Propositiones ex christianae fidei controversiis sub augustissimis auspiciis sanctissimi domini nostri Pii sexti pontificis optimi maximi ab Josepho Augustino S.R.I. lib. b. ab et in Andlau, et Romchamp, diocesis Basileensis nobili Alsata Collegii Ge

발행: 1781년

분량: 43페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Fuit vero prodigiorum editorum tanta frequentia, tot eorum testes, ut absque summa impudentia, ut dubia , aut commentitia haberi , & ad fabulas ablegari , nulla ratione possint : Haec enim Apostoli , ipsorumve Discipuli , inquit Grotius libr. m. de verit. Christ. Relig., publice asseveraverunt, additis personarum, locorumque nominibus, & circum. stantiis ceteris , ita ut facillime a Magistratibus, ab I udaeis Christianae Religioni infensiss4imis, & ab Romanis iniquis a modum, inqui Iitione facta, veritas, aut salutas asseverationis detegi potuisset cum maximo sane illorum pudore, ac stippi bcis ; J udaei vero , & Ethnici, licet tenebras veritati offundere conarentur , numquam proximis illis temporibus negare ausi sim tia

is Quamquam etiamsi de Christo , ejusque Religione t

is stimonia, miracula nulla praecessissent,, inquit August. lib. de fide rerum , quae non videntur is quem non moveret, ut ,, crederet, repente illuxisse divinam humano generi elarita- tem, quando videmus, relictis Diis falsis , & eorum consta- ctis usquequaque simulacris, templis subversis. sive in usus se alios commutatis, atque ab humana veternosiissima consue- tudine tot vanis ritibus extirpatis, unum verum Deum ab M omnibus invocari ξ Et hoc esse factum per unum hominem si ab hominibus illusium ..., crucifixum , occisium ; Di sic, si pulis ejus, quos idiotas , & imperitos, & piscatores. & p blicanos . . . elegit, annuntiantibus ejus Resiurrectionem,

32쪽

- .& Ascensionem , quam se vidisse dixerunt , annuntiantibus maxime ad credendum ardua, ad operandum dissicilia , ad sperandum alta , &, impleti Spiritu Sancto, hoc Evangelium is linguis omnibus, quas non didicerant, sonuerunt . . . Eis ita fidelibus usque ad mortem pro veritate, non mala re-- pendendo, sed perpetiendo certantibus; nec occidendo . A sed moriendo vincentibus, sic in istam religionem mutatus is est mundus, sic ad hoc Evangelium corda conversa mo si talium cujusque sexus , aetatis, atque ordinis, & per om-- nes gentes Ecclesia diffusa maxime crevit is de quidem prima aetate: cujus rei testes sunt muIti, atque graivssinu Irenaeus, Tertu L, Tacitus, Plinius, Tiberianus, &c.

Divina autem utriusque Foederis doctrina , quam tuemur , licet natura sua perfecta , quum tamen nec de se ipsa litigantium utrinque rationes audire , nec sententiam eloqui valeat, hinc necessario postulat alium judicem vivum, qui controversiam omnem inter homines exortam certa , atque summa finire auctoritate possit. At judex hujusmodi non potest ecse privatus cujusque spiritus; secus enim nullus esset dissidi rum finis . Ecclesiae itaque docentis est, discernere verba Dei,& verba hominum, determinare, quinam liber sit canonicus,& quinam genuinus ejusdem sensius. Paulo enim teste ad Eph. IV., dedit Deus Pastores, & Doctores is ut jam non simus paris vult nutarantes, & circumseramur omni vento doctrinae . ,,

33쪽

DE MILITANTE ECCLESIA, DIQUE EJUSDEM PRIMATE.

Uemadmodum Religio, ita & militans Christi Ecclesia , si in ampla sui signia ficatione intelligatur, fuit mundo coae va ; est enim coetus fidelium viatorum. Fides autem Christi saltem implicita omni tempore post primi hominis i pium populum Dei ab infidelium coetibus discriminavit, suitque omnibus necessaria. Et hac de causa ab Ioanne in Apocalypsi cap.XII.Christus praedicatur Agnus occisus ab origine mundi. Atque in hunc quidem sensum Ecclesiam conficit omnium fidelium ab initio mundi usque in Ouem congregatio . Stricte tamen Ecclesia, de qua una nobis sermo est futu-Cus , eam designat hominum societatem , quae in Christi jam nati,

34쪽

nati, & passi nomine per bapti sinum , qui & fidei Sacrame

tum est , cogitur. Definitur vero: is Coetus hominum bapti- ,, Eatorum, qui unius , ejusdemque Christianae fidei proseLsione, ac eorumdem Sacramentorum communione colliga-;, tus a Iegitimis Pastoribus regitur sub uno visibili Capite . ι, Romano videlicet Pontifice, vices Christi in terris gerense te . Quam vera , quam recta sit Ecelesiae definitio haec , deprehenditur plane vel ex Matth. cap. xxvm. Christus siquidem Dominus Apostolos suos , in quorum certe medio praesens aderat Petrus jam constitutus Caput , Primas omnium , centrumque unitatis , alloquens, promisit , sore , ut Ecclesia sua usque ad saeculi finem constaret ex Pastoribus, qui docerent, Sacramentaque ministrarent, & ex populis, qui docerentur , & Sacramenta perciperent. Sed & Paulo interprete ad Eph. cap. rv. . Ecclesia est unum mysticum corpus. cujus unus spiritus, una fides, unum baptisma .

Ilinc patet, quinam sint illi, e quibus vere , & proprie Ecclesia constetur. Quum Haeretici non omnia, quae Christus docuit, amplectantur, quin & revelatis contraria probent, ac tueantur; Schismatici autem Ecclesiasticae unitatis vinculum solvant. tam illi, quam isti Ecclesiae partes esse non possunt. Scire debes, Episcopum in Ecclesia esse, & Ecclesiam in se Episcopo,, sententia est Cypriani Epist. Exui. ad Florentium,, is & si qui cum Episcopo non sint, in Ecclesia non esse.

35쪽

Contra vero est de reprobis , de peccatoribus . Licet enim illi non sint filii secundum praedestinationem, sunt tamen filii, & membra Ecclesiae secundum praesentem justitiae statum : Licet etiam peccatores Christo, & Ecclesiae non unia tur actu per caritatem , adeoque membra mortua reverasiat, quia tamen profitentur fidem Catholicam, nec superba praesumptione legitimos contemnunt Pastores , non sunt a corpore excisi, quin & Christi spiritus sic in illos intait, ut non vitam eis quidem, sed interiorem quamdam spirati nem, quasi vitalem , quae est credere, conferat. Id si minus intelligitur, ex corpore naturali percipi potest. Sed quid est, cur afferamus exempla , quum Christus ipse in Evangelio multis, aperti sique declaraverit parabolis, peccatores etiam, atque reprobos ad suam spectare Ecclesiam. Errant propterea turpiter Haeretici illam invisibilem statuentes.

Quum autem visibilis EccIesiae caput sit Christus, qui perpetua sua praesentia omnibus diebus illam illustrat , &firmat, ejusdem vero anima sit Spiritus veritatis. qui datus est, ut cum illa maneat in aeternum , nullo pacto in fidei, morumque doctrina errare potest.

Et qnoniam Deum non latuit, suturos multos Pseud Apostolos, qui apud ipsos esse Christi Ecclesiam. fingerent,

cet.

36쪽

certas ideo exhibuit nobis notas, quibus vera Christi Ecclesia a pravis sectis discerni posset. Hujusinodi autem sunt quatuor illae , quae in symbolo Constantinopolitano designantur; Unitas nempe, Sanctitas , Universalitas , & Apostolica institutio. Quatuor autem has omnes notas in unam Catholic Romanam Ecclesiam quadrare , publicis . iisdemque certissimis evincitur argumentis.

Si divina institutione Ecclesia est mysticum corpus, si cra est quaedam Respublica , fateamur oportet , sormam aliquam , atque rationem, qua illa esset gubernanda, atque regenda . a Christo fuisse institutam, ac praescriptam; Ut enim admonet sacer Auctor is ubi non est gubernator , populus

is corruet. ι,

Uariae autem quum sint regiminis formae , & rationes , non eam certe determinavit, quae Democratica dicitur. Scriptura enim magistra scimus, ex multis , qui illum sequebantur. Discipulis duodecim elegisse , quos & Apostolos nominavit , iisque solvendi, atque ligandi, pascendarumque ovium potestatem immediate contulisse ; atque ita quidem contulisse, ut per illos in Episcopos successores continenter permanaret, Pauli aperta sententia est in actis cap. xx. , l. ad Corinth. cap. XII., ad Eph. iv.: id ipsum confirmat invicte Ecclesiae doctrina , atque praxis ab Apostolicis ducta temporibus .

37쪽

Nec eam Christus praescripsit regiminis sermam, quae Aristocratica nominatur , in qua videlicet summa potestas residet penes Optimates ita, ut illorum nullus sit ceteris omni bus auctoritate , jurisidiistioneque praestantior. Hoc prosecto regiminis genus non patitur ipsa Ecclesiae natura. Fuit enim divinitus ita instituta , ut licet ex diversis nationibus constans, a que per totum orbem diffusa , semper tamen esset sutura unus mercitus is Cant. v I., una respublica, unum regnum, una civitas , Daniel. ri , una navis, una familia , una domus, Luc. XII, , unum Ovile , IO. x., Jam vero tam perfecta, tamque necessaria unitas postulat omnino unum , qui Omnibus praesit, eaque sit exornatus auctoritate , qua possit singulos in ossicio continere , atque in contumaces animadvertere. Paritas enim

honoris , auctoritatisque solet saepe pugnas inducere .

Ideoque etiam Christus , ut unitatem sartam te stam con servaret, unum ex Apostolis elegit Petrum , eique contulit supra ceteros Primatum praecipuae jurisistimonis , constituit illum totius Ecclesiae suae caput, ac unitatis centrum. - Loqui- tur Dominus ad Petrum, , verba sunt Cypriani libro de unit, te Eccl. si ego dico tibi, quia tu es Petrus, & super hanc pe-- tram aedificabo Ecclesiam meam , & tibi dabo claves regni is caelorum . . . . Et iterum eidem post resurreictionem suamis dicit: Pasce oves meas . Super unum aedificat Ecclesiam is suam Ut unitatem manifestaret, unitatis originem ab

M uno

38쪽

- uno incipientem sua auictoritate disposuit A. Quia solus pro- fitetur ex omnibus is addit Ambrosius lib. x. in Lucam is is omnibus antefertur ... Oves pascere jubetur persectiores.

At ordini Hierarchico in hunc modum constituto promisit idem Christus se adfuturum omnibus diebus usque adseculi finem ; divini ergo juris est , ut aliquis Petro vita suncto in Primatu jurisdictionis siuccedat semper usque ad consi mationem seculi.

Quinam vero habendus sit Iegitimus Petri Successor in totius Ecclesiae Primatu , demonstratur vel hoc uno , quo Te tullianus , Augustinus , aliique usi sunt, prineipio e ,, Quod is universa tenet Ecclesia . nec Conciliis institutum , sed se se per retentum est , non nisi auctoritate Apostolica traditum se rectissime creditur A; Atqui Romanum Pontificem Petro succedere in totius Ecclesiae Primatu . semper ab Ecclesia CD stolica retentum est , nec hoc Conciliis institutum reperimus . Certos nos hac de re reddit Majorum nostrorum cum Graecorum , tum Latinorum una constans doctrina . Unus adinstar omnium sit Cyprianus. Is itaque Epist. XLVIII. ad Cornelium de Romana Ecclesia loquens se Scimus, inquit, nosis hortatos eos esse , ut Ecclesiae Catholicae Radicem , & Ma- ,, tricem agnoscerent, ac tenerent. A Et Epist. LIX. Na- vigare audent & ad Petri Cathedram , atque ad Ecclesiam is Principalem, unde Unitas Sacerdota Ilis exorta est.

39쪽

DE CHRIs ΤIANAE RELIGIONI sVIsIBILI SACRIFICIO.

BI nullum peculiare sacrificham , privatim res sacra nulla, sacerdos proprie nullus est, ibi ne religionem quidem esse , natura duce scimus. Illud certe , in quod omnes conve nerunt semper , natura insitum est .

is Quam vero antiquissimus sit sacrusi ficandi Deo cultus is ait Augusti,nus lib. x. de Civit. Dei cap. Iv. is duo illi Fratres Cain . &is Abel satis indicant, cum majoris Deus reprobavit sacrificium, is minoris aspexit,, . Atque hic idem cultus continenter in eam permanavit Ecclesiam , quae fuit & in hominibus piis sub lege olim naturali, & in populo Judaeorum sub lege Moysi . Sed Scapud nationes ab unius veri Dei cultu alienas nullam fuisse religionem sine sacrificii oblatione , testes sunt antiqui probatiauclares. I I. Dissiligod by Corale

40쪽

Christus autem non venit certe solvere legem , sed adimplere , atque perficere I ejusdem propterea muneris erat, novum, perfectiusque externum condere sacrificium , quo uno& variarum expleretur antiqui foederis dimerentia vid imarum,& novae religionis cultores naturae legi satisseceroni. Sed rem penitus conficiunt, quae hac de re edita sunt, divina Oracula. Deus per Malachiam cap. I. cst contestatus, fore , ut Messiae aetate in omni loco ab Gentibus conversis esset sacrificanda , &omerenda nomini suo oblatio munda, hebraice , minthis theboro, idest , oblatio similae , sive munus ex farina mundi Isma . David quoque is Psal. cixis praenuntiavit, Messiam futurum Sacerdotem secundum ordinem Melchisedech . Ordo autem iste situs erat m panis, & vini oblatione uni Deo facta . Dandum

propterea est , Christum obtulisse , sacrificium juxta laudatum ordinem rituque perpeto, ut in omni loco offerretur sanxisse.

Atqui nul Ia potest afferri SacerdotaIis Christi actio , quae

divinis oraculis plene respondeat praeter illam unam , qua in ultima coena panem in sium corpus, & vinum instum sanguinem consecravit, & hoc ipsum in sti memoriam faciendum Apostolis praecepit. Eucharistia igitur habet veri incruenti sacrificii rationem. Et haec suit semper sibi constans Patrum

sententia. Multis vero praetermita, Irenaeus lib. IV. cap. XXXII.,, Novi Testamenti, ait, navam docuit oblationem , quamis Ecclesia ab Apostolis accipiens in universo mundo os is fert Diuit Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION