De victu febricitantium dissertatio auctore Josepho Antonio Pujati ..

발행: 1758년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

dicationem , exitumve perducitur: ita tamen , t ad acutiem febris dimetiendam potius celeritas sebrilis motus, quam symptomatum sevities faciat, cujus magis est morbi vehementiam, gravitatem, pericula significare, necnon aegritudinis mutationem, exitum

ve praemonstrare.

II. Sed quia febres , aliique acuti sebriles moria

aeque acuti omnes, scilicet , aeque breves non sunt ex Praxi ipsa, observatione morbos acutos quadrifariam divisere. In acutissimos, quos perperacutos a bari dixere Medici , in brevissimos scilicet: in acutiores, seu peracutos in acutos si pliciter atque in acutos ex decidentia , seu permutatione, vel degeneratione . Acutissimi perperacuti sunt , qui circa quartum diem judicantur acutiores, seu peracuti, qui judicantur circa septimum simpliciter acuti, qui circa decimumquartum, aut vigesimum horum primos dixere quoque acutos exacte, postremos non e acte acutoso qui vero post vigesimum, ad quadragesimum usque cum sebre continua trahunt , acutos ex decidentia vocavere. Ab hoc termino, quae comtinuant febres,is morbi, Chronici audiunt.

III. Ne tamen in terminis , idque subripis Dis sertationis limine , haereatis , explicanda vox illa est judicantur, qua usus sum, quaeque saepissime a Medicis, praesertimque ab Hippocrate is Galano usurpatur . Putavit Hippocrates , deductique ab eo viri dari nobis inlitam facultatem quandam, quam Naturam appellare plerumque consuevit; morbos autem nihil aliud esse , nisi hujusce Naturae laborem, pugnam , qua malos succos, vita sanitatisque infestos hostes

22쪽

. V.

hostes expellere tentat . Ex hac pugna vel Natura omnino victrix de morbo triumphat, vel contra eum superior solummodo evadit , vel morbus Naturam vincit prosternitque, vel eam modo debilitat, atque frangit, vel in alium morbum mutatur. Dum pugna ea pugnatur, dictique incidunt casus, necessario mutationes quaedam in morbis apparent, quae judicia

vocari consuevere, a Graeco nomine, longo tamen

usu Latio donato, Crises, quia ex iis de statu Naturae, morbique judicium edicus pugnae observator, veluti judex fert. Ita ipsemet Hippocrates a Porro

judicari in morbis es, cum morbi augescunt, aut marcescunt,

aut ι morbum alium mutantur, aut desinunt. Dummodo vos

non fugiat, quod nequaquam sugere potest , morbos, scilicet, desinere, & cum Natura vincit, aegerque sanaturo cum Natura vincitur, aegerque perit ob debitis Hippocraticam sententiam quinque a me recensito judicationis , seu riseos modos complecti. Quae tamen sententia ut plane intelligatur , necesse est iis animum adhibere, quae super ea egregie antrimadvertit Martianus ob scilicet, nequaquam pro morbi augmento hic intelligere Hippocratem tempus illud particulare, quo morbus adolescit; sed cum augetur in malitia ut, si e salutari periculosus, atque benigno malignus fiat. Sic e contra, haudquaquam marcescere cum declinat tunc enim, ut surimum judicatus est; sed quando illius saevitia tollitur, atque ex lethali salutaris, ex vehementi lenis efficitur. Quoniam vero mutationes istae aliqua cum eva

text. 8 de affectionib ad eum locum

23쪽

cuatione plerumque fiunt , ideo evacuationibus istis judicationis riseos nomen inditum est . Quin Galenus illas quoque perturbationes, quae evacuationes hasce praecedere solent, judicationis, & Cris eos nomine comprehendendas docet. IV. Hisce provisis , ita victus rationem ad ebres prisci Hippocratis Sectatores coordinavere , ut illam, quemadmodum de morbis acutis eos secisse diximus quadrifariam diduxerint Scilicet in extreme tenuissimam : in tenuissimam non extrem in simpliciter tenuem ac tandem in plenam . Victum extreme tenuissimum omnimoda abstinentia constituebat Tenuissimum, sed non extreme, usus melicrati s misturae,

nempe , aquae, mellis , quam hydrome quoque dicimus Oxi cratum mistura scilicet aquaeis acetio succus tisanae , seu tisana colata , seu tisanae Cremor omnibus hisce nominibus significatur illud edulii genus, quod Volo isto; et dicimus circumscribebant Victus tenuis in tisana integra. non lata, in hordeo nempe, stabat ita tamen, ut tisana haec ad Victum quoque plenum pertineret , sub quo ova, alica de hac alio loco is pisces sax tiles aegro concedebantur . Videte , si vultis , hac superre cum primis Galenum b Heurnium e Rodericum a Fonseca unum ex meis decesseribus, Sanctorium Ce atque alios. U. Diveria istae Victus rationes aliis quoque nominiis

24쪽

minibus enuntiari apud antiquos solebant. Ea dixere potus, forbitiones, cibos. Potus spectant ad victum tenuissimum non extreme, quia Melicratum, Oxi cratumque victus hujusce materia, potantur . Sorbitio quoque huc reserenda est, quia tisana colata, seu Cremor hordei, neque manditur, neque potatur, sed absorbetur . Cibus vero, quia neque potatur, neque

sorbetur, sed manditur, de victu pleno dicitur, aliquo modo etiam de simpliciter tenui . In hoc e nim tisana integra se hordei grana dabantur, quae aliquousque mandenda sunt atque in pleno,is tisana, alica, pisces saxatiles, qui dentium, lae attritu sunt subjiciendi . Ne putetis tamen

hoc in rigido sensu cibi nomen semper assumptum suus . Cum alia nomina potus, ct sorbitionis iis quam manduntur tribui recte non possint cibi nomen Npote genericum is potui, serbitioni antiquiores

aliquando dedere. Sed unum, antequam ulterius procedamus, animadvertites non ratione quantitatis, sed

qualitatis tantum ab iis cibum dictum tenuissimum, tenuem , vel plenum. Cibus potest esse tenuis, copiosus plenus, paucus . Qualitas cibi, a natura morbi quantitas autem a viribus cum primis, tum ab aetate, a regione, ab anni tempore Q consuetudine ipsa determinabatur. De cibi quantitate, ita Hippocrates Et quibus semel, aut bis, ct quibu

plura, an pauciora, oe per partes porreat afferre onsed Pandum. Condonandum autem aliquid tempori, ct regioni,

laetati. consuetudini. VI. tisana tiar τοῦ πτιλ- , a pinsendo nempe dici

25쪽

dicitur. Quod nomen omnibus granis e frugibus sc-cis, commune, quia infiintur cum sine ullo addito dicitur , antonomastice hordei grana gnificat Quanti fieret hordeacea tisana apud antiquos medentes, inde noscere quisque potest, quod non modo ea passim uterentur , sed etiam Galenus de ea libellum composuerit , illiusque conficiendae universum artis, cium diligentissime prosequutus fuerit. Nostris temporibus hoc nomine abutimur, a quasdam decoctiones,

Ptisanas vocare solemus. VII. Ne putetis tamen utilissiimum hoc acutis o bis edulium , neque illius cremorem , neque cremorem alicae , alicamve ipsam, neque panem totum hoc etenim quoque aliquando utebanturo uri alicui e carnibus veteres incoxisse: omnia haec cibaria ex aqua tantum parabant . Condiebant autem uti sanam saltem de reliquis enim non habeo quidam rinemo condiebant, inquam , tisanam, ut gratior aegrotantibus evaderet, oleo, aceto, sale, anesoque .

Dum coqui incipiebat , acetum onethi modicum illi addebant postea, parum salis, & olei . Videtis ex hisce , quae uerit antiquis ex Hippocratis schola materia victus in acutis ebribus utque ab ea quidquid ab animalibus sumitur , acutis ex decidentia

exceptis, excluderent.

VIII. Diversis autem hisce victus rationibus ita utebantur Morbis perperacutis, iis nempe, qui statim in vigore sunt, quique circa quartum diem judicantur, victum extreme tenuissimum, omnimodam, scilicet, abstinentiam praescribebant. Quod si eam a ger aliqua de caussa ferre non posset, potus, aut sorbi-

26쪽

sorbitionem ei concedebant, Melicratum nempe , aut oxicratum , aut tisanae Cremorem. In peracuto morbo, qui ad septimum trahere solet , victus erat Melicratum, Oxicratum, tisanae Cremor. Si haec parum aegrotanti serent, aut copiosiorem Cremoris quantitatem, aut tisanam integram in pauca quantitate dabant. In acutis autem simpliciter , qui ad decimum

quartum, vel ad vigesimum usque perdurarent, tota integraque tisana utebantur. In iis tandem, quos acutos ex decidentia vocabant , aegros alebant, non

modo tisana eadem, sed alica quoque ovis, xatilibus piscibus. Atque haec quoad rationem victus

acuti morbi generi convenientis.

IX. Non selum tamen acuti morbi genus quam diligentissime distinguere satagebant, ut aptam victus

rationem instituerent; sed attentissime quoque morbi tempora considerabant, tum universalia, tum partiacularia. Ad universalia morbi tempora quod attinet, nil magis Cordi illis erat , quam exordiente morbo praenoscere, quando morbi status , seu summus mombi vigor futurus esset tuncque si aegritudo ex iis so-ret, quam trahere longius posse conjicerent sub initiis copiosus, pleniusque aegrum alebant , circa vigorem deinde, in vigore ipso cibum ei detracturi. Ad tempora vero morbi particularia quod spectat, in Periodicis accessionibus is in aliis exacerbationibus non Periodicis, ab alendis aegris abstinebant.

Haud ita tamen ratos, firmosque Canones hosce esse volebant, ut cum opus esset , iis aliquando non derogarent . Occasio autem iis derogandi erat a tas, anni tempus, regio, consuetudo , atque aegri pecu-

27쪽

peculiaris temperies, quam dio synς rasae nomine si- gnificabant. Ideo hieme copiosius, quam aestates juvenes plenius prae senibus alebant in regionibus rigidis minus parci erant, quam in calentibus atque erga daciores liberalius se se gerebant , quam erga

minus edaces . Ne putetis tamen , ut ut a sancitis regulis aliquando recederent , plurimum eos recedere suevisse . Tota illorum indulgentia in eo sta erat, ut, vel quantitatem cibi augerent, vel persecta abstinentiae loco victum non extreme tenuillimum hujus loco, tenuem aut vice tenuis plenum aegris exhiberent nunquam tamen ad carnes terrestrium animalium ascenderent. Quod si ii censendi sint id aliquando praeitare potuisse s neque enim mihi ex illorum lectione adhuc dum constitit eos praestitisse tunc b-lummodo praestiter , cum cibaria illa aegrotantes vehementer concupiscerent: cumque ex iis assiimptis exiguum damnum , aut facile reparabile eventurum

foret.

X. Nullus dubito, quin vobis tradita historiae

postremam praecipue partem, audientibus,m tu de vi- Etus ad acutos morbos sanciti administratione pertractat, animo non subierint loca, ac quasi sontes, Unde illam hauserim credere etenim juvat vos meminisse Hippocraticorum aphorismorum, quos a clarissimis Theorica Medicinae Prosestaribus nostris hoc anno explicatos audi istis . Igitur, ut victu extreme tenuis limo premi, atque in perlecta abstinentia contineri debeant , qui perperacutis febribus, morbisque laborant: ut victu tenuillimo, sed non extreme, alendi sint, qui peracute blummodo affliguntur ut non tenuisti me, sed

28쪽

tenuiter tantum victitare iis conveniat , qui sebre simpliciter acuta aegrotant sextus. septimus phorismus prima sectionis nos docent. Sextus habet extremis Vrbis extrema exq&isite remedia optima sunt. Extrema autem inter auxilia , victum quoque extremetenuissimum , persectam scilicet abstinentiam procul dubio comprehendi, maleni, & aliorum expositorum sententia est . Septimus autem sicci ubi igitur mombus peracutus es, blatim extremos habet labores, extrem tenuissim victu utendum es . Ubi ero non , sed pleniorem victum contingit adbibere, tantum cibi indulgendum es, quantum morbus extremis es mollior. In morbo, qui

trahit, morbi statum praecognoscendum esse, ita victus rationem administrandam , ut sub initiis plenius, sub vigore autem tenuimime aeger alendus sit; praeter octavum . nonum, decimus monet id aphorismus . Quibus igitur satim morbus in vigore conssit iis etiam satim tenuis ictus adbibendus sis quibus vero

poserius debet eoi ferri iis, in ipso consi emi tempore, o parum ante illud cibus es subtrabendus uriu τ .ro plenior ictus adbibendus es, ut aeger fuissPist. Quod de temporibus morbi peculiaribus diximus , depromptum ei ex undecimo : in accessionibus absinere pomtet . . . . oe Iibus per circuitum sunt accusones, absinere oportet scilicet, non minus in accessionibus periodicis, quam in non periodicis exacerbationibus, a cibo, abstinendum est . De respectu ad aetates , ad anni tempora, ad regiones, ad consuetudinem pertractant 13. q. s. 7. Ad quem postremum adnotandum est, haud ibi mpliciter asseri . dandum aetati, conisu

29쪽

. . m.

particulae nolim obliviscamini . Quamvis vobis haud generatim dixerim veteres Hippocraticos humido si tum victu ebrientes aluissi ; ex recensita tamen victus materia satis noscere potuistis, eos humidum cibum commodiorem acute febrientibus censuisse , de quo phorismus 6. Vos tamen clam sorte erit, unde conjecturam postremo loco propositam sumpserim; veteres scilicet, a debito alimonia genere discedere potuisse , si id aegrotantes plurimum concupierint.

Eam deprompsi ex libro de assectionibus iso, ex sexto Epidem. b Primo loco ait Hippocratesci quoscumque cibos aut obsonia, aut potus aegri concupiscant e hibeto, si non corpor damnum inde accessurum es. Altero autem loco ait aegris esse gratificandum, quousque ab eo quod illis conceditur laedendi non sint aut si forte ab eo laedantur, damnum facile reparabile sit XI. Quamvis observata, facta ipsa victus rationem, quam descripsimus praecepta ad eam spectantia Hippocraticis Medicis subjecerint ne reamini tamen bli observationi confisos eam administras. se ratione quoque observationes & facta illustrabant; vel, si mavultis, methodum fastis innixam, rationibus confirmabant , aut sibi confirmare videbantur. Censuisse Hippocratem a morbo cibum non indicari sed a vita, viribus, ei patere potest, qui adductis aphorismis animum paulo attentius adverterit. Id vero explanatius a Galeno e habetur , qui aperte scripsit , morbum sua affectionis auxilia indicare, alimoniam autem a virtutis custodia desiderari. Cum

igitur

30쪽

XIII.

igitur alimonia a virtutis custodia desideretur; tanta desiderabitur , quanta esse debet virtus , quae in eo

morbo necessaria est . In acuto autem morbo tanta, non amplior, vis est necessaria, quanta egemus, ut vivamus : Ita Galenus Nam neque ut valeamus, nec ut a morbo liberemur ab ea is vitali nempe indicatione, de qua ibi loquitur quicquam primum desumimus sed ut viῬamus. Si igitur aeger ea instructus vi tute sit, qua per quatuor circiter dies vivere, morisbumque eo spatio niturum, serre valeat, nulla indiget alimonia, quia nullam virtutis custodiendae necessitas indicat. Talis aeger est , qui morbo acutissimo , seu perperacuto laborat: nullo ergo ille indiget alimento , eoque in abstinentia continendus est. AEgrum autem, de quo loquimur, ea instructum esse Virtutes, qua per quatuor dies vivere valeat sine cibo inde deduci cum primis potest, quod homo eam virium quantitatem in se habet, qua in cibo plus, quam quatuor dies vivere possit quodque nequaquam homines a productis jejuniis saepius acutis mombis corripi soleant sed cum eorum ventriculis , duodeno praecipue, non parum alimentitiae substantiae adhuc inest. XII. Quod si morbus, non circa quartum, sed imca septimum judicandus sit, virtutis custodia exigit, ut aeger alatur. Licet enim falsum sit quod traditum

est ab Hippocrate, vel ab alio, quisquis ille fuerit, qui librum de principiis , sive de carnibus b scripsit hominem , scilicet , qui septem dies sine cibo

transegisset, si etiam die octavo viveret, mortem ta

men a is method. e. 3. tex. 2.

SEARCH

MENU NAVIGATION