장음표시 사용
51쪽
xlviii Ode sublimis sit , poetico surore ac spiritu incale e , sententias interdum quodammodo dissectas exhibeat , a re proposita callide & apte alio abeat, perturbato rerum , verborum isque ordine aliquando utatur . De singulis di.
suid sit sublime genus. Quod sublime dicitur in Lyrico Carmine est velut ignitum telum , quod illustrat aut urit pro lubitu rem . Bipartito dividitur , in
imagines nempe , 3c in sententias . Sublimes sunt rerum imagines , cum η φαντασία editissmam Magnitudinis regionem pervolitans nobilissimas quasque ejusdem partes expingit . Sententiae vero sublimes, cum videntur huma. nae conditionis fines transcendere , & in animi imbecillitate constantiam i Numinis . ostendere.,, Si totus illabatur orbis, is Impavidum serient ruinae. o. III. 3, P. S. Hujus tranquillitatis imago cum tota orbis ruina comparata dicitur sublimis imago Tranquillitas vero justi Viri est sublimis animi sensus . Ingens animus sane est is , qui probe comprehendit , quidquid mediocria pectora afficit , idque totum sentit immotus . Regulus pacato corde redit Carthaginem , crudelissima supplicia subiturus quae sibi parata esse intelligit , Ο. III. s , so. &c. Hic animi sensus sublimis est, non vividus. 3 Hoc
52쪽
xlix Hoc serme pacto gignitur sublime imaginum
genus T Ηφανο noe magnae rei subjectae impulsione percellitur, accenditur, erigitur. Viva hine animi sensa producuntur, quae in ipsam reflexa agunt, augentque. incendii vim . Hinc magni illi nisus , quibus animi status affabre exprimitur , hinc illae voces vivae , luculentae , audaces,
lautae, illae figurae splendidae ; singulares & in
stati dicendi modi . Tunc Prophetae vident colles aeternitatis pedibus deprimi, mare fugere , montes eAultare . Tunc Homerus Iovem Thetidi annuentem contuetur , .moventemque frontem, qua . totus Orbis concutitur,
Sublimia vero animi sensa σῶν imp tu , ingenti imaginum vi , .& vocum audacia carent. Tranquilla sunt, Sc simplicia. Animus sibimet imperans . res cernit , Iicuti sunt , &ne minimum quidem immutat, duce Rationis. Iumine incedit, nec usquam labar, simpliciter semper loquitur , nunquam transversus agitur. Arria serrum strinxit, persedit pectus , extraxit pugionem , ad obeundam mortem hortata conjugem his verbis: Poete, non dolet. . Sublimis animus similis est immotae rupi, quam undae ita verberant, ut ipsae frangantur. Ut sensus animi sit vere sublimis, virtute sultus d het esse, aliter serocitatis, aut stupiditatis index
seret. Catilina heros esse nequit, quamvis in-- generatam animo quamdam vim habeat . V
ritatis etiam lux adsit , qua deficiente pueriliter agit Lucanus, ubi dicit: m. I. d ,, Vi
53쪽
I,, Victrix eausa Diis placuit, sed victa Ca.
De Poetico furore , sive orsim.
et leus furor est vehemens animi motus 'V. g. amor, ira , laetitia, admiratio , tristitia. Duplex est, vel enim rem creat , vel admir tur. Utrumque autem facit scite , vel inscite. Si primum, verus vocatur οῦ ex persecta enim rei objectae comprehensione erumpit, & Ratio, nem ducem sectatur. Si alterum, salsus; nam rei naturam minime perspectam habet , misera ingenii facilitate abripitur, a Ratione ab Gret. Qui oestro impellitur, non modo praestans Philosophus , quam Poeta esse debet , nempe
duo ferme contraria conjungere , rationem, furorisque afflatum , ita 'ut ne nimis sapere, ac despere eodem tempore videatur. Hinc insoficile est lyricum carmen concinnare, aut de eo
recte judicare. Haec virtus in Poetis modo sublimis est, modo dulcis , prout rei propositae indolesseri. Sublimi & dulci intermicat is, qui stilum sublimem parit. Sublimis suror impetum amat,' libertatem, aestum, tela ; dulcis vero j ira, risus. hilaritatem , mollem desidiam , indolentiam Ex duplicis hujusce generis permixtione vis quaedam effluit venustate & gratia praestabilis. quae tertiam poetici furoris speciem constituit. oestrum est etiam penes Cantores , Pictores,
54쪽
m vacuis inter duas sententias inter uis. . Inter duas sententias sibi invicem minime cohaerentes relinquitur necessario locus vacuus. Cum animus perturbatione aliqua effervescit, celeriter volvitur , sententias urget, easque in praeceps trudit. Quoniam vero Poeta ita furens omnes ad unum planas sacere, ac disponere nequit, praeoptat optimas quasque , eoque ordine collocat , quo ipsae menti sese offerunt , om- missis iis, quae maxime inserviunt earum con
junctioni constituendae . Ideoque illae videntur dissutae , & a se invicem alienae . Sed remoto quodam sensu eas coalescere videbis & vacua illa spatiola facile implebis , ubi Poetae mentem assecutus fueris . V. g. in ode 4. lib. 3. Horatius ait: ,, Uos lene consilium 3c datis, Oc datois Gaudetis almae. Scimus ut impiosis Titanas &c.
Fulmine sustulerit s Iupiter ) caduco.
Vides duas sententias, quarum altera est: Vost ne &α altera vero e Scimus ut . Sed quo vinculo colligantur Interpretes silent. Poeta positi quam dixit, se versibus suis clementem & mitem reddidisse Caesarem , repente novo animi incendio aestuat, dum meminit eumdem Caes
rem esse justum scelerum ultorem , quem statim irato Iovi comparat. Si tranquillus Poe-d a tae
55쪽
tae animus suisset , planius sententias suas exoprom sisset, hoc serme modo. Uos musae lenem fecistis Caesarem, sed tamen cavistis, ne a justitia illum averteretis. Sicut enim Iupiter impiam Titanum vim refregit, ita ille conjuratorum' nefarios conatus repressit. Quae igitur inter duas has sententias explanandas interjicienda erant, ultro missa secit Poeta vacuumque ita intervallum interjacere jussit. 'De Digressonibus. - . Digreditur aliquando Poeta ad proxima rei praecipuae , quam prae manibus habet , iisque immoratur, vel eorum specie ductus , vel rei ipsius inopia , quam idcirco ditare alienis opibus studet . Duo digressionum genera agnoscimus. Aliae sunt loci quidam communes , se tentiae generatim sumtae , vario poeseos decore exornatae; aliae vero ad hi storiam, aut myth logiam pertinent, ex qua aliqua petit Poeta, ut, quod animo inrendit, luculentius compro
De perturbato Odarum οὐ ne . . Perturbato rerum , verborumque ordine utitur aliquando Poeta Hinc illi dicendi modi minime vulgares, insoliti, novi, qui videntur
Magna assinitas intereedit inter animi sensum , & sonorum armoniam . Utraque res e dem
56쪽
dem sere pacto generatur , gradusque ex ordine naturae existunt Animo velut auri suus est tactus, sua methodus, velut rationi . Quia libet sonus ab . alio generatur . Quodlibet consequens ab anteeedenti manat . Haud aliter cuique animi motui sua est vis , a qua gignitur, suus impulsus, a quo ducitur. Perturbatus ordo mae non in hujusce successionis subversione , nec in omni hujusce seriei interr
ptione , sed in seligenda quapiam ex multis
naturalibus progressionibus , quae minus usitata sit, ac Vulgaris, quae magis inopinata, quae demum magis faveat Poesi. Ode colendum suspiciendumque exhibet m rale Numen exordii audacia, 1ententiarum si blimitate , verborum insolita vi, versuum harismonia , figurarum splendore . Digressionibus, perturbato rerum, Verborumque ordine , aliisque hujusmodi technis usa legentis , audientiuve mentem callide silli e , fervidi vividique. spiritus ictu, poeticoque surore acta' abalienat.
Hae tamen artes ita adhibeantur , ut rem Varient, animent , locupletent ; si enim contra eandem obscurent , onerent , implicent , tanquam ineptae rejiciendae sunt . Maneat etiam,odem minime in lonsum ducendam esse. Vi lens enim animi sensus ex re sibi subjecta emicans diu consistere nequit. animorum incendias ait Cicero ) celeriter extinguuntur . Deinde sciendum unum in Ode proponendum esse animi sensum praecipuum. Imagines, sententiae, mgurae variari possunt, ita tamen, ut ad π
57쪽
princeps pertineant. ἀ- sua vestigia releis gere, mmis minusve solvi potest , servetur tamen eji' natura , nec in ejus sedem alterum sufficiatur . V. g. Maeror non depellat e sede laetitiam , quae lyram Poetae tradidit in m nus . Demum animadvertendum Lyrici Poetae ingenium & animum ad eum celsitudinis gradum erigend esse, quo pervenire totis viribus potest. Ode enim spectat , quidquid est
maxime sacrum , & augustum in religione, admirabile in praeclaris Deorum iacinoribus, vituperandum in vitiis, quidquid pulcherrimum in Natura, amabilissimum in virtutibus, dulcissimum in voluptatibus. 'Ex hactenus dictis apparet inter omnia Pommatum genera salebrarum plenissimum opus esse odem. Postulat enim afflatum Numinis, sed hic Numinis afflatus iussus frigidulum commentum
est; postulat stili elevationem; sed sublime dicendi
genus tumido amne est, postulat poeticum furorem, e Pemque tempore rectae Rationis vim, nempe duo inter se sere contraria . Boileau 'in tua Poetice egregia praecepit hae super re, sed exemplum non praebuit in me de Namur. υ mira asserit , perturbatum ordinem in
me esse praecipuum Logicae & Rationis opus: sed sortasse orare causam voluit pro odis di-dacticis , quas edidit . Quisque ea praecipit, quae semie , aut potius quae incere potest pro viribus. Sed quid opus est tot praeceptis λ Quod in scientiis, idem in liberealibus artibus u lavenit . Vis machinam cognoscendam praebere
58쪽
ne in ea' describenda operam colloces , , minus
enim perfecte id facies . Machinam ipsam profer. Vis scire, quid sit Odei egregias quasque
considera , Graecas, Latinas, Italas, Gallicas. Multas reperies , & fortasse praestantissimas , ubi nullus Poeticus furor , nulla Numinis in. vocatio, nec τὸ quid video λ quid audiοὶ nullus
demum perturbatus ordo insunt. Diversas inter se plures miraberis rebus ipsis , stilo , natura numerorum, Sc modorum . Hinc regulas pote ris iacile haurire . Magni Artifices in omni rerum genere unum tantum servandum intellexerunt , nempe ne quid frigeat , ne quid molestiam afferat . Poeta lyricus merito nuncupambitur , qui assuetas numeris aures adhibebit,
qui delestu verborum valebit , qui imaginum vi pollebit . & sententiarum . Haec satis esse videntur . Αlamberi Reflexions sui r OM
De disersis Odarum genesibus. Quatuor sunt odarum genera. Aliae magnitudinem, summam potestatem , sapientiamque Dei o. M. canunt: Ut Moisis , Prophetarum que cantica. Aliae vocantur heroicae , quia Heroas laudibus efferunt: Hujusmodi sunt Oda Pindari sere omnes . nonnullae Horatii . Alia morales & Philolbphicae, quae vel amorem eris ga Virtutis pulchritudinem , vel odium adverius vitii foeditatem vehementer ostendunt. Tales sunt plurimae Horatianae. Aliae ex volupta
59쪽
Varia est Odarum se a pro varia gentium lindole, ae ratione. Apud Graecos ode constabat Strophis, Antistrophis, & Epodis. Strophae&Antistrophae idem metrum, eundemque Ue suum numerum servant, Epodi vero brevim tres concinunt tantum inter se . Primo lom Strophe, secundo Antistrophe , tertio Epodus,& se deinceps. Chorea ducta canebantur. Saltatores Strophen cantantes movebantur in laevam Partem , quam cum emensi fuerint , totidem inumeris eadem vestigia paribus temporibus reis ferebant Antistrophen canentes . Dum . vero Eopodon canebant, neutram in partem movebanis
tur . Hac forma praeditae sunt Pindari Odae, &pleraeque in Choris dramatum . Alias quoque lodarum sermas excogitarunt cum Pindaro lAlcaeus , Sappho , aliique Lyrici Poetae, qui- , bus varios versus immiscebant Has sermas lsecutus est primus Horatius, quem videbis. E. I. I9, 23. 24. zs. 33, 3 - 8s De Poesis risis.
De Pindaro & Anacreonte satis . dictum in Indice . Inter Latinos Ρoetas lyricos iacile Princeps Horatius . In Graecorum Uatum lectione
60쪽
diu multumque versatus eorumdem etiam vir tutes omnino arripuit ',' hausit, expressi l In unius Horatii mis pro . varia rerum ratione
avitas, nobilitasque Alcari , Stesichori subli. initas , . Pindaris impetus ignis , vividusque spiritus.. Sapphus , mollities & dulcedo An
creontis coiere Intertam tamen in eo senties artem , magnosque in aequandis exemplaribus conatus. Anacreon dulcior est Pindarus aud cior, Sappho aestuosior, & fortasse Alcaeus a rea sua lyra erat magnificentior. Videntur sane Graeci in omni disciplinarum genere jure quodam suo prae ceteris excelluissς , & in Aonio monte velut in domo sua consedisse. Vira
gilius s quidquid garriat Scaliger non ita di
ves , non ita facilis est , non ita felix Naturae imitator , ut Homerus. Terentius minime aequiparandus Menandro . Uerbo accomodari potest Horatio , quod ipse de fato dixit e o. III. 29, 34. &c. Nunc medio alveo se Cum paee delabentis Etruscum In mare, nunc lapides adesos, is Stirpesque raptas, & pecus, & domosis volventis una non sine montium ,, Clamore, vicinaeque Sylvae, si Cum sera diluvies quietos
Ovidius lib. 4. Tristium eleg. IO. vocat Η ratium numerosum , & Petronius in Satyrico