De victu febricitantium dissertatio auctore Josepho Antonio Pujati ..

발행: 1758년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

XXXIV.

Au aegri delinquentes magis uduntur. Quid λ putatis sim

te id meum esse Commentum P ornarii versio ea est , quam Graeci Codicis fidem accuratius prosequi fassiis est Clarissi Toga ad hunc aphorismum; quamquam veritatem quam vidit, quamque prope amplexatus est , sibi in verbis sophisma cudens , reliquerit. Haec igitur est Hippocratis verissima. apertissima sententia. Si qui aegrotant. in aegritudine tenui victitantes victu errorem qualemcumque commi tunt magis ab eo errore laeduntur , quam si illum commisissent victu copiosiore utentes. Quicumque enim

error sunt ipsissima phorismi verba absque Par phrasi ulla, quia priore soluta dissicultate facilia intellectu committitur, major in hoc quam in paulo pleniore victu . Propterea etiam sanis periculose existi

Dalde tenuis, ct confitutus quoniam errores gravius ferunt.

Ob bo igitur non quia in se malus ; non quia ex se periculosus, acutisque morbis, sanis etiam hominibus semper alienus sit; sed quoniam non minus aegri , quam sani eo victu utentes, si quidpiam errent, gravius errores serunt gravius duntur tenuis victus, atque admodum exquisius eo, qui si paulo

plenior es magis periculosus. Nisi quis inepte, .contra dialectices regulas, prop0sitionem , quam in particulari sensu Hippocrates protulit, universalem reddere velit nodus jam dictolutus , atque linctus est. Qui quamvis Gordianus non sit, eoque Alexandro aliquo dissectore minime indigeat nihilominus enodationis Gloria ad me nequaquam pertinet; cum, ad hunc modum aphorismum intellexerit summus Hippocratis interpres Galenus; ita eum, praemissa prius

52쪽

versione , quae verbum verbo redderet , Doctissimu Manardus a explicarit; manardi sententiam , explicationemque ille , vere Hippocratis genius, artianus b obviis ulnis amplexatus sit. XIII. Ne putetis autem, quod jure attendendum, Egregii Juvenes, est, solius aegrotantis, qui victu tenui utitur, errores aphorismo comprehendici aliorum

quoque errores circa eum aegrum admistbs complectitur. Praeter ergo aegrotantem , qui peccet, peccare

quoque possitnt assidentes, medici , quorum deinceps culpae gravius poenas aeger tua , si tenui, quam si pleniore victitet victu . Plura autem sunt Peccata , quae aegrotus admittat . Cum enim morbo acuto aegrotet nisi enim acuto morbo captus hujusmodi victui subjicituro quae in morbo mitiore peccata non essent, in acutiore peccata fiunt. deoque si lecto se se continere nolit si ob aegre ferendum calorem, vel rigido aere gaudere velit, vel necessaria velamenta abjiciat si intempestive frigida utatur: si inopportunis horis sermones trahat: si ab animi affectibus se se turbari sinat, delinquit . Error autem , qui commissius ab eo, qui victu pleniore uteretur , ob firmiorem facultatem minus offenderet quoniam victu tenujore utens imbecillior est, gravior ei fit,is gravius affligit, utpote qui causis laedentibus minus resistit , earumque vim violentiorem sentit . Cum vero plura ex recensitis praestare aeger haud possit, nisi assidentes illi indulgeant in iis adsidentium quoque peccata consistunt. Ab adlidentibus Ver omnium maximus errori uratur, ubi de imbecilli-

53쪽

XXXVI.

late aegri timentes , pleniorem cibum illi offerundi Medici quoque circa hosce aegrotantes decipi maxime

possunt, ac praecipue in remediorum evacuantium administratione Medicamentum ad unguem proprium,

nec scribi omnino posse , nec dici tradidit Galenus qui praeterea docuit, nihil magis medicam artem in agendo conjecturalem facere quam

quantitatem remedii, quae aegro conveniat determinare . Si itaque medicus , vel in alvum solventibus praescribendis tantillum peccet; vel per sectam venam aliquanto copiosius evacuet ut errorem gravius sentiant , graviusque ferant qui tenui victu utuntur ob vires infirmasis nimium depleta vasa , quam si copiosiore uterentur , necesse est XIV. Haec autem, non ideo scripsit Hippocrates, ut tenuem victum, ubi jure locoque convenit damn ret, medicosque ab eo, dum necessarius est , adhibendo, averteret; sed ut cautissime agerent utque

dum aegros , qui victu hujusmodi opus habent , ei

subjiciunt; quam diligentissime caveant , ne per aegrotantes ipse , neve per assidentes , neve ab ipsis medentibus error aliquis committatur. Ecquis, quaeso putaret, dum facinoris alicujus dissicultatem , necessarii

tamen , quis indicat, ab eo aggrediundo, qui illud

facturus est, avertere velle λNon f sne perisula facinis magnum, oe memorabileajebat servus ille apud Comicum . Non ideo tamen Clitipho , ut Bacchis reverteretur voluit quoniam jam eum in lacum res redierat, ut necesse soret, si, Cli-

54쪽

XXXVII.

Cliniam sua is semet Bacchide potiri vellet, eam

domum Patris adduci . Ideo, non quia in victu tenui commitas errores gravius aegrotantes ferunt, ideo victus tenuis, dum morbus eum desiderat , non est praescribendus; sed perquam diligenter cavendum , ne

errores committantur.

XU. Quispiam nihilominus objicere poterit. Si aegri

circa semetipsos errare possunt: si peccare possunt, adsidentes , medici si errores isti leviores fiunt in victu pleniores, quam in tenujore eccur periculum hocce vitandum non erit , aliquanto plenius, quam parcius aegros alendo In rebus summi mome t Artium omnium magistra, rudentia nempe, non jam poscit, sed flagitat, ut, non modo errores, sed errandi quoque pericula vitentur. Si igitur in maximi momenti re , qualis est acutus morbus , a quo vita homo periclitatur , in victu tenujore discrimen subest, ne gravius habeat aeger , si sorte circa eum error aliquis committatur discrimen hoc profecto sugiendum est plenior victus ei periculo nequaquam obnoxius, instituendus.

XVI. Vix speciosior ratio viro prudenti se se o, jicere potest. Verum, Lectissimi Iuvenes, priusquam illi assentiamin , nescio quid mecum perpendere ne

Vos , quaeso, pigeat . Periculum multo minus est in sanguinis emissione , quae per scarificatas cucurbitulas obtinetur, quam in ea, quae pertusione Venae peragitur. Ecquis hoc negare ausit Nonne plures: nonne, vel ipse Ludovicus X. Galliarum Rex ab insortuniis venam perperam sectam subsequentibus, vel vitae amittendae periculum incurrerunt , vel iu

55쪽

XXXVIII. .

lam amiserunt Ergo in inflammatione vehementi; ubi, copiosa, & cita per amplius foramen Mcta sanguinis evacuatione opus est , satius est adna tis cum serro cucurbitulis eum extrahere , quam evena scalpello forata educere . Quid vobis videtur ξNonne ridiculi potius notam , quam prudentis viri

nomen mereretur quicumque ita argumentaretur Scio vos responsuros dummodo vires id serant, vena potius scalpello secta sanguinem cito copiose per

majusculum soramen effundatri secetur autem ab experto hirurgo, ut, quantum fieri per homines potest, infortunia, pericula praecaveantur . Quod si vires aegro defuerint; tunc scarificationes adhibeantur quibus sanguis cum minore virium dispendio educi-citur . Uos argumentum egregie selvistis , mihique veram viam aperuistis, qua ad alterum selvendum incedam. Si acutus morbus victum tenuissimum desiderarit,is aegri vires eum serre possint victus tenui si simus imperandus, instituendus est. Ne tamen in hoc victu pericula, aerumnae contingant, quantum fieri potest, errata praecaveantur , quae circa aegrum committi possunt. Si vires non suppetant paulo pleniore aeger vescatur . Probe jam meministis ex Hirpocrate , maleno, cibum non a morbo , sed a viribus indicari . Sed aegrotantibus parumper dimissis, de sanis , qui tenui victu utuntur, verba faciamus eo tenim aphorismus nos vocat. XVII. Propter hoc igitur sunt aphorismi verba uxta accuratiorem Manardi versionem , sanis fallacessunt valde tenues, consitutae, o exacti victus rationes, quoniam peccata docilius ferunt. Quae autem sunt hujusmodi

56쪽

XXXIX.

modi tenues , constitutae , exa que victus rationes sanorum Ut res plane intelligatur, neve tenuis sanorum vim cum victu tenui aegrotantium confundatur, non nescire necesse est, sanis quoque triplicem

victus rationem ab antiquis constitutam fuisse , quod ex Clariss Heurnio a accipio. Prima est vulgaris victus, quo scilicet, sani homines , nullo habito bborum delestu, passim ad saturitatem utuntur. Hanc ναυλον, nempe Vulgarem, dixere veteres. Altera est mediocris, seu supravulgaris, quae delectu non modo qualitatis, sed tanta quoque, non ampliore quantitate continetur, hominesque in ea semisatur e mensa stirgunt. Dixere hanc πίφ-λον,δ μετώον Tertia tamdem tenuis, parcior, exquisitiorque, quae cum victu pleno aegrotantium coincidit hanc Δύβίω appella

vere.

XVIII. Fluxa debilique admodum valetudine, uti e sanis hominibus utantur necesse est, qui tenui, constituto, exactoque victui se se obbligant . Hoste censui fanorum vix quis adscripserit Eos tamen , si tali victu utentes peccent, magis affligi, errores gravius, dissiciliusque ferre necesse est . Historia tenim, & observatione constat, illos quoque, qui mediocri tantum, sobrio, sed ad libellam exacto victu

non tenui tamen, vivunt, si errores committant poenas facilius, graviusque dare . Exemplo sit Nobilis ille Patritius Venetus Ludovicus Cornelius qui cum diutius hujusmodi victu usus fuisset, illiusque

tantum, non alia ope , a suis morbis convaluisset, pro

ad . phor. r. de vitae sobri Ommod ex verson. Latin P. Lelli S. I. apud Ramazia T. 2. Oper. p. 9O. Edit Patav. ITIS

57쪽

prosperrimaque ab annis pluribus salute frueretur; cum ad domesticorum desiderium , Medicorumque, minus edepol Sapientium consilio, duabus solummodo unciis cibum , totidemque potionem auxisset primum male animo habere caepit tum gravissime , cum periculo aegrotavit . Id vero illi ideo contigit,

quia illius ventriculus per plures annos tantae , non ampliori, cibi quantitati suetus quaeque in eo erant sanguinem propellentes vires, a multo tempore solitae tantam, non ampliorem, succorum vim per vasa projicere,, in girum serre primus cibi, ut ut parum excedentem quantitatem, bene conficere minime valuit reliquae autem paulo majorem luidorum copiam, neque expedite propellere neque, ut aequum

erat, elaborare neque minus elaboratam per ecemnicula potissimum transpirantia expellere potuerunt. Si quis vulgari , plenoque victu utens , non modo tantillum, ut illustris Cornelius , sed majorem qu

que errorem commisisset; non solum eandem laesionem non incurrisset, sed nullam, aut levissimam . Eccurvero hoc Quia viribus potens cibum, sanguinem copiosiorem melius elaborare potuisset. XIX. Si ea valetudine is viribus homo gaudeat, quibus copiosiorem alimoniam facile conficere possit; dum hanc minuit, Qui res sibi, & robur imminuit. Viribus paululum imminutis, errorem quemlibet iste committat Venere, exempli gratia, paullo frequentius utatur Majore dubio procul, damno am cietur,

quam si suis viribus instructus , voluptati plusculum indulsisset. Idem graviorem laborem subeat laedetur magis, quam si viribus valeret. Aeris injurias, vicis

58쪽

XLI.

studinesque excipiat imbecillior ob debitam cibi copiam sibi detractam redditus, aeris qualitatibus minorem resistentiam objiciet. Ob haec etiam sanis fallax , vel si

mavultis, periculosus est. non dicam valde tenuis, ut jebat Hippocrates, sed constitutus tantum, ad mensuram exactus victus, quia in eo errores graviusserunt . Propterea vero errores gravius ab iis serri contingit, quia commissi, victus tenuitate praesente, majores fiunt , quam in paulo pleniore victu. Ideone concludendum, sano ei cui plenior victus inco modior est , pleniorem nihilominus cibum exhibem dum esse Nes, quaeso, Dialectica hac utamini. Adeo Ilenus victus alienior Cornelio erat; ut non in tenui; id in sobrio, ad mensuram tamen exacto, ei mediscina suerit. Dum vero paululum excessit, cito aegro

tavit.

XX. Sed quoniam huc pertinet , de Famigeratissima Celsi Regula ad sanos aliqua dicamus; quia quidam ex aphorismorum explanatoribus, explicato phorismo, victum tenuem in sanis absolute ab Hippocrate damnari putantes sententiam quam tenent, imbiberuntque, ea confirmare se posse credunt. Ait igitur Celsus a quod ianus homo, qui, bene valeat, sua spontis est, nullis se se obligare legibus debeat. Hunc varium vitae genus habere jubet , variasque frequentes exercitationes respicit hic Gymnastica exercitia, quae suo tempore in usu erant, nostro a te obsoleverunt ut ne ignavia corpus hebetetur laboribus autem confirmetur . Nullum cibi genus,

quo populus vescitur, fugiat: modo plus jus , modo

59쪽

XLII.

non amplius assumat : bis die potius', quam semel cibum capiat, ct semper quamplurimum , dummodo hune

concoquat . Claudit deinceps caput vetans is genere exercitationis, alimonia, Athleticam ne sibi comparet habitudinem. Sanum itaque homiliem vulgari, &vario, neque exacto , constitutoque vidi uti vult.

Sed , quem sanum mutis bene valeat, robustus, scilicet, sit . Plurimi etenim sunt sani, sed imbecilles atque adeo plurimi, ut sint ii, ad quos spectat alterum ejusdem libri Caput major, nempe, pars γbanorum, cupidi litterarum, quibus regulam Celsus nequaquam scripsit. Et itaque, cui bene futurum est vario,, libero vitae genere uti , haud sussicit sanum esse, sed ut robustus quoque sit oportet. Hinc cum primis videtis, quod si hic mavellet Celsus pleniorem victum sanis hominibus persuadere propositio nequaquam universalis euet sed intra arctos adeo cancellos circumscripta; ut ad tot modo spectet, quot sani sunt, & robusti , quorum numerus profecto minimus est, quemque vix aequant, prope dixerim ut de numero bonorum ajebat Satyricus Thebarum Portae, vel diῬitis ostia Nili. Sed , vult ne revera, ut plenius e atur fuit, si bene concoquat si minus, parcius illi edendum est. Qui

autem bene non coquunt, num sanorum bene valentium

numero adscribendi sunt subjicit: athleticam habitudinem ab iis sibi cavendam . Habitus porro Athleticus comparatur, ubi quis plurimum nutriturci plurimum vero nutritur, caeteris consentientibus, ubi plurimo indesinenter, non vero ubi modo plurimo, modo parciore utatur cibo . Vult igitur sanum 4 bene valentem, non plena, sed M

60쪽

XLIII.

ria victus ratione uti . Vult, ut supra posuerat, si bene coquat . Quod enim non coquitur, tantum a est, ut nutriat, ut ne nutriat quidem, sed corrumpatur tuncque ex celeberrimi Sanctorii animadversione a cum excrementis, aliquid quoque bene cocti prioris cibi exit. Vult eum edere plurimum, non a solute, sed res tantum scilicet quantum coquit. Quo , ut ut sano bene valenti convenire posse demus, omnibus sanis profecto dandum non est cum neque omnes sani bene valeant neque omnes fani quantum sumunt tantum coquant , cum id optimis solum Naturis, quas passim non offendimus, conces sum sit ex Galeno , asserente b optimam Naturam solummodo, quantum appetat, tantum etiam coquere. Regula itaque decantata Celsi, nequaquam sancit sanis absolute pleniorem victum convenire; sed sanos, robustosque, quique sui juris sunt, vario vitae generi consuescere debere ne si uni constituto assuescant cum necessitas tulerit, ut aliquid in eo mutetur, gravius, incommode serant . Nunc ad Hip

pocratem redeamus.

XXI. Ex illius autoritate itaque, quam nobis se stra objecerunt, a primo ad ultimum stat Hippocratem sanis victum pleniorem nequaquam suadere quin universim, absolute, mediocritatem in universe vitae Regimine iis commendam luculentitissime patet ex Sectione sexta sexti libri Epidem Labores, cibi, potus,

somnus , res Venereae, omnia mediocria. Stat quoque te-

nujoris in acutis victus, quibus jure locoque convenit, amantiorem fuisse; quod cum ei notum esse pos

SEARCH

MENU NAVIGATION