장음표시 사용
41쪽
dogmata, Ze nunc anathemo eum deis cies millies: & omnem illum, qui non sapit sicut hπ sancta synod',anathemo. is Sed plurini reseri, utrum quispiam propter vehemetem suspicionem abiuret errores, an propter levem . Is enim qui propter vehementem suspicionem abiurat haereses, & postea inuentus suerit haereticus, censetur quadam iuris fictione relapsus, & confestim iudicis culari relinquendus est. Qui vero obleuem suspicionem abiurat, quamuis postea hqreticus esse reperiatur, grauius quidem puniri debet, non tamen relapsus esse censetur. c. accusatus de haereti. lib. 6. J2o Vnde perspicue patet, errasse illos,
qui aiunt, eum quoque relapsum esse, qui posteaquam ob leuem suspicionem
haereses abiurauit, inuentus fuerit haer ticus . Id enim neque usquam decrem, neque usquam receptum est. fAnchara. in c. accusatus. de haereti. lib. 6. Matth. de Assii. In constitutionibus Siciliae ti- tu. I. col. 8. Jar Quare autem suspeetiis abiurare C Satur errores, in proptu causa est: quia haeresis vitiat catholicam fidem, quae virginitas mentis est, ab erroris corruptione seruans intellectum: sicuti docet Origenes in Leuiticum, homilia I 2. Nam etsi aliorum criminum suspicio dissimulari possit, haeresis tamen suspicio dissimulanda non est: cum sit haeress sornicatio & adulterium animae, Vt plurimis sacrae scripturae capitibus planissime proditiir. Deutero. 3 I. Oseae q. Ieremi . 3. Ezechielis. I 6. Jar Quo factum est, ut quemadmodum olim ad eluendam suspicionem adulte- xij, durissima lege uir zelotypus uti poterat, ut in libro Numerorum cap. i. lepitur, sic hodie catholica Christi eccletia divine admodum constituerit, ut suspicio haeresis, tormentis, & abiurati ne, & purgatione canonica diluatur. Est enim anima nostra Deo Christod sponsa , cui uirginitatem fidei omnino seruare tenetur,dicente Paulo apostolor Despondi uos unἰ uiro uirginem casta exhibere Christo. Et, ut Chrysostomus in Matthaeum, homilia 11. operis imperfecti scriptum reliquit: Haeretici vir sines dici non possunt, quia sensu adulterino corrupti sunt, & virginitatem veritatis Christi adulterino sensu corrumpunt . Et, ut Cyprianus ait, Quisquis ab ecclesia separatur, adulterae iungitur, nec pertinet ad Christi praemia. Denique Augustinus in epistola, quae est ad Bonifacium, inquit: An fidem non se uare leuius est animam Deo, quam sediminam viro 2. Corin. II. Augustin.
Olim abiurabantur errores In conciliis generalibus & prouincialibus rhodie vero sat est, ut coram clero &populo ab Iurentur : sed semper id publice fieri debet, etiam ab eo qui imp bes doli capax in errores incidit. f c. G uis episcopus. I.quest.7. c. ad abolenam .de haereti. c. inter solicitudines.depurgatio. cano. Leo ad Anatholium epistol. 7 s. Menochius, de arbitrarus, casu. 372. Ja Publice tamen abIurare non debent tueri intra pupillarem aetatem : neque i qui occultas haereses sponte confessi sunt. Nec propter levem suspicionem
publice abiurari solet, sed priuatim in sero siue auditorio inquisitorum. Pimma instructione Hispalensi .c. I. dc tertia Valdolitana cap. I 2. loui errores abiurare non uult ad a
bitrium episcopi & inquisitorum, is ut pertinax dc impoenites iudici seculari relinquendus est: quemadmodum Lucius Papa constituit. Et Leo ille magnus in epist.
42쪽
epistola, ad Aquileiensem episcopum rQui correctos, inquit, se videri uolunt, ab onini suspicione se purgent: & obediendo nobis probent se esse nostros. quorum si quisquam salubribus praeceptis satis facere detrectarit, ab ecclesiae societate pellatur: ne proditor animae suae, saluti Insidietur alienae. Et in epistola ad Flauianum loquens de Eutychete haeretico, post alia scribit: Cum anathemando impio dogmati noluisset adhibere consensum, intellexit eum fraternitas uestra,in sua manere perfidia:dignu-que este, qui iudicium condemnationis exciperet. De quo, si fideliter atque utiliter dolet, de quam recte mota sit episcopalis aut horItas, uel se reum cognoscit:
vel si ad satisfactionis plenitudinem ,
omnia quae ab eo male sunt sensa, uiua uoce,& praesenti subscriptione damnauerit, non erit reprehens bilis erga correctum quantacunque miseratio. cap. ad abolendam .de haetetic. Leo epist. Io.&epist. 8 .& Papa C lestinus inter opera Cyrilli,epist. Ia.Ja 6 Quaeri solet, utrum inquisitor sine
episcopo dioeceiano possit efficere, ut haeretici uel suspecti abiurent haereses.
Quidam putant,id fieri posIe:quod persuadere nituntur his argumentis . primo, quia Clemens quartus cum inquisitoribus loquens, inquit: Si uero aliqui ex praedictis, haeretica labe prius abiurata, redire uoluerit ad ecclesiae unit tem , et iuxta formam ecclesiae absolutionis beneficium impendatis. fc. ut officium .f. I. de haeret. lib. 6.J Deinde, quia
episcopus ordinarius Id ipsum solus f cere potest, ergo & inquisitor, cum sit delegatus, & tantundem possit in causa sibi delegata, quantum ordinarius. Dc. ad abolendam. de haeret. & cap. ne alsequi . eodem it. lib. 6. J Postremo, quia
hoc non est de illis prohibitis, quae non potest inquisitor sine diceresano a &quod de uno prohibetur, de alio permῖς
titur. fclem. I.g. I. de haeret. c. nonne . do
praesumptio. J Haec author lucernae inquisitorum paulo post principium.
27 Contrarium tamen uidetur esse ueri r simum. non enim episcopus aut Inqui-stor solus potest ad sententiam proce dere contra haeresis reos : quod si secus praesumptum fuerit, nullum est, & I ritum ipso iure, ut expresse Clemens
quintus constituit. clem. I.S. I . de haeret.
18 Itaque opinio antedicta prorsus contraria est clementinae constitutioni:quia
sententia abiurationis cotra reum pr fertur.Nec obstant argumeta supra memorata. non primu, quia illic episcopus
non excluditur . non alterum,quia tunc nondum creati erant inquis tores . non
postremum, quia illud est a Clemente quinto manifeste prohibitum. Γ dicta
19 Notanda uero sunt uerba,& mens, et ratio illius constitutionis, quae generaliter uetat, ne ad sentetia procedat episcopus sine inquisitore, aut inquisitor sine episcopo: idque propterea cautum, ut haereticae labis indago solennius, diligentius,& cautius peragatur, nimirum, ut integrius sit iudicium episcopi, 6c inquisitoris sententijs comprobatum. Vnde plane relinquitur, quod alter sne altero reum absoluere nequit, ut alibi dixero. Quid enim,si propter naturalem hominum ad dissentiedum facilitatem, alter alteri dicat: quem tu iudicas esse absoluendum ; ego iudico curiae seculari relinquendum, aut saltem damnandum ad auiurationem,uel ad purgati nem,uel ad tormeta, uel ad poenas alias arbitrarias quid si temerarius alter aut corrupti nidicit, uellet haeret cos absoluere, aut remissius punire e Iure igitur ac merito illa opinio e tribunalibus Hispaniae
43쪽
spaniae replosa eiectaq. est: sicut & illorum abutus, qui reos praepostere abiurare faciunt ante sententiam; cum naturae , nedum iuris ordine, prior sente-tia sit, quam eius executio. Huc adde, quae scripsi in adnotationibus ad Zan
3o Superest ut unam abiuradi formulam
referamus, caeteras indicemus. In con
cilio Constantiensi, sessione I9. Hi ronymus de Prasa stans, publice, alta voce, libellum adiurationis legens, diis xit: Ego Hieronymus de Praga cognoscens veram & catholicam ecclesiam, S apostolicam sedem, anathematizo omnem haeresim, praecipue eam , de qua hactenus infamatus sui. Et erroribus enumeratis, subiungit : Insuper iuro per sanctam Trinitatem , dc per haec sacrosancta Euangelia, me in veritate ecclesiae eatholicae semper 3e sine dubis permansurum e & omnes qui contra hanc fidem venerint, cum dogmatibus suis terno anathemate dignos esse pronuncio. Et si ipse aliquado quod absit
aliter contra sentire, aut praedicare praesumpsero, canonum seueritati subiaceam, & aeternae poenae obligatus inueniar. Hanc autem consessione&yrofessionis me paginam coram hoc sacro concilio voluntarie porrigo, & eidem me propria manu suoscripsi, S: haec si gula conscripsi . Haec eadem formula inserta est in Instructionibus nostris. Alteram ἰnuenies a Gratiano relatam in C. ego Berengarius. de cons. dist. 2. Temtiam a Ioanne Torquem ada. lib. . de ecclesia, parte. 2, cap. 22. Quartam ab Alsonso Castro. lib. I. de iusta hqreti c. punitio. cap. vlti.
sv MMARIUM.r A Ventes in criminibus damnari non debent, O cur id statutum sit.
1 Absentes non esse damnandos summoruvirorum authoritatibus comprobatur.3 Absentes quando damnari debeant. moiani sententia de absentibus explodit.
1 Uentes contumaces olim etiam damna, tantur.
ε .absens de cuius hs res plane iudicibus constat , misso executore in carcerem est coniiciendus. Absens tribus edictis adesse iussus , fiso compareat, quo pacto puniendus sit.
8 sententiam a sentem haereticum ct contumacem lata, coram omni populo est recitanda, eiusque statua comburenda,
O bona publicanda. p Absens haereticus non plane convictus, sed iusta aliquast icionepressus, in iudicium vocatus, si non comparea quo' modo plectendus. i o Haereticus suspectus citandus en, ut ve
11 Haereticusffectus si fugiat e ' latitet, uid in eum constituendum sit. sientis haeretici clusa qua in prouisicia tractanda sit. Is Absens haereticus misss requisitoriis literis,in aliena prouincia coprehendi pol. i Haereticus cur ad prouinciam, in qua crimen commisit, remitti debeat, dein ea puniri. Is Haereticus in ea prouincia comprehendi punirique potest, m qua fuerit repe tus, quanius ibi nihil dixerit aut fecerit impium. Is Haereticis cur non liceat tutos esse in bis prouinci , ubi nihil admiserint, cum
id caeterisfacinorosis concedatur. I7 Haeretici. tanquam animalia νenenosae pestia
44쪽
pestifera, antevam vires evomant,sunt missim babet, quo in loco tractanda sit
puniendi. xo Haereticus damnatus audiendus es, etiata Absentis eo a , quem in aliys prouin- s eius Batuafuerit combusta. clys haereticu esse comnat, quibus inqui- 2I Absens haereticus, qui intra minum se idistoribus in patria 'a committenda sit. sum coram iudicibus exhibuerit, ita ami ' Absentis haeretici causa, qui nullibi do- diri debet, ut eius bona non publicetur.
B s E N s in criminibus damnari no debet, ut imperator Hadrianus costituit,& plurimis sanctorum patrum decretIs comprobatum est. Nam eum se absens desendere nequeat, non est indicta causa damnandus: sed accusatores praesentes habere debet, & locudesendendi accipere ad abluenda crimina, quae ei obijciuntur. l. absentem. de poenis c. I. de causa posse. oc proprict Act. 1 F. c. I.&seq. 3.quaest. 9. Ja Huc accedit, quod vi Hieronymus in epist. ad Iulianum scribit, Inter absentes incerta cognitio est :& scuti Menander ait: Qui prius condemnauerit, quam causam luculeter audiuerit, is malus est, quia male credidit. Et Seneca in Medea: Qui statuit aliquid parte inaudita altera,
Aequum licet statuerit, haud aequus fuit. Et Ouidius quadam in epistola: Cur reus infelix absens agor & mea cum sit Opti sma, non ullo causa tuente perit Quam ob rem Alexander ille magnus, cum in
causis capitalibus ius diceret, orante accusatore, altera manu aure solebat occludere, ut ipsa reo omnis expers calumn Iae conseruaretur, ut Plutarchus in Alexan.
3 Caeterum absens ille, qui fugit & latitat, & qui neque denunciationibus, ne inue edictis iudicu optem perat,dam nanus est ut contumax :essicit enim contumacia, ut absens pro praesente habeatur.
Accedit eo quod crimina obiecta fateri videtur, qui saepe monitus purgandi se
casione non utitur. & ut Bonifacius Papa
primus inquite Nullus dubitat, quod ita
iudicium nocens subterfugit, quem admodum ut absoluatur,qui est innocens , quaerit. cofitetur eni de omnibus quἰsquis se subterfugere iudiciu dilationibus utat. li cille. epist. 2. tomo. I.tacilioru . absente. de poenis. l. I . de seq. de requir. reis. cap. absens .cap.decernimus. 3.q. 9. J Vlpianus tamen censuit, melius esse in absentes pecuniarias quidem poenas, vel eas quae existimationem contingunt,
si saepius moniti per cotumaciam desint, statui polle, de usque ad relegationem procedi: verum si quid frauius irroga dum sit, puta in metallum, uel capitis
pinnam, non esse absentibus irroganda. Sed ea sententia ex omnibus tribunalibus explosa eiectaque est: nam quo grauius crimen fuerit obiectum, eo magis absens contumax damnari solet.
Nec id quidem recens est, sed suppetunt exempla plurima, ex quibus liquido perspici possit ,: iam olim hoc usitatu
suisse. Fabricius veneficij reus absens c demnatus est , ut ex oratione Ciceronis pro Cluentio constat,& cu primum Augustus Caesar consul factus est, statim aduersus conspiratores de patrata caede C.
Caesaris proposuit: quia virum dignitate
maximum indemnatum occidissent. A cusatorem Bruti constituit L. Cornificiu,
Cassii M. Agrippam. Qua in re cum ill
rum causa respondente nullo deserta so- Iet,coacti iudices sunt proferre sentetias.
45쪽
Fertur, cum praeco, ut consiletum extit rat, e tribunali Brutum absentem vocaret ad iudicium, vulgus manifesta duxisse suspiria: optimatesque oculis defixis in terram, siletium Uile , Publium vero Solitium lacrymata, moxque parua i teriecta mora ex proscriptis unum neci damnatum. Haec Plutarchus in uita Bruti. Se Dion Cassius Romanae histori clib. 6.ait, alios multos absentes tuc damnatos Lisse. Et cum Romae quaestio hab retur in eos, qui sceleratissimis bacchanalibus initiati erant, Post humius consul ex decreto senatus edixit, praemium indici propositum esse, siquis quem ad se deduxistet, nomenve absentis detulisset:qui nominatus prosegisset, diem certam se finiturum, ad quam nisi citatus respondisisti, absens damnaretur. Author Liuius lib. 39. Thebis quoque Ismenias praetor, capitalis poenae absentes quosdam exules
decreto clamnauit, ut idem Liuius retulit lib. r. Et Alcibiadem tanquam impium , & eos qui cum illo erant, Athenienses, deserto iudicio, capite codemnarum . Author Thuci dides lib. 6. Multi quin etiam praesentes ἰ cum citati non respondissent, damnati sunt, ut ait Paedi
nus in commentario Milonianae orationis . atque haec quidem hactenus.c Cum autem de absentis haeresi plane iudicibus costat, mittendus est xecutor, qui reum comprehendat, ut in carcerem coniectus,ex uinculis causam dicat. Si uero fugerit reus, aut comprehendi no posisit, vocandus est edictis, quibus ei denun- cietur, ut intra triginta dies compareat, innocentiam suam ollensurus: de ea dilatio peremptoria esse debet, id est, una pro tribus: in qua etiam citandus est reus ad omnia acta iudicij; monendusque est, iudices de absentis causa cognituros, Sc ,Ρ- nunciaturos, nisi reus ad diem constitutum de condictum adsuerit. l .ad peremptorium. e ll. sequen. de Iudi. e.de illicita. 2 . quaest. 3.47 Quod si reus tribus edictis adesse iussus, coram iudicibus no comparuerit, Se copiam sui non secerit, accusanda
est eius cotumacia in singulis edicti terminis:ac deinde promotor fiscalis edet accusationis libellum, & omnia iudicij acta ordine fient: quibus peractis, si de
crimine absentis constiterit, statim sententia in eum prosereda est. D prima instruct. Hispal. cap. is. Ioan. Bernar. in practi. cap. 142. JS Atq; ea sententia, ne frustra lata esse videatur, solet eloco superiori cora omni. populo pronunciari, de harutici absentis statua c5buri,&eius bona publicari. 9 Sed cum absens plene conuictus non est, verum iusta aliqua suspicione premitur, vocandus est in iudicium, ut in tra tempus certum praesentia sui faciat: qui si euocatus non uenerit, pronunci ri debet, eum esse excomunicatum . Si uero per annum in excommunicatione permanserit, damnandus est tanqhaereticus. fc.cu contumacia. de haeret. lib. 6.Conra. Brunus lib. 4. de haeret. c. II.JI o Citandus tamen est suspectus ipse, ut
verus cotumax esse censeatur: nec enim
propter contumaciam praesumptarn de grauissimo crimine quispiam condem nandus est: praesertim cum sit necesse ipsum metreum citare, quoties de re aliqua magni mometi agitur. fClem. I . delud 1. l. . g. ptor ait. de damno insecto.JIi Cum autem reus fugit de latitat, oeedictis Iudicum in ius vocatur , edicta ipsa praeconijs diuulganda sunt: Senomen absentis est inclamandum in ea ciuitate, in qua domicilium reus habet, atque affigenda sunt ad ianuas ecclesiae maioris, ut in eius notitiam peruenire queat. fprima instruct. Hispalen. cap. I9.l. haec aure. quibus ex cauti in polles.
46쪽
eatur. l. .g. totῖes.ss de damno insecto.J ii Nunc videndum est, qua in prout cia haeretici absentis causa tractari de beat. Ac primum extra controuersiam est, quod in ea prouincia coprehendi &
ῖ uniri potest hqreticus, in qua deliqui tr
oc enim generaliter & uniuerse in omnibus criminibus costitutum est. fc. I
5 contra illos. de haeret. lib. s. l. I. cum seq. C. ubi de crimi. agi opor. Cyprianus episL 3. lib. I. Lucas in .l .viti. C. de veteranis. lib. I 2.Jt 3 Vnde fit, ut inquisitores persequi posisint haereticum, & in aliorum prouincia comprehendere. Sed literas requisitorias mittere debent ad inquisitores illius prouinciae, ut adiumento sint ad c5prehendendos reos. Et ita epistolis senatus sanctae ac generalis inquisitionis cautum est. l. i. n. de requi .reis. Pet. Rebu Lsis tractatu de literis requisitorijs. J1 Est sane rationi consentaneum, ut causa peragatur in prouincia commissi criminis , oc ad eam delinquens remittatur : quia illic melius de crimine constare poterit, & quia expedit, ut in his locis rei puniantur, in quibus deliqueriit:
ut conspectu caeteri deterreantur . Oportet enim illic criminum iudicia agitari,
ubi sicinus admissiim fuerit . fAuthen.
ut nulli iudicum .f. si quis comprehcs rum. Tostadus numerorum. 3 1. quaestio. I . l. I o. & l. I 6. titul. I. libr. s. C. Theodosiani. Couar. lib. quςst .c. II.Ji s Illud quoque omnium consensu comprobatum est, quod in ea prouincia coprehendi & puniri possit haereticus, in
qua suerit repertus, quamuis in eadem prouincia nihil dixerit aut secerit impium. Nam si constiterit, istu in alibi sui me haereticu , perinde puniendus est, ac si in eo loco deliquerit, in quo fuerat inuentus. Hoc tradunt Cynus, Albe
ricus, Ioannes Andreas, & innumerabiles abi. Iacob. & Cynus. in . l. r. C. de
summa trinit. Ioannes Andreas & phialip. Franc. In cap. vi commissi. de haereti c. lib. 6. Albericus in rubr. cap. de haereti. Cardinalis in Clement. 2. f. denique . de re iudi. Anani. in cap. i. de laqreti. Bonifa. in Clementi. pastoralis. g. nostram. de re iudica. Gonsal. deli reti c. quaest. 8. Probus ad Ioan . Mona. in rubri. & in c. inquisitores . de haereti. lib. 6. Alberti. libro de Unoscen. asse rion. quςst. 2 3. Hermas libro. 1. de instauran. religio. cap. 9. Jis Alijs quidem facinorosis, ut Dem
sthenes in oratione aduersus Aristocr tem ait, sat est, ut eorum quos laeserint patria cedant, in aliorum ditionem, quibus nullam fecerunt iniuriam , tuto commigrantes: at vero haeretici qui hostes sunt christianae reipublicae, uniuersam ecclesiam laedunt, & quae in religionem diuinam isti committunt, ad omnium christianorum iniuriam pertinet:
unde religionis labefactator quocunq; loco repertus fuerit,comprehendi & puniri, de ad iudicium pertrahi potest per
quemcunque catholicum: quia religi nis integritatem ubique seruari magni
interest christianae reipublicae. f l. Manichaeos. C. de haereti. Ji7 Accedit illa quoque causa, quod haereticus animal pestilentissimum est: qu
obrem puniri debet, antequam virus impietatis evomat, sorasque proiiciat. Suffragatur huic sententiae Demosthenes in oratione contra Aristogitonem , dicens: Oportet, Athenienses , hanc belluam exterminare, eiicere e ciuitate, tollere e medio : nec eousque spectare, dum accipiatis malum , quod absit ut sit reipublicae perniciosum : sed mature praecauenduin est. Sic enim considerate: neminem sortasse vestrum serpens, B a aut
47쪽
aut araneus momordit, &absitvtvnquam mordeat: sed tamen eas animantes, ut videritis, statim occidetis. Ad eundem igitur modum , Athenienses, etiam cum natura serpentina praeditum hominem videritis, ne dum vestrum
singulos mordeat spect ite , sed prius quisque qui in eum inciderit, ulcisca tur. Qua similitudine Philo quoq; libro secundo de specialibus legibus ,
usus est. Inquit enim: Sicut viperas, scorpios, aliasque venenatas bestiolas, Prius quam mordeant, aut saucient,aut Omnino se commoueant, sine mora ad primum aspectum occidimus, pIacauendo genuinam eorti malitiam , priusquam noceant: eodem modo etia in homines plectendi sunt, qui cum sint animalia rationalia, nihilo secius a natiua mansuetudine in seri nos mores degenerant, & pro delectamento habent laedendi quotquot possunt licentiam. 38 Quaeritur autem, si constiterit Hispanum aliquem in Germania, aut alibi , haereticum cile, apud quos inquisitores Hispaniae de crimine illius agi possit. Et quavis in alijs criminibus, nisi reus reperiatur in ea prouincia, in qua domicilium habet, vix puniri queat pro pter crimen alibi commissum; in hinreticum tamen absentem, qui fidem orthodoxam &ecclesiam catholicam dit, merito inquiri poterit , ubi dona cilium habet: quia is pro praesente habendus est, ut iam ante dixi. ic. postulasti. c. cum contingat. cap. vltinao, Nillic Pontifici l. de ibro compet. l. I. g I. C. ubi de crimi. agi oport. l. resegatoria. s. sed nos siquis .st. de interdi. & r legat. Alciat. responso. 32 . JIs Si vero nusqua in domicilium habeat
haereticus absenx, Inquiretur tamen ἴneum in prouincia originis eius, vel parentum, & ubi bona possidet, vel f cerdotium sue beneficium ecclesiasticum habet. Nam ut ante dimim est, vocari potest edictis, & memoria eius damnari, & statua exuri, dc bona publicari. s l. i. L filios. de munici p. Scorigina. l. ciues. & l. vlti. C. de incolis. lib. t o. l. a. C. ubi de Cri. aSi oport. c.
vergentis. de haereti. c. cum secundum. c. vi commissi .g. priuanda. eodem tit. lib. 6. Ioan. Bernar. in practi. c. g. cum
seq. Neuietan' consit. 68. in fine. Bosiustit. de toro competenti. Siluanus consilio. io 3. l. IIo. titul. l. lib. II. C.
Theodo. J2o Hoc autem notandum, animadue tendumque est, quod abiens damnatus, etiam si statua eius combusta fuerit, nihilom Inus tamen audiendus est, ut quodam Barcinonensi decreto continetur:
idque siue sponte se obtulerit, siue inuitus comprehendatur. Nam sicuti rectissime Marcellus inquit, Nulla tem poris praescriptione a causae defensione summoueri debet, qui absens damn rus est. l. pen. de requiren. reis. l. 2. C. eodem tit. Jri Caeteriam, is qui intra annum praesentiam sui fecerit, audiri quoque debet, ut ne bona sua publicentur. Post annis vero etsi audiatur, nihilosecius bona
eius confiscantur r excepto si de innocentia illius plane constiterit, aut intra annum in iudicium venire nequiverit. f l. i. cum seq. & l. vlt. de requi. reis. l. 2. C. eodem tit. l. a. ff. si quis cautio. l. qui commeatus. ff. de re militari. l. 2.
de accusatiomb. lib. y. Codicis The
48쪽
Haeretici absolvi neqxcut ex clausu μ λ Haeretici absolvi neqxcut ex clausula generali diplomatis siue busta apost. Haereticii mortis discrimine positi a quocunque sacerdote absolui poterunt, si episcopus ct inquisitores desint. Heretici qui dum riuerent absolutionem petierunt, oesigna poenitentia ostenderunt, post mortem absolui poterunt. Haereticus in Lacro poenitentiae foro errores suos cositens, quo pacto a parocta vel ab aliosacerdote sit tractandus. Episcopi absoluere possunt occultos hae reticos in foro conscientiae imposita eis paenitentia alutari. Hereticus absolutus a Papa an sit tutus in foro inquisitorum. Episcopum sine inquisitore, O inquisitorem sine epscopo absoluere posse reum accusatum de haeresi, multι existimant. Episcopum sine inquisitore, ct inquisitorem sine episcopo, reum de haeresi accusatum non posse assoluere, verior es
AE R E T I c I Omnes iure pontificio excominimicati sunt, & quotannis a Pontifice ma
regu L iuris lib. 6. l. si quando. C. de in
tur : quamobrem ab Insectore absolui non possunt, nisi id alicui specialiter commissum sit: qua ratione inquisitores apostolici, & epist pi haereticos poenitentes absoluunt. f c.
excommunicamus. de haereti. c. cum inserior. de maiori & obed. c. ad aboledam. de haereti. c. ut officium. eod. tit.
lib. 6. Zanchi. de haereti. cap. 34.JHi vero,qui eliguntur a poenitentibus ut sacras consessiones audiant,quamuis ex clausula generali diplomatis siue bullae apostolicet a multis criminibus absolnere possint, haereticos tamen absolve. re nequeunt, quia id specialiter inquisitoribus reseruatum est: nec sit verisimile, id seneraliter esse concessum, quod specialiter denegaretur. Nec enim probabile est, Pontificem maximum, tot
legibus in fidei fauorem latis, tam iacile derogare voluisse. t c. in generali. de
. testa. Couar. in C. alma mater.
Haeretici quoque morientes, si epi- oluiscopus & inquis tores desint, absoli poterunt aquolibet sacerdote. Quod in concilio Arausicano c. a. his verbis decretum est: Haereticos in mortis disecramine positos, si catholici esse desi
derent, ii desit episcopus , a presbyteris cum chrismate& benedictione consgnari placuit. f c. his qui teinpore.cuseq. 26. quaest. 6. concilium Tridenti
. Quin etiam absolui, de ecclesiae reconciliari possunt post mortem ij qui absolutionem petierunt, de signa poe
nitentiae ostenderunt: & per eos non stetit,quo minus absoluerentur. fc. a nobis. 2. de sent. ex com muni. quarto cin
cilio Carthaginensi. cap. 7 6. cum seq. Gerson trach. de absolutione defuncti. sis- Existit autem hoc loco quaestio subdificilis: cum taciteticus in sacro poenitentiae
49쪽
tiae soro errores suos fatetur, quid faciet
parochus, aut alius sacerdos, qui nec confitentem absoluere potest, nec eum
Prodere debet Suadeat ei ut ad inquἰ- sitores confugiat quod si persuadere nopossit, sacerdos ipse consulat eos , P tatque ut ei delegent iurisdiistionem, qua consessum absoluere queat. Sed magnam dubitationem habet, an id liceat inquisitoribus. Nam etsi delegati sint ad uniuersas haereticorum caulas, quae in iudicijs peragi solent: de occultis tame eorum criminibus ipsi met inquisitores quodam modo iudicant, &confitentes absoluunt . Itaque tutius est, ut consulatur generalis inquisitore
qui pro qualitate causarum arbitrio senatus iurisdictionem sacerdoti mandare poterit: & eo magis, quod absolutio illa in foro poenitentiae, nihil obstat e rundem criminum cognitioni forensi. 6 Hodie autem episcopi absoluere possunt occultos h reticos in foro conscientiae imposita poenitentia salutari:&id gratis facere debent per se ipsos, non
pervicarios:quemadmodum decretum est in concilio Tridentino seg. 24. c. 6. Sunt autem qui putant, decretum illud abrogatum esse verbis generalibus bullae in caena domini: quod si velum est, oportet alia via consulere occultis haereticis, ut ne illorum conuersio impediatur. pauci enim erunt, qui velint seipsos iudicibus manifestare, aut alios hae reiicos prodere, a quibus verisimile siti
quod ipsi quoque prudentur:quia utruque durissimum ac periculosissimum
7 Quid si haereticus absolutus sit a Papa, num tutus erit in foro inquisitor u e Dubitationem affert, quod fisco regio ius quaesitum esse videtur ad bona haeretici vendicanda: sed si Papa eum a soluerit antequam pronunciatum suerit eundem haereticum esse, sine ulla dubitatione respondeo, in omni soro impunitum esse debere. f c. cum secundu . g. vlti. de haereti. lib. 6. Decius consit. i 37. Parisius consi. r. lib. 4. J
tore, & inquisitorem fine episcopo a soluere pollia reum accusatum de crimine haeresis, etiam si alter sine altero haereticum damnare non queat : quia hoc non est nominatim vetitu , & quia fauorabilior est absolutionis causa, qua condemnationis. fglo. Paul. & Bonifa.
in Clement. I. de haereti. Praepo. in . c.
inferior. M. distin. Ial. & alis quidamin. l.qui condemnare. de re iudi . Alciat. lib. a. de verbo. significa. CarerIus de
haereti. num. 71. Zanchi. cap. I F. an.
Bursalus consit. 2 . Js Contraria sententia verior est, & multis quoque placet, quibus assentior, &consuetudine Hispaniarum merito refcepta de comprobata est. Nam constia
tutione noua abrogata Sut iura antiqua,
quibus olim permissum erat, ut episcopus & inquisitor seorsum de his causis
cognoscerent, statuerent, & iudicaret. Et qui condemnare prohibetur, ne at
soluere quidem potest, cum haec aduersa & contraria eiusdem sint potestatis.
Accedit etiam quod eadem omnino ratione, qua condemnatio vetita est, ab
solutio ista prohibita quoque videtur: quia simul conferre sententias debent,
ut integrum sit eorum iudiciuiri: ne alterius duntaxat iudicio, vel innocens damnetur, vel nocens absoluatur. fClement. I.f. I. de hqrcti. t qui condemn re. de re iudica. & illic Rapha. Cum a. Areti. Soci. &quida alis. Stepha. Ioan. And. SI mola in Clenaen. i. de haereti. Silvcster & Caietanus in verbo cxcommunicatio. &quae ipse scripsi in ad notationibus ad Zanch. cap. I. J De
50쪽
De Accusationibus Titulus IIII.
t A ecusari debet ab omnibus quicunq;i etiam partibus, praestatur abolitio. reipub. pomiciosius fuerit, dummo- 7 Accusatoriis hereseos crimine si accu- do eius crimina idoneis testibus com satione desistere nequit impune, abolia probarip sint. tione petita. 2 Haereticus ab omnibus accusari debet. 8 Haereticis publicus accusator quare sit 3 Haereticum hominem quare quilibet pos positus. sit accusare. 9 Libellus accusatorius quo proponendus. 4 Haereticus, quamuis bone existimationis io Haereticis petentibus ut locus oe dies fuerit, post mortem accusaripotest. eommissi criminis declarentur, quo ρο-s RSceptatores fautores bereticorum, cto concedi debeat. nis haeretici ipsi fuerint,post morte ii Libelli formula aduersus haereticum. accusari nequeunt. ix Tromotor scalis quomodo segerere de 6 Crimina in quibus, neque eo entientibus beat in haereticorum accusationibus .
M N E S ciues accusare debet hominem reipublicae pernici sum, si modo crimina eius idoneis testiabus comprobare possint: quia unusquisq; ciuium pars & membrum est ciuitatis:&, ut Aristoteles libro 8. Politicorum inquit, ciuium quisque se non suum, 3
sed omnes ciuitatis esse, putare debet: est enim unusquisque ciuitatis pars . Et scuti Seneca noster quadam in epistola scribit, membra sumus corporis magni t episto. 96. l. I. g. degeneraliter. levetre in posse. mitten. Theologi in lib. . sent. distin. I9. Chrysost. lib. 3. aduersus vituperatores vitae monasticae. J2 Quam oo rem plus saluti reipublicae consulere debemus omnes, quam vitae nostrae, ut alibi plenius disserui. Itaq; ab omnibus est accusandus haereticus
uniuersae Christianae reipublicae hostis pestifer&exitiosus. Quod si is qui a cusat aut rem libelli famosi, deuoti nis suae ac salutis publicae custodiam gerere dicitur, & inde maximam laudem consequitur; quanto id verius dici poterit, de impii & haeretici accusatore Praesertim quod, ut Ambrosius ait lib.
2.Ossic. cap. 2 . in causa Dci,ubi communionis periculu est , etia dissimulare,peccatu est non leve. l. r. C.de famosis libet. l. Manichaeos. C. de haereti. JQuamuis autem in alijs criminibus multi repellantur ab accusatione:haer licum tamen hominem quilibet accusare potest. Haeresis enim crimen publici iudicii est, & quilibet e populo idoneus eius est accusator: quia nihil tam omnium interest , 'nam religionem incorruptam & inuiolatam elle. Quod legibus quoque Mosaycis confirmatur:
quae quidem non tantum accusatIonem hanc popularem esse, verum etiam ipsam iudicis executionem ad una uersum populum attinere voluerunt. Et olim Athenis in causa violate religionis licebat accusare publice , abducere in ca cerem , causam apud Eumolpidas age