Antiquitatum Romanarum Pauli Manutij Liber de legibus. Index rerum memorabilium.

발행: 1557년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

in excolenda virtute positae laudes , eas labefactauit omnes, atque peruertit ac nunc quoque, cum pacis aliqua spes,longo sane interuaul, affulsisset, misera rursus eodem malo tentatur Italia, veteresque calamitates aduersus bonis artibus nescio quis Genius inuehit. Nuc te Hippolyte Cardinalis , cui summam iuuandi

generis humani voluntatem , nec minimam cum voluntate facultatem Deus tribu 1t, eximiam ad laudem vocat occasio suscipe desertu pene ab omnibus literarum patrocinium collige tu, quae alii dissipant, omnium laudandaria

doctrinarum studia, restitue nobis illa, quae vel hominum improbitas,vel, ut alio culpa derivetur , fortiatunae vis eripuit haec est actio 1

gna Cardinali, digna Principe,Hippolyto vero Cardinali,5 Principe dignissima. Vidimus

tuam praeteritam vitam ab ea nihil humile, ni hil obscurum, nihil vulgare, ampla omnia, prae clara, inusitati exempli, noui generis expectantur quae tu,ne a te ipso dissentias, nunc quidem magna ex parte praestabis, atque adeo iam praestas, bonis viris, cruditis beneficentia suble uandis quorum ex ingeniis non dubito quin

quotidie aliquid efflorescere tuo beneficio videas . quod quia praeclatum est, exemplum alii sequentur scribent omnes, quod quisque poterit, illecti gloria, 5 commodorum spe compulsi nam, ut coniecturam de me ipso faciam, quo esse nihil in literis fateor sed ut aliquid tamen a iij

12쪽

cssem, laboraui; ego olim decennium, opinor, abiit , eoque amplius auctoribus duobus eximiis viris, Petro Bembo Cardinali , mer- nardino Maiseo, qui postea dignitatem eadem magnis in Ecclesiam Christi meritis est consecutus, dederam me ad res Romanas, illas veteres, obseruandas, ex omnibus antiquorum onimentis omni studio colligendas ut climillam remp. qua nulla fuit,nec erit unquam ii lustrior, uniuersam animo, ac scientia comprehendissem , latinis eam literis explicarem,egre gitimque bene, ac laudabiliter institutae ciuitatis exemplum meis, quatenus quidem ipse possem, scriptis expressum, posteris relinquerem.

Res erat praeclara, meque delectabat vehemeter, assiciebat ipsa tractatio. itaque meam omnem industriam, omnem curam, omnes deni que in hoc studio cogitationes fixera , ac locaram sed accidit iniquo meo fato, ut horum 6 trunque, Bembum primo iam senem, cum in beneuolentia ornamenti mihi erat plurimum, deinde Masseum no aetate mus,quam Virtute, forente, in quo me spes oci sita omnis erat,a quo pendebam totus,importuna morte ereptuamiserim destitutus eo praesidio, quo meae fomtunae nitebantur uno, fractus animo, ac debilitatus institutum antiquitatum Romanarii opus omiseram, ad alia me conuerteram postea Vero quam honorifica in primis conditione

delata,magno sum a te tuo beneficio in tuorum

13쪽

familiarium ordinem inuitatus; quod ego summis elicitatis loco duxi erectus mente, atque animo, rursus, quod abieceram, suscepi, ontis. que tantum, quantum priuatis opibus perferri

vix aut ne vix quidem potest, te uno fretus egregie sustineo . , ut ex parte totum iudicare

posses, de decem,quos exorsus sum, libris hunc de legibus potissimum, quem ad te mitterem, delegi non quod ita postularet ordo: sextum

enim in antiquitatu volumine locum obtinct)sed, quod, cum omnium librorum materies nomodo coacta iam in unum a me esset uniuersa, verumetiam satis diligenter in partes distributa , casu accidit, ut hic minus, quam steri, rudis, minus esset impolitus praeter ea feci liben ter, tuis actionibus admonitus. leges enim hic liber coplectitur porro leges nihil aliud, quam rationem, nihil, praeter ordinem, docent ratio autem, ordo, uisquam, in tuis moribus elucet quippe nihil agis non moderatu, nihil non aequabile, nihil, quod non cum ea , quam sustines,per na,id est cum religione vere Christiana,ac sedis apostolicae dignitate 5sentiat quare cum omnia mea tua sunt, quandoquidem

ego me tibi,quicquid sum, quantus quantus esse possum, totum addixi: tum vero hic de legibus Romanis liber vere tibi debetur, tibique est a me iure optimo inscriptus quo in libro bene positam a nobis operam si duxeris. de caeteris quin idem sentias, haud esuidem verebor. a. tib

14쪽

pergo enim studio pari,voluntate etiam,vimi hi videor acriore unum modo exoptandum est .vi, quando nos ab hoc studio nulla utilitas, nulla voluptas, ne valetudinis quidem fatis imbecillae ratio potest auelleres, nostris laboribus tua beneuolentia quasi propitium numen assit. sic enim fiet, ne qua prorsus in dissicultate, ne quo unquam in scopulo nostra haereat industria: δ m eum, quo spectat animus,portum secundo cursu,tuae benignitatis aura prosequente, facile pervehemur.

15쪽

ANTIQUIT A TUM

ROMANARUM

Pauli Manuth

LIBER DE LEGIBUS.

quissima naturae lex est quq tum nihil cuiquam deelle, tum ea quae quisque habet,

aeterna iubet esse nam, que

i admodum illae, quae, testi Din 'bus corporibus praesunt,beatae mente , iustissimae sunt, suum quaeque corpus iustissime regit sic ipsa natura, quae desuperioribus illis mentibus derivata, in nucollectavis est, aequissimum in agendo ordine

seruauit eaque, quae egit, patere omnibus nec unquam non esse vult. itaque meam partem aeris,qua sublimior, eoque purior est, oculis traiicientes, aspectu caeli iucundissimo omnes fruimur inferiorem, mixtam, spiritu hauri mus; Iustinemur,atque alimur terra. aqua ad ea, quae cuique commoda ac necessaria sunt, utimur nam etsi horum singula, ni animantium generi tributa ad usum ac victum praeci pue videntur: tamen ita uni generi proprium unumquodque est, ut diuersi generis animan-

tib nihil denegetur.alitibus e mare piscibus,

16쪽

I DE LEGIBUS

quadrupedibus terra, certa cuique animanti sedes,ac naturale domicilium est: omnia tamen omnibus comunia sunt neque alieni elementius animal ullum perpetuo caret haec sua lege natura, communis omniu mater, ita constituit,ac sanxit cuius ad similitudinem quo propius accedunt humanae leges,eo certior ac laudabilior ea vitae ratio est, quam hominum generi prςscribui neque ad aliud exemplum spectarunt homines illi,quos antiqui scriptores diuinis laudibus extollunt, quia suas ciuitates optimis institutis ac saluberrimis legibus temperarunt, celebrantur praeter c teras Lacedaemoniorum leges, Lycurgo latae, Atheniensu, a Salone. commemorantur Millae, quas Locresbus Zaleucus, Thuriis Charondas, Getis Za-molxis,Py thagoridiscipulus,dedit laudat etia Cretensium lege Plato,Carthaginiensium Isocrates Romanas vero Polybius anteponere omnibus non dubitat. hae cum ab iis , qui cςteris hominibus ingenio, ac sapientia praestiterunt, summopere laudatae praedicataeque sint quid aliud, nisi praeclara fuisse, credendum est at dissisimiles inter se,&, si dissimiles, quo modo omnes praeclaraen quia nimirum ad eundem fine,

eandemque quasi metam , non eadem tamen Via, omnes tendunt ius naturae in quo nihil inaequale deprehenditur, primi conditorest gum ante oculos habuerunt. eius imaginem

in suas quisque leges, quantu imitatione licuit,

17쪽

ROMANIS.

transtulerunt quicum ad iustitiam pariter intenderent, eandem tamen in tradendo iure rationem ideo secuti non sunt, quia non eiusdem loci, non eiusdem caeli, no eiusdem hominibus ingeni, leges serebant haec illi cum animo circumspicerent,attenteque cogitaret modo perficere possent quod agebant, qua ratione perficerent,laborandum non esse iudicarui neque enim ipsarum legum vitio factum est,ut aut Athenieta minus diu, quam LacedaemoniJ, aut Lacedςmoni minus,quam Romani,floruerint; sed quod Athenae citius,quam Sparta, Sparta citius, quam Roma, derecta maiorum consuetudine deflectens, legum imperium maiest temque neglexit quare prudenter iudicat Polybius, quod, duabus potentissimis ciuitatibus,

Carthagine, Roma,multorii annorum bello de imperio decertantibus, ad extremum succubuisse Carthaginem,& victam conditiones a cepisse, ob eam maxime causam putat, quod, quo tempore interea incidit contentio, tum de Carthagine multo,quam antea,negligetius,

Romae multo, quam unquam,diligentius leges colebantur. nihil enim sine iure perpetuum est rus autem ipsum nihil aliud est,quam bene viuedi norma,legibus tradita, atque praescripta. quam qui tenent, soli duas maximas res,maximeque optabiles adipiscuntur primum , ipsi quotidie magis in sua ciuitate cari sunt, atque honorati, inter ignotos clari, inter homines

18쪽

1 DE LEGIBUS

viri,inter viros heroes deinde id quod velle bonitatis est, perficere virtutis , facile consequuntur, ut eorum patria ciuibus freques, pace tuta, opibus beata sit ex hoc genere fuisse legimus Thebis Epaminondam, Spartae Agesilau, Athenis Aristidem, Romae Camillum, Fabios,

Decios, Scipiones, Catones innumerabiles alios.nulla enim ex omniti saeculorum memoria magis ad omne laude ciuitas excelluit ex hoc etiam numero multos in patria mea fuisse,apud maiores nostros Carolum Zenum, Franciscum Barbarum, patrum aetate Bernardum Iustinianum, Hermolaum Barbarum Francisci nepotem, Hieronymum Donatum Andream Nau

geriti, accepimus ipsi vidimus, quod in

magna Delicitatis parte ponimus, allocuti saepe sumus asparem Contarenum cui quidem ex iis, quos nominaui, prudelia, bonitates, amore. in patriam, pietate in Deum anteferri nemo, doctrina ne conferri quidem potest. fuit enim ille vir,non modo Venetiis, quandiu gerendis magistratibus operam reip. nauauit, Verum δίRomae, ibicunque fuit, postea quam absens pene contra Voluntatem, praeter opinione certe Cardinalis factus est fuit , inquam , ille vir, cuius mihi nunc scribenti vultus et os illud, regia quadam maiestate decorum , ante oculos obuersatur, in omni genere vitae inter omnes homines admirabilis,N cximius qui cum esset habitu naturae excellenti, ac prope diuino G

19쪽

ROMANI S. 13

mestica etiam disciplina, praeter rectum, S lo nestum, nihil agnosceret, nihil vellet tamen, assiduo philosophiae studio,ita voluntatem auxerat,ita naturam expoli erat,Vt cum nemo magis virtutem diligeret , tum nemo diligendam magis iudicaret hunc ego mihi cum a prima adolescentia, tanquam unicum exemplum, δίin moribus,& in literis ad imitandia proposuis. sem munc, in utroque a perfecta illa facultate,

quae in illo fuit,quam longe absim,quamque id,

quod imitari statueram, consequi difficile sit, re tentata, cognita perspicio equidem,in literis, neque tempori, quantum rei familiaris

occupatio permittit, neque labori, quantum mea non admodum firma valetudo fert, hactenus peperci seduloque sum conatus,vi, quemadmodum ille suorum studiorum rationem extare voluit; itaque multa literis ab illo praeclarissime tradita leguntur itidem ego facerem, pro mea tenui facultate,meis scriptis homi num studiosorum utilitati, commodisque consulerem par in utroque voluntas fortasse fuit: nos inferiores ingenio, scientia vero impares maxime sumus ille Venetam rempub. hoc est eam, quae inter omnes nostri temporis respub. plurimum excellit; nos Romana, hoc est camquam omnium praestantissimam antiquitas habuit, ad scribendum delegimus ille, quod voluit, perfecit nos, euentu dubio, perficiendi tamen spe conamur.nam etsi quanta in re ver-

20쪽

samur, intelligimus tamen, quia superioribus quinque libris, primo de urbe, altero de ciuitatate,tertio de religione,quarto de senatu,quinto de comitiis,opera a nobis non omnino male positam existimamus. incepti nondum poenitet, animoque satis alacri pergemus ad ea, quae restant.Quintus hic erit de legibus liber.in quo cum diligetiar,tum ingenij, addo etiam prude-tiae,grauissimae sunt partes nam ex iis legibus, quae Romae latae sint, nullam pr termittere, diligentiae est quo in genere negligentes certe non fuimus quid autem in ferenda lege quisique cogitauerit, rutrum id, quod cogitauit, utile reip. fuerit haec vero neque sine ingenio. eoque peracuto, quisquam viaerit, neque sine

prudentia iudicauerit quare cum eam partem,

quae tota studij ac laboris est,& a voluntate pe- et absoluerimus . nihil enim in hoc,quatum quide in nobis erit, desiderari patiemur eam quae ad ingenium, prudentiam pertinet, quae nobis satis parce natura tribuit,si minus pro rei susceptae magnitudine, ac dignitate praestabimus, iniquus erit lector, siquis infirmitate pro

crimine posuerit,meamque causam potius condemnauerit, quia,quod debui, non potuerim, quam probauerit, quia, quod potui, certe voluerim. Quinque partes erunt huius libri primo loco, quibus nominibus appellata leges sint, quis cuilisque lator, quae cuiusque sententia fuerit, ostendemus hac parte absoluta, quae

SEARCH

MENU NAVIGATION