mirum . Inauditum tamen est, nec in sapientis animum cadit , imposiorem sua sagacitate , atque calliditate sucum fecisse, vel facere posse immensae pene hominum multitudini cujusque generis, status, atque aetatis, ita scilicet, ut sexcenties mille viris, cxceptis foeminis, ecpueris, tot enim in deserto praesentes tunc erant Hebraei, crediderint firmiter, constanterque defenderint , se propriis vidisse oculis, manibus contre itisse suis , manducasse etiam, atque bibisse & quidem longo annorum decursiu , cum interim nihil revera viderent, nihil gustarent, nihilque prorsias experirentur.

Ex quo sponte sua fluit, dolitrinam . religionemque , quam Moyses edixit, scriptisque consignavit, & quam alii . qui sequuti sunt, sacri Auctores confirmarunt, latiusque prinseminarum, divinam promus esse . In ipsam siquidem omnia divinae revelationis plenissime quadrant argumenta jam stabi- ilia Dissiligod by Corale

24쪽

I3 lita, quae videlicet ex doctrinae sanctitate, & prophetiis, a,

que miraculis ducuntur.

Quae Mosaici, quae reliqui libri de Deo, de cultu illi tam internis, quam externis adtibus adhibendo , de vitae agendae ratione , de mutua & cum civibus, & cum aliis gentibus consuetudine, de subditorum in principem, de uniuscujuΩque singularibus officiis docent, atque praecipiunt, nihil non bonum , nihil non justum , nihil nou sanctum , nihil, quod non sit Deo , & homine dignum , exhibent . Quae quidem omnia singillatim demonstrat plane S. Thom. p. 2. pluribus aquas ibi instituit, explevitque , de lege veteri quaestionibus.

Quonam vero Iumine illustrati, quonam spiritu acti sumrint eorumdem librorum Auctores, doctrinaeque in ilIis contentae praedicatores , ac Vindices , declarant omnino , a que evincunt tot, tantique mirabiles illi effectus, quos clare praesenserunt , quosque adeo certissime suturos diu ante eventum praedixerunt , ac in litteras retulerunt , ut eorum praedietionibus absoluta eventorum veritas firmissimam si cerit fidem . Et re quidem Vera. quum res illae, in sertuna positae, sive sertuitae, & contingentes prorsus essent, nihil hahebant rationis, quare suturae essent ; non poterant propterea arte, aut sapientia , aut eXercitatione , aut conjectura

praesentiri . Necesse est ergo , divino illos fuisse spiritu as satos. I X.

25쪽

Fateri etiam oportet, divina eosdem sui se virtute indutos . Ea enim, & quidem in diversis temporum , Iocorumque circumstantiis, patrarunt opera , quae vel quantum ad substantiam facti, vel quantum ad id, in quo fit, vel quantum ad modum, & ordinem faciendi naturae totius vires e cedunt . Posset id multis, ostendi, sed in re clara non est necesse; nec instituti nostri ratio patitur.

Divina antiqui Foederis librorum veritate , & insipirati ne stabilita, nemini iam sanae mentis sis erit , vel leviter addubitare, suisse a Deo antiquis Patribus promissum, atque a viris multis prophetico donatis lumine certissime praenuntiatum fore, ut singulari divinae gratiae munere mundo illucesceret novus magnus Dux , Doctor, dc Redemptor , atque Servator, qui Messias esset appellandus. Haec suit semper, S est Iudaeorum omnium, & Christianorum una firma, comsentiens sententia. Verum non in genere tantum, sed&singillatim ejusdem Messiae dotes, suique adventus, ne deciperentur homines, circumstantias omnes, atque causas , ceteraque ab illo perficienda mira perspicuitate in eisdem libris diu antea descripta legimus .

- X I. Et multis, quae Nostri de Messiae potissimum divinitate

in eo , quem de Incarnationis mysterio habent, tractatu verissi Diqiligod by Cooste

26쪽

IA 2. Isrissime statuum, invicteque defendunt , praetermissis , illum de Tribu Iuda ex Virgine matre , & quidem in Civitate Bethlehem omnibus Spiritus Sancti donis exornatum , atque repletum nassciturum, quique videlicet super solium David.& super regnum e)us in aeternum sederet, hocce vocitandus praeclaro nomine : Admirabitis , Consiliarius , Deus sortis , fer futuri seculi , Princeps pacis, praedicarunt persaepe sacri vates , de praecipue IlaiaS capp. VII. s IX s XI.

Ejusdem tamen imperium non erat futurum adinstar Regum terrae, sed spirituale . Erit enim justitia tangulum lamborum ejus , eodem Isiaia teste , ct fides cinctorium renum ejus i, percutiet etiam terram, sed virga oris tui, idest cael

sti sua doctrina ; ct intersciet impium , sed spiritu labi

rum florum, idest emcaci sua divina gratia. Et sane quomodo Messias armata militum manu erat adversus gentes Pugnaturus, eisque maximam cladem illaturus, quum idem Isaias , & alii Prophetae non semel docuerint , quod ipsae gentes doctrina gratiae excitatae , motae, atque adjutae non

coacte , sed hilari, libentissimoque animo fluent ad eum, O dicem: Venite, ct ostendarem ad montem Domini , O ad domum Dei Iacob, docebit nos vias suas, ct ambulabimus in Iemitis ejur p

Sed non armis tantum , potestateque mundana, Uerum& ejusdem generis gloria , atque divitiis destitutus in munis dum Dissiligod by Corale

27쪽

is dum venturus ille praedicitur. Praeclara in rem nostram , ac decretoria sunt, quae habet Zacharias cap. ix. Quid Z quod& contumeliis, gravissimis paenis, turpissimaque morte assiciendus , de cum iniquis reputandus , ut populi sui , totiusque mundi scelera, & iniquitates deleret, adduceretur jusLita smpiterna. Ipse justus in scientia sua jultificabit multos, & pro transgressoribus rogabit , sortium autem dividet sipolia Isaiae LIII., Dan. IX. XIV.

Quoniam Deus animam illius , quem pro peccato in mortem tradidit, non derelinquet in inferno , nec dabit Sa chim suum videre corruptionem, Psal. xv. sed ascendet super occasum , idest, mortem, quam obierit, calcabit; & u de in passione occubuerit, inde majorem suam gloriam resurgendo manifestabit, ascendens autem in altum captivam ducet

captivitatem , dabit dona hominibus, Psal. LXVII. In diebus autem illis non solum salvabitur Juda , & Drael habitabit confidenter Jer. XXIII. , illorum multi Messiam agnoscentes, & confitentes Dominum , atque justum ; sed etiam radix Iesse , qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, & erit sepulchrum ejus gloriosum Isa. XI.

Tunc enim reminiscentur, & convertentur ad Dominum universi fines terrae, & adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium c Psalm. XXl. Hinc ex Judaeis, & ex Gent,

bus novus Dei populus electus, per totum quidem Orbem p seminandus , unius tamen, ejusdemque Religionis vinculo in unum mysticum corpus consumens, colligatusque semper pe severans. X V.

28쪽

Si novus populus in Dei haercditatem eligendus, ergo &nova lex ferenda , adeoque vetus Mosaica, quae proprie ceremonialibus, & judicialibus constabat praeceptis, nam moralia ad naturae legem spectant , abroganda . Hoc sane Dei legislatoris sapientia postulabat. Nam si Mosaicae logis spe ete tur natura, non solum infirma erat, nihil enim illa ad perfectum adduxit, sed & novo populo observatu impossibilis suisset. Si vero ejusdem legis finis spectetur , pugnat illa cum novae reipublicae principiis . Ut enim dictum est, consurgere illa , firmiterque constare debebat non eX una , vel altera gente , sive provincia , sed ex omnibus populis: Contra vero quamplurima antiqui foederis praecepta fuerant lata, ut una Hebraea gens ab aliis secerneretur populis, ut ab eorumdem familiari arceretur consuetudine. Sed, Deus ipse per Prophetas non semel est contestatus, se novum initurum foedus db versum ab eo, quod in deserto inierat.

Quodnam vero tot, tantarumque rerum mirabilium tempus Et hoc etiam dignatus est Deus clare , definiteque praemonstrare . Omnia de Messa praedicta erant adimplenda, a tequam auferetur sceptrum de Israel , Genes. xLIx ; florente adhuc quarto regno , Romanorum videlicet imperio, Daniel. Ir, septuaginta hebdomadibus exactis , ibidem cap. ix. , stante adhuc secundo Hierosolymitano templo , Michaeae cap. V., Aggaei cap. II., Malach. cap. m.

29쪽

In unum Dominum nostrum Jesum Nagarenum verissime , ac plenissime quadrare omnia, quae de ventum Messia suerunt edita, divina oracula, vel sola librorum utriusque foederis collatione facta , cuique, malitia, cordisque pravitate non Obcaecato, patet. Vera propterea , ac divina sunt singula doctrinae illius capita , quae amplecti, & sequi tenentur omnes.

Accedunt doctrinae divinitus revelatae argumenta. Ac de Evangelicae legis sanctitate non est cur multa dicamus . T ta in eo omnium maximo sundatur, atque nititur mandato, ut Deus inprimis super omnia ex toto corde, & in tota anima,& in tota mente; dein proximus, ne iniensissimo quidem inimico excepto, opere, & veritate diligatur, Matth. xxII., I. Joanu. III. Quaecumque compIectitur praecepta eo spectant, non selum ut reaediamur omnibus debita et oi tributum , Irita. tum: cui vectigal, vectigal: eui timorem, timorem: cui hovorem , honorem, Rom. xHI., sed etiam , & quidem maxime, ut, inordinatis animorum motibus, mundique illecebris perpetuo indicto bello, morum integritate, nec non virtutum omnium splendore perfecti esticiantur homines , quantum eorumdem patitur conditio , sicut Pater coelestis perfectus est.

Proposuit utique Christus , atque credenda hominibus imperavit quamplurima, quae cujusque creatae mentis aciem

30쪽

Is exsuperant; haec ipsa ta inen cum notione ea , quam redia ratio de Deo , ejusque attributis exhibet nobis, certe uon pugnant , quin & haec ipsa jam in antiquo foedere praenunti ta , vel praefigurata leguntur : Deinde divina eorumdem, quemadmodum iu aliorum omnium, quae Christus, ejusque praedicarunt Apostoli, ac Discipuli, origo multis suit confirmata oraculis, atque prodigiis. Notissima, illustria , max, meque dearticulata sunt ea, quae Christus in sitae divinae do- ctrinae confirmationem edidit , vaticinia de mortis sitae genere, singulisque circumstanti is , de resurrectione e tumulo, ascensuque in coelos, de Spiritus Samni super Apostolos iblapsu , quo fieret, ut induerentur Virtute ex alto, variisque Exornarentur donis, de exscindenda una cum Templo Hier salem , de maxima incredulis Iudaeis inferenda clade, de suturo denique vario Ecclesiae siuae statu . Haec autem, aliaque multa perfectissime impleta, testes sunt cujusque aetatis, cujusque gentis probati Scriptores.

Eadem de causa, qua oracula, etiam ea multa patravit miracula , quae nemo alius secit. Coecis visium , surdis auditum , claudis gressiam, mortuis vitam , aliisque variis , gravissimisque detentis morbis sanitatem donavit; in summa, vim rus ejus erat ad Drandum omnes , Lucae v. Quid Z quod mi-Tum , eamdem virtutem suis communicavit non solum primis , sed & plurimis aliis , qui floruerunt postea Evangelii praecones, atque vindices .

SEARCH

MENU NAVIGATION