Iacobi Simancae Pacensis episcopi De catholicis institutionibus liber

발행: 1575년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류:

551쪽

testimonium, probabilius mihi veri utique videtur, ut etiam in hac specie, perseuerantia & rati habitio maxime sit necessaria. Pr sertim cum dicenda testimonia sint coram honestis personis. c. ut officium. 6. verum . de haeret. lib. 6. Bal. in l. vlti C. de quaestio. Parisi. tra. de syndicatu, verbo tortura. c. testis. J Si vero reus in quaestionibus per nex uerit, ac tormenta vicerit, hoc ipso obiecta erimina diluit: S purgat, ut aiunt, omnia praecedentia Indicia. Quae fuitiam olim Cait Plinis sententia iustissima. is enim Aristoni scribens: Reserebatur, inquit, de libertis Afranii Dexiri

consulis incertum sua, an suorum manu ,scelere, an obsequio perempti. Hos alius: quis ego, sed nihil refert, post quaestionem supplicio liberandos, alius

in Inlulam relegandos, alius morte puniendos arbitrabatur. Et quamuis earum sententiarum tanta diuersitas esset,

ut non possent esse, ni si singulae ut idePlinius ibidem ait haec tamen sententia, tum lege regia, tum etiam communi Iurisperitorum calculo recepta &co

probata est. Plini. epistola ad Arist

nem lib. 8. reg. l. . titui. 3O. parr. 7. Bart. in l. vlti. & Alber. in l. edictum. de quaestioni b. Angel. de malefic. par. fama publica. num. II9. Gandin . de quaestioni b. nu. a I. Bonifac. titi qui b. causi quis torque. Pos. num. I . H polyt. in l. repeti. de quaestionib. Bonerius decisio. I 63. Aymon Craueta consit. I 68. & 187. Ludo. Care. post alios plures in praαnu. Ico. &nu. 2O2.J73 Sed h locum non habent in his casibus, in quibus quaestionem repetere lucet: tunc enim reus absoluendus non est, donec iterum tormenta vincat.

Sunt autem hi casus: Si reus euidentioribus argumentis opprimitur: si noua indicia superueniunt: si crime obiectum

De tormentis

atrocissImum sit, & Ind Iesa suerint sese

dubitatar si reus non fuit sufficieter torius:In his tantum speciebus reus iterum torqueri tune demum poterit, cum In tormenta corpus, animusq; durauerit: neque enim dilaniandus reus, aut excarnificandus est. l. repeti. & l. unius.*. I. de quaestioni b. regia. l. 4. tit. 3O. parti

7. Bart. & caeteri in dicta l. repeti .ec innumerabiles alij.J76 Sed quamuis nonnunquam reus in quaestionem repeti possit, non tamen saepius torquendus est, sed bis tantum et

alioqui enim tormenta nu quam finem essent habitura. Cum autem non ad coercendos homines, sed ad veritatem inquIrendam tormenta habeantur: in

quissimum est, quaestionem saepe repetere e quia vel sic satigati rei excarnificati morientur, vel certe crimina, quae non commiserunt, confiteri cogentur.

regia. l. . saepe citata. Alvarus Pelagius lib. 1. de planctu ecclesiae, articu. I. tu. 3. J77 Et quamuis multi putent, reum ter saltem torqueri posse, eorum tamen Ni nio neque lege aliqua, neque probabili ratione sulcitur. Adde, quod leges

permittentes repetere quaestionem, de Prima repetitione sunt accipiendae : aut pari ratione tormenta in infinitum abirent. l. boues. S. hoc sermone. de verbo. signI. l. i. g. si cui. ff. ut legato, seu fideicommis. J78 Proinde crudelissima & in ustissima

sitisse tormenta saepissime repetit quae Valerius Maximus ac diuus Hieronymus retulerunt, quis nisi Nero, aut Neroni similis negare poterit Alexander quidam Fannii seruus, cum in suspicionem Caij Flauii equitis Romani occisi venisset, septies tortus pernegauit ei se culpae amnem suisse: sed perinde atque consessus,& a iudicibus damnatus, de a Lucio

552쪽

Titulus

Lucio Calpurnio trium viro in crucem altus est. Item, Fuluio Flacco causam dicente, Philippus semus eius,in quo tota quaestio nitebatur, octies tortus, nutilum omnino verbu, quo dominus perstringeretur, emisit,& tamen reus dam

natus est, cum certius argumentum innocentiae unus octies tortus exhiberet,

quam octo semel torti praebuissent. Pari crudelitate Vercellis temporibus diui Hieronymi, quaedam mulier de adulterio suspecta, septies tormentis laniata, & tandem damnata fuit, cum nuquam fuisset crimen confessa. Sed omnipotens Deus ad confundendam saeuitiam iudicum , praesenti miraculo eam ab iniusta morte liberauit. Profecto talia facere, non iudicis aequi officiu m, sed crudelissimi carnificis est. LValeri. M xim. lib. 8. cap. de quaest. Hieron. epistola ad Innoc. de muliere septies icta.J7 3 Quaeri autem solet, an reus, qui obiecrimina, vi, metu, ac dolore tormetorum consessus est, &sequenti die cofessione reuocauit, ob eam causam it

rum in quaestionem repeti possit Pl risque iurisperitorum placuit, eo casu repeti quaestionem Posse: quia reus va- .cillauit,& propria consessione robora uit praecedentem Probationem. Deni. que quia nouum signum seu indicium ore suo addidit. & ita lege regia, & quadam Sicula constitutione cauetur. Re- ga. l. 4. titui. 3Ο. par. 7. constitutio. si

amna clandestina. & inibi Andre. de Isernia. EV Matth. de Afflict. notab. I . lib. I. constit. Siciliae. titui. 27. Bal, in L in bonae fidei . . de reb. credit. Paris. de syndica. vers. viso. de repetitione. Paul. Castren. in L viti. C. de probatio. he.decisio. I 6 l. Ludo.Care.in pract. num. Iso. si titui. de tortura,pr

pe finem. Jeo Atqui , capite quoda primae instructio

LXV. J II

nis Hispalensis cautum esse videtur, ut in causa haeresis quaestio non repetatur . Ibidem enim hoc decretum extat: Qui

consessionem tormentis extortam, alio die reuocauerit, ab iuret solemniter c

rores illos, de quibus infamatus suerat:& arbitrio iudicum poenam aliquam pecuniariam soluat, propter infamiam&suspicionem aduersus eum adhuc remanentem . Sed quamuis id ita sit, nihilom inus tamen saepissime apud inquisitores vidimus quaestionem eo casu r

peti : quod quidem iustius est , nec illo

decreto probibetur. Prima instructio ne Hispalensi. c. I F. Ji Plusculum dubitationis habet, cum reus bis tortus, bis cofitetur & reuocat, an tertio torquendus sit Multi putant rursum de integro quaestionem haberi posse: quorum opinio, mea quidem sententia, nunquam, aut certe vix unctuam

recipi debet. Primo, quia lex nulla re perietur, quae ter homine torquere Pe

mittat . Nam si qua sunt iura, quae dicant repeti quaestionem posse, de prima

quaestione tantum accipienda sunt. D inde quia cosessio altera tormetis extorta, non praebet nouum indicium, quippe cum sit eadem, quae prius ducta,& reuocata fuerat. Postremo, quia si ob ea causam tertio reus torqueri posset, pari ratione millies quoque illum torquere Iiceret, neque ullus foret unquam tormentorum finis: quo quid iniquius aut crudelius dici cogitarive possit ignoro. l. boues.*. hoc sermone. de ver b.sgni. . dotis promissio. de iure doli. c. non potest. de praebend. lib. 6. Alexa n. consit. 1 6. lib. . Felin. in c. vlti. detre. dc Pac. Iason in i duobus. ,.si ei qui.de iureiur. Deci . consi. 112. Dan. Ripa lib. a. respon. c. 17. Bolieri. decis. Ist. Jli Verum opinio illa tunc demum reciapi fortasse posset, cum reus bis fuerit is uissime

553쪽

u De tormentis Titulus L XV.

uissime tortus, & in posteriore illa consessione , aliqua noua signa priori coni est oni addiderit: quorum si desit ait

rum , desit etiam tormentorum toties repetita saeuitia: satis enim quaesitum est, neque ultra toerquendus est reus.

- Angel. de malefi. parte, sama public. q. 9. Hippol. in. l. repeti. de quaestio.

8 3 V t autem iudices scire queant, quanta fides quaestionibus sit habenda, considerare prudenter oportet ea, quae Fabius docet ab oratoribus considerari debere:& eo magis quia hi suadent, illi diiudicant: hi ius alterius litigatoris, illi causam utriusque perpendunt: denique hi dicunt,que volunt, illi quae iusta fuerint proferre, atque exequi debent. Quo amigitur,ut Fabius ait, propria sun t cuiusq; litis: nam sue de habenda quaestione agatur, plurimum intererit quis & que postulet aut offerat, & in quem, & ex qua causa: siue iam erit habita, quis ei praefuerit, quis, & quomodo sit tortus,

an credibilia dixerit,an inter se constantia, perseuerauerit in eo quod coeperat, an aliquid dolore mutauerit, prima parte quaestionis, an procedente cruciatu :quae utrinque tam infinita sunt, quam ipsa rerum varietas. lib. s. in M. Or

toriar. cap. 4. J8 Admonendi praeterea Iudices a nobis sunt, ut ne sibi unquam persuadeant avsque eo signa & indicia perspicua nO- nunquam & euidcntia eue, ut fallere stpe non queant. Inde etenim frequentissime factum est, ut innocentes crudelissime torti, & falsa crimina consessi damnati etiam fuerint innocentes. Suri petunt affatim eius rei exepta plurima, miseranda quidem atque dolenda: sed unum duntaxat memorasse susticiet, quod Valer. Max. his ipsis verbis retulit: Marci Agri; Argentarii seruus, Alexandrum Titi Fannii seruum .occidisse insimulatus est: eoque nomine tortus a domino, admisisse id facinus constantissis me asseuerauit: itaque Fannio deditus,

supplicio affectus est: paruulo deinde

tempore interiecto, ille cuius de nece creditum erat, domum rediit. In ancipiti negotio ut sapientissime Aristo. inquitὶ potius ad eam partem vergere oportet, ubi si sorte fuerit erratum , peccetur levius: at minus est malum, ab soluere nocentem, quam innocentem danare. Vnde Hadrian. Imperator Aufidio Seuero rescripsit, Neminem des . spicionibus danari debere: satius enim esse, impunitum reliuqui facinus noceatis, quam in nocetem damnare. sva leri. Maxi. lib. 8. cap. 4. de quaestio. Aristo. problem. I 3. particula,sive sectione vigesima nona l. absentem. de poenis. J

De uris Titulus LX UL

I Surus iure optimo omnes semper exe ierati sunt.

rarios quando punire possint inqui

tores .

Vsura quas ob causas vitandae sint. 1 Is qui credu simplicem fornicationem urarum cognitio ad quos iudices per- non esse peccatum , Nere haereticus

554쪽

De useris.

Ae Ris utriuiaque testamenti literis, ecclesiae definitionibus, con ei liorum uniuer- saltu canonibus,

Pontificum misimorum, de sanctorum patrum decretis quam plurImis, prohibitae damnatqq; sunt usurae. Quin etiam lumine naturali dii taxat illuminati vetustissimi qui iust philosophi, usuras frequentissimeunt execratucuius rei causas Plutarchus eleganter In hunc sere modum colligit: Primu,quod minime conuenit, mutua, quae charitatis, beneficij , oc amicitiae causa inducta sunt,in lucri sordidi certitudinem vertere. Deinde, quod usura contra regulam illam naturae sit : ex nihilo nihil gigni: quod .paupertati unicum eius solatium, nempe animi securitatem, aufert: quod nondum natos

fructus deuoret: quod qui accipiunt sub

suris, vorsuram ex vorsura facientes nunquam se extricant: quod ut plurimum ex luxu aes illud alienum contrahatur. c. super eo. devsu. Plutar. lib. de usura vitanda. Alciat. in. l. usura pecuniae. de verbo. signis. JΑlij quoq; alias rationes addunt,quod usurarius vendidit usum pecuniae, qui ab eius consumptἰone est inseparabilis: unde fit, ut bis idem aestimet: quod venditur usus pecuniae, quae post mutuum est alienat quod cum statim pecunia periculo sit recipientis , absurdum sit, ut fiuctus elus ad alium pertineant: quod

si usura contra commune bonum: ei namque dia ti homines, bonas artes omnes deserunt, & aliorum facultates exhauriunt: quodpr ternaturam nummu1 nummu parit: unde aut re Arist. In re vituperatur: quia non est naturae conueniens, sed eo pertinens, ut homines alii ex alijs lucrentur. Quo fit, ut optimo iure sit sceneratorum ars odiosa, propterea quod lucru ex ipso nummo captat: neque sequitur eum finem, cuius gratia numus fuit inductus : ad saciendas enim permutationes repertus est. Denique tanto deterior est usura , quam alia crimina, quanto plus indigentiae hominum inlidiatur: ac tanto

magis execranda, quanto commertium

rei magis necessariae difficilius reddit. Arist. i. politi. cap. 7. Ambrosi . lib. de Tobia. cap. 2. cum sequenti. Chrysost. In cap. Metthaei. r. homi l. s. in fine. Echo milia. 17. cap. eijciens. 88. distinct. Thom, opusculo. 73. devsur. cap. 4. Conra. de contract. q. 21. J . 3 Sed quamuis haec ita sint,inquisitores tamen de quaestionibus usurarum cognoscere non possunt a sed iudicibus ordinarijs eas relinquere debent. Nanicum auri sacra fames, vi obiecti mouere soleat voluntatem , etiam meliora videntem, ad eiusmodi sordida lucra: ea quidem crimina committi existimandum est, non tam errore intellectus, quam auaritia, & lucri cupiditate: quo efficitur, ut eorum cognitIo inqui ut rum non sit. cap. accusatus .f. de quς- stionibus.de haeret. lib. 6.&imbi Ioan. Monachus, Archidia. & caeteri. Federi. Senen. cons. t 17. J

Si vero quispiam crederet scenerari licere, puniri posset ab inquisitoribus

perinde atque quiuis alius haereticus: &inter alia, poenitenti quoque postet ab eisdem iniungi, ut agens pinnitentiam restitueret male partas usuras: id enim verae poenitentiae pars magna & necessaria est. Γ Clem. I. f. vltim. de usur.

555쪽

De Vpuris Titulus L XVI. si

cap. peccatum . de regul. iur. lib. 6. Domin. N Phili p. Francus, & caeteri in

cap. accusatus. g. sane. N. g. vltina. de haeret. lib. G. Federicus loco praenotato. loan. Calderi n. cons. 1. titui. de haeret. Bal. in. cap. I. ,. ad haec. de pace mramen. firman. Felin. in . c. cuni sit .de

soro compei. Zanchi.cap. 2 o. is Eadem omnino ratione, is qui credit simplicem fornicationem non esse peccatum, vere haereticus est: neque satis intelligo , quamobrem saepe non pu 'niatur, ut haereticus , praesertim cum eius haeresis ignotantia sit inexcusabilis. Nemo enim qui unquam peccata sita suerit consistis, non audiet a consessario, fornicationem simplicem,peccatum es Ie lethale, ac lege diuina pro hibitam. f Al sensus Caurus aduersus haereses, verbo, coitus. Iulius Clarus lib. s. recepta. senten. g. haeresis.ὶ

Trino σπni Deo gloria, imperium,

honor .

ERRATA, QUORUM PLURIMA VI Tio EXEMPLARII

contigerunt, corrige hoc modo.

Primus numerus paginam, secundus paragraphum, tertius lineam osten M.

Pastina sx. nu. 14 I. lin. r. lucrorum. locorum. ε . I l . . oblata. ablata. 73 1έτ. s. a republiei e republita se . h. partibus. participibus. ibidem columna x. lis i. his tr. iussiee. iudicet. 34l. 6. Io. quoque. quosque. I II. 6. II. omno. Omne. I s s. s. I 6. Quid stidele, sit. xi P. II. 12. non, non. dcla alterum, non. 2I F. eoL 1. lin. M persequendi. afticiendi. xl x. I s. 2. quid. qui. Loo. to. 6. Oceultissima. Oculatissima. i. r. lamiae deleatur quia bis positum. ibidem col. v. lin. 4. ne a. naenia. 2 s. s. I. spatium. stratio. 187.1xio religionis. religione. I 3.7. s uram qui . suturam ut quis. 313 4. R. relatum teuelatum. 3 A. Lo. LO. comperti stimum. adde, est. 33 13. 22. qui enim. quis enim. 3 s6.1o ii solenniram se lenitate. 373. o. I'. seducti. seductos. 38 . 33. 1. confiteretur. confit iur II. 3 1. 8 sectis. secta. qis. II. Io. de piam. ad piam. 46 I. I x. o. naintur. nolcmu. ealem col. lim pen. Bresius. Blesius. 464. 16: IO. malefica. malescia. 677. Ia duo. duov. Is. 4. iniuriatorum. iniuratorum ibidem. lin. 1ε. cap. I. cap. 7. 48o. s. I . existimadum existimandui. 433. ει. diuersos. diuersos esse. 4'I .col. ι .lin 3 3c Iulius. N ut tutius. so1. 3. 6. s. iniuriatorum. iniuratorum. IOI. t. s. ingenti Isima. urgentassim as, L. I. a .

556쪽

CONSTITUTIONES

SANCTIS S. D. N. D. PII. PAPAE V.

PRAECEPTVM, QUOD PRINCIPES, lv DI C Es,

et Iustitia ministra mandatis cardinalium Dauisitorum generalium in conumentibus oscium Sanm nae Inquisiationis pareant oe obediant.

AMe Tr s s. D. N. D. Pius dῖuina prouidentia Papa QuIntus, statuit, decreuit, de ordinauit, ac mandauit , ut negotiati dei omnibus, de singulis alijs praeferantur, cum fides sit substantia.& sundamentum christianae religionis. Idcirco omnibus, & singulis almae Urbis eiusque districtus Gubernatori, Senatori, Vicario, &Camerae apostolicae Auditori , de quibuscunque aliis Legatis, Vicelegatis , Gubernatoribus prouinciarum, & terrarumsu Sanctitati, dc S. R. E. mediate, de immediate subiectarum , ac eorum locatenen. Ossicialibus, Barisellis, de aliis ministris, necnon aliis locorum ordinariis, caeterisque Magistratibus, de ossicialibus, ac cuiusuis conditionis, dc status hominibus in omnibus, de singulis terris, oppidis, de ciuitatibus, ac in tota republica christiana existeti. sub excommunication Is latae sententiae, ac indignationis suae Sanctitatis de alijs arbitrio suae Sanctitatis, de Illustrissimorum, de Reuerendissii norum Dominorum Cardinalium Inquisitorum Generalium imponendis, S exequendis scinis, ut eisdem Cardinalibus inquisitoribus, ae eorum praeceptis, S mandatis in quibuscunque ossicium Sanctae Inquisitionis huῖusmodi concernen . pareant, dc obediant. Reges Vero, Duces, Comites, Barones, de quos uis alios Principes seculares in Dei nomine rogauit, ut eisdem Cardinalibus Inquisitoribus eorumque officialibus faueati auxiliumque praebeant, ic a suis magistratibus subditis auxilium praeberi faciant in negotijs ad dictum ossicium spectati. Nec non carceratos quoscunque pro quibusvis delictis, de debitis etiam atrocibus apud dictum Inquisitionis ossicium quoni odolibet d latos, vel denunciatos, suspensa aliorum criminum inferiorum cognitione,ad eosdem Cardinales, de Inquisitionis carceres, ibidemque ad criminis haeresis totaliter cognitionem, dc expeditionem retinendos, de postea ad eosdem ossiciales pro aliorum crimina expeditione remittendos, sine mora trans mittant.

557쪽

- Constitutiones

Declarario, o constitutio, quodsententia in reorum inquisitorto fauoremper quo unius Iudices contra iurisdictionis dispositionem, vel Iblum Oscis Sancti mae In qui sitionis lais, ct ferenda , nunquam transierint, nec in futurum in rem iudicatam transire possvit.

Otu proprἰo Zec. Inter multiplices curas, quς an Imum nostrum assidue pulsant, illa in primis est, prout esse debet,ut Ecclesia Dei nobis ex alto commissa, purgatis immo quantum fieri potest procul exterminatis omnibus haeresibus & prauis erronearum opinionu dogmatibus, tuto militare, & tanquam nauis in tranquillo mari aedatis omnibus tempestatum fluctibus de procellis, secure nauigare, de ad optatum salutis portum peruenire possit. Cum itaque nos, dum in minoribus constituti sanctissimi ossicis Romanae,& uniuersalis contra haereticam prauitatem inquisitionis negotia pertractaremus, tandem ex longo usu atque experientia rerum magistra cognouerimus ,

quod multi rei delati, de In praedicto sanctissimo ossicio, seu alibi coram locorum ordinarijs, Ze haereticae prauitatis Inquisitoribus processati, ac de haeretica prauitate inquisiti falsos testes ad eorum definiam examinari faciendo, ac compurgatorum de eorum vita, de doctrina minime insormatorum opera,& testimonio se iuuantibus, ac diuersis alijs illicitis modis, excogitatisque dolosis excusationibus, & malitiis praedictu sacrum ossicium sanctissimae Inquisitionis,caeterosque Iudices,&etiam Romanos Pontifices deludendo, de decipiendo, plures etiam veluti innocentes dissinitivas a pridictis processibus,&inquisitoribus absolutorias, dc praecedente canonica purgatione eorum

assertae bonae, & catholicet fidei, vir ς, de doctrinς, declaratorias sententias, seu decreta ab eodem sanctissimo ossicio, alijsque locorum ordinarijs siue delegatis, & Inquisitoribus , ac etiam Ro. Pone. prςdecessoribus nostris obtinuerunt, seu extorserunt: quas senientias, de decreta pr sati Romani Ponti etiam cum perpetui silenti j impositionetae inhibitione, ne dictum sanctissimum ossicium , aut alii inquisitores ad ulteriora procedere possent seu deberent, necnon etiam cum causarum auocatione ad solum Romanum Pontificem sub cuius protectione submittebantur, alijsque derogatoriatum derogatorijs, de essicacissimis clausulis, ac etiam irritantibus, & alijs decretis etiam in se ma gratiosa ampliando, per varios,& varias eorum Motus proprios, ac etia sub plumbo, vel annulo piscatoris expeditas literas ei iam in consistorio, seu consistorialiter emenatas, confirmarunt, unde eueniebat, quod pretdicti rei inquisiti sub velamine,& tui mine praedictarum sentent Iarum declaratoriarum, dc literarum apostolicarum, & pretsertim vigore clausulς inhibitorῖς contra inquisitores facte confidentes, clam,di etiam aliquando palam in antiquis eorum erroribus contra fidem catholicam perseuerado, nunquam ad gremium Ecclesiae vere redibant, immo cum alijs secure, & tanquam ea tholici convcr sando , eorundem aliorum animos corrumpere, de inficere, ac in suashqreticas opiniones trahere de facili potuerut in totius reipublic christianς no modica scandalum de pretiudicium, pr lictorumque delatorum animarum perniciem, de i cturam . Nos huic scandalo adeo pericu loso, dc contagioso obviare, dictar umque ani

marum

558쪽

niarum Aluti eor sidere, de prouidere , omnemque iurisper Itorum dubiet atem , de altercationem, ae quaecunque impedimenta & obstacula, propter qui sancta inquisii M reticς prauitatis quom 'docunque,&qualitercunque impediretur, ves retardar ur, tollere volentes, Motu simili, de ex certa nostra scientia, ae de apostolicet potestatis pl*nitudine, in primis omnes, de singulas, ac quascunque literas apostolicas sub qua a-que verborum serma etiam in proictis. ac quibusvis alijs caulis haeresis etiam Motu

proprio dcc. ac etiam consistorialiter &c. & alias quomodolibet emanatas, necn uetiam desuper signatas Motuum proprioru, & alias cedulas quassibet ad ius,& iustitia, ae iuris terminos reducentes, necnon fisto pr dicti sancti ovicis Inquisitionis, N aliorum ordinariorum, de delmatorum iudicum aduersus pro ictas literas i nhibitiones,ac etiam derogatoriarum derogatorias, aliasque clausulas quas ibet os aperientes, & qu tenus iurisdictionis dispositioni, vel stylo dicti ossicij sint contraria, illas penitus,&perpetuo reuocantes, hac nostra perpetua perpetuoque valitura uniuersali constituuO- ne omnes, dc singulas, dc quascunque etiam ex capite assertet innocentiae absolutorias, vel etiam pretcedente canonica purgatione sub quacunque verborum serma declar torias sententias etiam dissi niti uas, de decreta in eorundem reorum inquisitorum Ecdelatorum fauorem per pres ictum sanctissimum officium aliosq; iudices ordinarios,& delegatos, ac etiam Roman. Pontifices latas, & lata,aut in futurum per nos etiam dc successores nostros Rom. Pontifices pro tempore existentes serendas, & serenda, nun quam secisse, nec in futurum polle facere transitum in rem iudicatam , apostolica a ctoritate declaramus decernimus statuimus de ordinamus, praefatisque sententiis,& decretis,& quantumcunque per literas aposto' icas et Iam in forma gratiosa etiam iteratis vicibus, ac etiam a pluribus Romanis Pontificibus emanatis, confirmatis, vel confirmandis cum praedictis, vel aliis quibuscunque etiam derogatoriarum derogatorijβ, ac etiam irritantibus, aliisque clausulis, de decretis, necnon inhibitionibus, ac etiam c non icis sanctionibus, quorum omnium, & singulorum aliorumque praemissorum, ecinde secutorum tenores, ac si de verbo ad verbum insererentur praesentibus haberi. Volumus pro expressis, ac totaliter insertis, caeterisque in contrarium facientibus quibuscunque non obstan. per praedictum sanctum officium Sanctae Inqua sitionis, ac dilectos filios modernos, de pro tempore existentes S. R. E. Cardinales haereticae prauitatis Inquisitores, & su per dicto ossicio nunc,& pro tempore deputatos, contra eosdem reos delatos, & inquisitos etiam si fuerint, & sint Episcopi, Archiepiscopi, Patriarchae, Primates eiusdem S. R. E. Cardinales Legati, etiam de latere, Comites, Barones , Mirchiones, Duces, Reges, de Imperatores, tam de antiquis, quam nouiter etiam super eisdem articulis receptis, vel recipiendis restibus, ali que argumentis, probationibus, di indiciis iuxta facultates eisdem Cardinalibus Inquisitoribus per nos de quoscunque praedecessores, & successsores nostros Roman. Pontifices pro tempore existentes, ac sedem Apostolicam quomodolibet concessas, Δ datas, ac in suturum respective da das , de concedendas denuo inquiri , procedi posse, & debere etiam in omnibus, Sper omnia perinde, ac si praedictae sententiae. decreta, de literae apostolicae, ac etiam canonicae purgationes in praedictorum reorum delarorum, Inquisitorum, etiam Episcoporum, Archiepiscoporum, Patriarcharum, Prima tu uni, Cardinalium, Legatorum, comitum, Baronum, Marchionum, Ducum, Regum, de imperatorum fauore non emanassent, nouis praesertim si eruem P Rhus indicij eius Muci vel altering irci et haeresis

559쪽

temnus prpentum etiam iespicien . vel ubi appareret per aliq ndicia quod illiciti modis prius ipse dilatus, vel inquisitus suisset absolutus, eadem apostolica auctoritate volumus pariter, Sc mandamus. Concedentes eisdeni Cardinalibus inquisi toribus, Msuper dicto factosancto inquisitionis ossicio'nune&γώ tempore deputatis plenam

liberam amplam dc omnimodam iacultatem potestathm de auctoritatem causas huiusmodi etiam auctoritate cum enici uniuerialis Concilii Tridentini decisas reuidendi, ac in statu εc terminis in quibus ante predictas sentenii 1s, & decreta, ac etiam canonicas purgationes quomodolibet reperieliantur, Teassumendi, si neque debito terminan di, prout in aliis causis pendentibus in decisis per eosdem Cardinales Inquisitores iuxta eorum facultates fit, fierique potest, de consueuit. Et Insuper vestigijs se l. reci Pauli Pape in . praedecesssoris nostri inti tendo Constitutionem alias cotra hqreticos 3c schismaticos per eundem Paulum prςdeceitarem, subdata videlicet Rome apud Sanctum P itum Anno incarnationis domini cet 1 1 18. quintodecimo Kal. Martii, Pontificatus sui an no quarto editam, tenore praesentium renovamus, de etiam confirmamus, Illamque inuiolabiliter, de ad unguem obseruari volumus,& mandamus iuxta illius seriem atq; tenorem. Et sic in omnibus, & singulis supradictis censeri,ac ita per pr dictos, di quoscunque iudices da. sublata dec. iudicari lcc. debere. Irritum dec. perpetuo decerniamus, Sc declaramus. Non obstan. pr missis, ac regula nostra de non tollendo iure auς

sto. 3e quibusvis atqs apostolicis uniuersalibus, prouincialibus,& synodalibus consti-

Tutionibus, ordinationibus, necnon etiam iuramento Sc. roboratis statutis &c. priuilegiis quoque, indultis, & pr dictis, ac abis literis, & etiam Motibus propriis quibuta liber, etiam Pr satis reis, & inquisitis etiam Episcopis&c. ac imperator ibus etia abs lutis, de quibus uis aliis personis in genere, vel in specie sub quibuscunq; tenoribus lec.

ac cum quibusvis etiam dei ogatoriarum derogatoriis aliisque clausulis, ac etiam irria tantibus, & aliis decretis, ac etiam poenalibus inhibitioii. etiam Motu proprio &c. ac consistorialiter Sec. & alias in contrarium quomodolibet concessis de c. in posterumq; concedendis Sec. quibus omnibus etiam si de illis&c. eorum tenores &c. latissime hac vice derogamus, citerisque contrariis quibuscunque, cum clausulis Opportunis.

Fiat Motu proprio . M .ET cum absolutione a cen. ad effectum Zce. Sede reductione oce. reuocatione sing

lis declaratione, decretis, statuto, ordinatiori . voluntatibus, mandalis, concestione renouatione, confirmatione, derogatione, aliisque praemissis ut supra in forma grati

sa perpetuo, & ad perpetuam rei memoriam. Et quod postquam praesentes, seu desse per sorsan conficiendae literae per aliquem vel aliquos ex Cursoribus nostris in Basilicet Principis Apostolorum de Urbe, de Cancellariae Apostolicae valuis, acacie Campi flo

rae affixae, & publicatae fuerint,omnes praedictos etiam Episcopos Scc. ac Imperatores,& alios quorum interest, assici an si& aristent perinde, ac D eis personaliter intimatae, Minsinuatae suissent, ac vim & emcaciam solemnis, personalis, validae, & perempi tiae monitionis, Se citationis habere, omnesque ligare habeant. Et quod praesentis nostri Motus proprij sola signatura sufficiat, & ubique fidem faciat in iudicio de extra, regula contraria non obstan. Et nihilomiminus si videbitur literet desuper etiam per breue nostrum, aut ossicium contradictirum simul, vel ad partem expediri posiint. Et

560쪽

quod praesentium, seu desuper conficiendarum literarum transumptis etiam impressi manu alicuius notari j publici subscriptis, S sigillo alicuius personae in dignitate ecclesiastica constitutae, aut curiae ecclesiasticae munitis eadem prorsus fides adhibeatur,quae ipsis originalibus adhiberetur si exhibitae forent, vel ostensae. Fiat. M. Datum Romae apud Sanctum Petrum Duodecimo Kal. Ianuarij Anno primo . . Anno a natiuitate Domini is 67. Indictione decima,die vero Lunae trigesima mesis Decembris, Pontificatus Sanctissimi in Christo patris, & D. N. D. Pij diuina prouudentia Papae V. anno primo, suprascriptus Motus proprius assaeus , & publicatus suit ad valvas Pr Incipis aposiolorum beati Petri de Urbe , Cancellariae apostolicae, ac in acie Campi Floret, dimissis ibidem eiusdem co js affixis, ut moris est, per nos Ioanno

Gerardi, de Christianum de Monte praelibati Sanctiss. D. N. Papae Cursores. Stephanus de Olea Magister Curc , Registrata in lib. pri. Secretorum sol. 1 I. G. S. Sarde. i

constitatio contra ostendentes statum, res, O personas sacri Inquisiuionis baretica prauitatis osscij. PIV s Episcopus seruus seruorum Del, ad perpetuam rei memoriam.

Ide protegendis caeteris omnibus ecclesiae ministris, quos in fide& clientelam nostram a domino recepimus, cura nobis quot diana insidet, quanto maiore studio ea nos solicitudinem capessere necesse est, ut qui in sacro Inquisitionis Haereticae prauitatis officio versantur, sub tutela inuiolatet auctoritatis huius sedis periculorum omnium expertes, quetque munera ad exaltationem

fidei calliolicq exequantur e Cum itaque eius generis impiorum vis quotidie magis inualescat, qui Omnibus malis artibus prςdictum os scium subuer- tere, ministrosque sunctionibus disturbare moliuntur,eo iam nos detrusi necessitas,ut nefariam, S scelestam illorum audaciam acerbiore cali Igationis verbere reprimamus. Hac igitur generali constitutione de fratrum nostrorum consilio sanci inus, ut quicunq; siue priuatus, siue cuncta ciuitas, siue populus, siue dominus, Conus, Marchio, Dux, vel potiore titulo illustris, quem uis exina uisitoribus, Advocatis, Procuratoribus. Notariis, aliisque ministris praedicti ossicij vel Episcoporum id munus in sua dioecesi, aut

prouincia obeuntium, seu accusatorem, denunciatorem,aut testem in causa fidei quomodocunque productum, vel euocatum Occiderit, verberauerit, deiecerit, seu perterreiecerit, quiue ecclesias, qdes, aliasue res siue publicas, siue prauatas officii, aut ministrorum expugnauerit, inuaserit, incenderit, expilauerit, aut libros, lueras, auctoritates, exemplaria, regesta, protocolla, ex Pla, scripturas, aliaue instrumenta siuae publica, siue priuata ubicunque posita combusterit, diripuerit, seu interuerterit, seu ex incendio,aut direptione, aut alio quocunque modo illa exportauerit, seu qui in conss gratione, expuPatione, aut direptione etiam inermis, siue capiendi, siue combureo-

di, siue

SEARCH

MENU NAVIGATION