장음표시 사용
31쪽
men flugere haud posse nihilominus, aliis consid rationibus relictis, dissicile admodum est, ut morbo, vehementi quidem detentus, tot dies, jejunus
trahere,, morbum ferre,, deinceps vivere pollit Ad vitam autem eo usque trahendam satis esse veteres observaverunt, si Melicrato, Oxicrato, aut solo Ptisina cremore aeger vesceretur. Haec igitur victus ratio huic morbo conducibilis putata est . Namque cum huc perventum foret, jebant Naturam , quae in priore morbo, scilicet in acutissimo circa quartum diem suam vim, ut illum domaret exeruerat in hoc ci ca septimum insurgere, atque e pugna , Vel victricem, prostrato hoste evaderes vel morbo imparem , frustra laborantem , ab eo viribus praepotente superari.
XIII. Ut autem bellatrix ista facultas totis suis viribus uti posset , alio e pugna revocanda nequaquam erat, idque eo praesertim tempore , quo majore nisu morbum tundere conabatur conatur autem
prope vigorem in vigore ipso morbi . Hac de
caussa cibus tunc temporis detrahendus erat, ne huic subigendo accurrens a pugna recederet , victoriamque hosti relinqueret . Ut igitur summo huic insor. tunio obviam iretur is vires , quasi arma , natura paratae orent, quibus in tempore uti posset, neque eas tunc sibi quaesitum, arreptumque digrederetur; plenius aliquanto aeger sub initiis morbi trahentis alendus erat. Praeterquam enim quod si in statu periclitanti naturae cibo subveniretur , ea, quem admindum dicebamus, ab incaepta pugna retrahenda erat; observatum quoque suerat, quod habemus ex Hippo
32쪽
crate a cibum, scuti sano robur auget, ita febricitanti morbum addere. Cum autem a sanitatis statu ille minus recedat , qui a morbo inchoante occupatur, quam qui a morbo vigente, atque in statu constituto affligitur necessario sequi debet sub morbi
trahentis exordio minus cibum morbo additamentum fieri , magis autem in virium materiam converti,
quae tempore majoris discriminis pugnanti naturae praesto esse possint. XIV. Nolim putetis , me, imagine hac bellantis naturae quicquam veteribus Hippocraticis appinxisse, vel eos de natura , deque illius potentia Ilegorice
tantum locutos fuisse . Revera hanc facultatem rar- fidem nobis inesse putabant , quam aliquando innatum quoque calorem appellavere . Vires mechanicae animatae, quibus, praesens sanitas conservatur, &nmissa recuperatur per quas a salubri quoque satu corpus detruditur, si vitium caeperint, illis notae nequaquam erant: ideo in animalis oeconomiae ignoratione, qua veluti caligine quadam circumfundebantur, Hypothesim de natura Praeside sibi extruxerunt, cujus ope naturalium effectuum , plurimorumque Phaenomenorum, in sano in aegrotante homine apparentium , rationem reddebant. Idem a posteris praestitum it, neque nostris temporibus adhucdum amor Hypothesium deserbuit . Ea repudiare nequaquam volumus , aut valemus ; cumque eas in aliis reprehendamus opinionum commenta is ingeniosa
figinenta, quorum ope philosophemur , nobis cudere non destitimus. Sed e diverticulo in viam. XU.
33쪽
XU. Non eamdem ob causam , ob quam circa morbi vigorem, atque in vigore ips cibum minuendum praecipiebant , in accessionibus tam Periodicis,
ordinatis , quam in exacerbationibus , quae ordinem, periodumque nequaquam servant cibum prohibebant. Id sanciebatur, ne natura tunc a morbo op-t,ressa a cibi onere magis aggravaretur . Ita , ut aio praeteream, Vallesius Fit accessio facultate e pultrice facultas haec veteribus erat unum , ut ita dicam, e naturae bracchiis, quibus illa operabatur inburgente in causam morbi, tentante expulsionem. go eo tempore impeditissima es facultas committens pugnam
cum morbo , quare laeιietur oblato cibo .... Nam praere
quamquod jucultas aggreditur tunc primum morbum est . lidum innatum compressum, subitque periculum suffocationis. Hat ipse non pingo, sed Vallesius, ut certa, narrat.
XVI. Cum autem putarent cum Hippocrate χ' hieme calidiores esse ventriculos, quod in causa esse rebantur , ut hieme felicius , faciliusque digestio perficiatur; ideo tunc temporis aliquanto plenius alebant. Eandem ob rationem frigidarum regionum incolas, qui plerumque stomacho magis valent, quam quibus caelum calidius est , copiosius nutriebant contraria autem de causa aliter se se gerebant Sirio furente , in calidiore regione. Minus quoque victu premebant pueros, quia plurimus illis calor innatus e cibos facile consumit; contrario autem modo, ob contrariam rationem tractabant senes . Atque ab hisce omnibus praescindendo , si aegrotans dum sanus esset
34쪽
cibo se se plurimum implere sueverat , eum minus tenuiter , quam pro morbi ratione, ut consuetudini parerent, alendum putabant ut Qquem abstinentia pessundabat sunt etenim homines dissiculter ej nium serentes, quos a putata intolerantiae causa -- ροχολως τι αν Vocabant , superne , scilicet biliosos ei contra ac morbus, & morbi tempora flagitarent, nutrimentum praebebant, non tanti morbum, neque morbi tempora , quanti diobncrasiam facientes. Ita optimam Praxim non optimis, ut plurimum, rati nibus confirmabant . Sed nos nequaquam solliciti ut illi philosopharentur , ut agerent consideremus , utilissimo illorum exemplo prosecturi. XVII. Eo itaque universa victum administrandiis tio in acutis febribus apud viros Hippocraticos veteris aevi collineabat , ut aeger tantum vivere is se sustinere posset , quoad morbi status , vigorque adventarent. Ideo cum illis persuasum foret, animales cibos, atque e Cerealibus ipsummet triticum copiosi re vi ,- alimentitia substantia abundare , quam ab acutis febribus morbisque desideraretur , eos ut alienos, ab acute febrientium victu exclusere . In libro de ratione victus in morbis acutis, qui ad Hippocratem autorem refertur, panis acute aegrotanti dati mentio nunquam fit. Alii scriptores aliquando illius meminerunt sed illum, priusquam eo aegros nutrirent, diutius aqua lavabant, panemque lotum vocabant: qua praeparatione vim panis nimium alimentitiam im tringere , eumque s morbo opportuniorem reddere opinabantur. Hordeum itaque victus acutorum mat riam praecipue secerunt, eoque, prout morbus acutior, aut
35쪽
aut minus acutus fore ; vel integro ur alias diximus, tota scilicet tisana utebantur vel illius solo cremore S succo . De hujus alimoniae commodis a que praeliantia, non modo Graeci Galeno juniores, sed Galenus ipse, ipsemetque Hippocrates effuse scripserunt. Cibo eodem acute aegrotantes. aequales Hippocratis, & illius etiam superiores medicos sustinere suevisse , ex laudato Hippocratis libro de victus ratione in morbis acutis, constat. XVIII. Sed scire plurimum praestat , victus hanc tenuitatem ad acute febrientes, nequaquam solius Hippocraticae Scholae Dogma, Praxinaque suilia . Methodico fuit vi Medicortim Secti ab Hippocratica diversa, quae sub Autore Themisbne , vel potius ab ipse Asclepiade deducta 'oruit , ac Romae, Galeni tempore ita aestimatione erat methodicos, inquam, non aliis ad acutos morbos , quam e frugibus cibis, rejecto tamenis ab iis Tritico, ses suisse, ex Auareliano, vel si mavultis, ex Sorano, quorum uterque methodicorum dogmata sectabantur, constat. -jusdem rei pro idoneo teste Celsum quoque habere possumus, qui quamvis in plurimis Hippocrati adhaerere sueverit, in curationibus tamen ad Asclepiadem aliquando efflectit . Cum Hippocraticis hordeum in usu praecipue esset , alicam isti maxime adhibebant,
quae aliquanto valentioris prae hordeo substantiae putabatur. Quam tamen totam exhibendam Celsus a putavit eamdem obirationem, qua panem lavari sue visi diximus. At non modo carnes, quaeque ad ani malem victum spectant, ab acute aegrotantibus arcebant;
36쪽
sed summam ad aliquot dies, exordiente morbo, a stinentiam adhibebant eoque , ut autor est Galenus Hippocratem , qui in perperacutis selummodo abstinentia utebatur, quique indulgentior erga
aegros erat , ut nimium eos replentem accusabant
Celsus, qui, ut ante posui, Asclepiadi in curationibus favebat , loco laudato ait : febrientibus cibum ex materia quam levissima convenire maxime sorbitionem eamque, si febres magna suerint, quam tenuissimam esse debere docet. Hujusmodi autem cibo, ut ut tenuissimo , nequaquam singulo die aegros alendos tradit b ubi de febribus, quae quotidie u gent pertractat id tertio quoque die tantum . ρι- ur sunt Celsi verba tertio quoque die cibus aegro
commodissime datur, ut alter febrem minuat, alter viribus subveniat.
XIX. Vidistis, Egregi Iuvenes, ut antiquiores a tis magistri, diveris quamvis scholae is sententiae
forent , unum tamen aeque in febribus , acutisque morbis respicerent scilicet ut tenuiter ac parce aegrotantes alerent. Ex dictis autem vos plane colligere potuistis, quam longissime non pauci ex hodiernis Practicis ab illorum rigmatibus . exemplis abeant, qui non solum in acutis morbis victum animalem ab aegrotan tibiis non arcentri sed praeter decocta e camnibus saepius die data: praeter ova , cibosque Triticeos consumatis uribus; expressis e carne succis; carnibus contusas, nec non restaurantibus sic dictis, aegros saginare , ut ita dicam , non desmunt . Quin cum morbi acutiores sunt cumque aegri maxime a borant:
37쪽
borant nempe cum cibus illis esset extenuandus, ticircumcidendus; tunc praecipue valentioris substantiae alimoniam eis ingerunt . Ut methodus haec rationi, quae sanior videtur, repugnet, atque ut aegrotis noxia sit vobis demonstrare mihi animus est. Sed quia magni Hippocratis autoritate illi tutari se aliquo modo credunt , quem victus plenioris amantiorem, doctorem fuisse perhibent priusquam solidiora principia vobis exponam , quibus acute ebriet tantium Diaeta regenda est consultum duco propugnaculum quo se munire satagunt, diruere, vobisque clarissime
ostendere , ut Hippocratica auctoritate , non modo male utantur, sed inepte abutantur.
UNum tamen monendi estis, antequam in armnam descendo. Saepissime ippocrates quamvis de rebus vulgaribus minime loquatur; vulgari, ut ita dicam, & politico loquendi modo utitur. Praeceperat in libro de vetere medicina a γ oportere medicum omnibus nota dicere sere praecepto a se tradito paret ideo nequaquam rigidus ectator illius
exassitudinis, quam artis sermo desiderare videretur; saepius res profert, ut vulgares eas dicerent. Id a
te maxime praestitisse videtur , ubi de victu ad acutos adhibendo pertractat , sorte , quia non solum Medicos, sed alios quoque interesse putabat, rei summi momenti, aliquam cognitionem habere . Non ad
unguem igitur accipienda illius verba sunt, sed si, pius
38쪽
pius inquirendum quid intellexerit, quidque dicere
- II. Hoc praemisso monito, qui suae indulgentiae numiae in Hippocrate Patrocinium quaerunt, nequaquam negant aliqua in illius operibus inveniri, quae tenuitatem alimoniae Medicos docent. Tale est illud libri
acutorum i multo autem minus ad additionem procedendum es, nam detractione omnino tollere sepe conducit, ubi fulsecturus es aeger, donec morbi vigor maturescat. Sed,
ajunt , hac super re nequaquam sibi Hippocratem constantem suisse, ac alibi docuisse Obo victus en jores acute aegrotantibus difficiles, ac periculi plenos esses quin , subdunt, eum ex proseo e pleniorem
victum in acute aegrotantibus commendasse . Praeter ea , quae explicite, proposita difficultate, asseruntur, alterum , sed implicite , eadem continetur . Dum ea plenioris victus amantiorem suisse Hippocratem traditur clam subjicitur , victum , quem reprobo illius
autoritate sulciri . Sed primum nunc missum facio, ac concedere lubet: quod tamen paulo post falsissimum demonstrabo ; Hippocratem in acutis febribus tenui diaeta nequaquam usum. Nihilominus illius P trocinio essendi posse medicos nequaquam jo , qui febrientibus contusa, expressa ex animalium carnibus, jura consumpta, sic dicta restaurantia exhibent. III. Id porro demonstratu facillimum est, cum universa quaestio , tota quaestionis vis in facto vers tur . Conserenda solummodo est materia pleni antiquorum victus cum materia a plerisque e nostratibus adhibita Materia victus pleni antiquorum erat tu
39쪽
sana integra , alica, ova , pisces . Materia victus,
quem improbo , jura consumata, carne contusae, X- Iressa e carnibus, restaurantia Vel materia haec Mentior altera est , vel facultatis ejusdem . Si vale liorci ergo materia victus pleni antiquorum, hanc facultate minime aequat . Ergo in acutioribus ebribus ea nostrates praescribunt, quae non modo in acutis simpliciter, sed neque in acutis ex decidentia antiquiores praescribebant. Si facultatis ejusdem eccuream praetcribunt Non ne ideo praescribunt, quia valentiorem putant P Igitur alimonia hac aegros magis nutriunt, quam victu pleno ippocrates, antiqui nutrirent Ut igitur exemplo is autoritate Hippocratis tutari se posse credent, qui quamvis pleno, si
ut volunt, victu ebrientes aleret, non alio tamen, quam recensito alebat Consulant , si lubet , omnia scripta , quae Hippocratis nomen serunt, sive genuina, sive supposititia, sive integra, sive interpoliata ea fuerint excutiant Galenum sicubi invenerint continua febre laboranti cibum adeo alimentosum praescriptum, lubens manus do Sin minus fateantur, victus rationem ab iis ad acutas febres adhibitam , tantum distare a victi, non jam tenui , sed pleno antiquorum; quantum victus istorum plenus ab omnimoda abstinentia distabat. Igitur , posito etiam , Hippocratem putasse, ac docuit se aliquanto plenius acute aegrotantes alendos esse , id favere nullo modo potest usui victus, quem improbo.
IV. Sed jam objectio ab Hippocratis inconstantia petita nobis solvenda est . Objecere itaque primo quartum prima Sectionis aphorismum, quo Hippo
40쪽
crates tenuem Vimim in acutis damnate quibusdam videtur . Prima aphorismi particula talis est ictu tenuis, atque exquisius in morbis quidem longis semper,
n acutis vero in quibus non convenit, periculosus Puto,
immo pro certo teneo, in hac particula nequaquam loqui Hippocratem de victu extreme tenuissimo quem omnimoda abstinentia constituebat . Quis enim adeo stipes esse potest, ut putet Chronico laborantem morbo integra abstinentia exerceri posse, aut deberet Fuit quidem Heraclides Tarentinus Empiricorum Clarilii , qui quartana laborantes septidui abstinentia premebat at hunc binis sarculis post Hippocratem
florentem , Hippocrates minime norat Loquitur igitur de victu non extreme tenuissimo , qui constituebatur ab usu tisanae colata , melicrati , Oxicrati. id vero de hoc vietu, relate ad acutos morbos Hippocrates Eum perieulosum esse, si ei acutae a gritudini adhibeatur, cui alienus est . Quem Can nem sanxit contra Cnidio Medicos, quorum quidam,
ut habetur ex ejus libro acutorum , Omnes acute aegrotantes tenui quidam pleno alii vero extreme tenuissimo victu ex aequo exercebant. Potest autem vi mi tenuisiimus morbo acuto nequaquam convenire, modo jure modo tempore . ure illi acuto morbo
conducibilis non est , qui ad decimumquarrum diem pertingit , atque adeo minus si pertingit ad vigesimum, quibus, non tenuisiimus, sed tenuis victus debetur. Multoque adhuc minus si fuerit acutus ex decidentia , ad quadragesimum protrahatur, cui vi-em ple hus adhibendus est. Ecquis, quaeso , non videt, haec morbi genera illius tenuitatem victus nequaquam