Caroli Sigonij De lege curiata magistratuum, et imperatorum, ac iure eorum, liber

발행: 1569년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 로마

1쪽

- CAROLI SIGONI Inia explicanda quaestione & ipse pro uirili parte mea

iuuarem . Hunc tu locum cum legisses, ad eum tibi respondendum duxisti, ac praecipuum cadere librum aduersus me diuulgasti. in quo cum caussam tuam accuratissime agis tum me ad respondendum doctorum hominum quas iudicio quodam constituto lacessis. Quid quaerisὸ quanquam ut nec opinata,sic non iucunda admodum illa mihi prouocatio accidit, ut qui omnem curam iam meam alio,cogitationemq; conue teram, respondi tamen, sed paucis, ne omnino eruditum hominem, & me honestissimo certamine prouocantem uiderer contemnere. Verum qua me ratione

molestia liberasse existimavi, ea mihi magis filii aduersaria..ecce enim post annum non exiguum, ut ante,libellum, sed iustum prope uolumen edis . in eoq; cum multis uerbis eadem omnia repetis,quae superiore disputatione tractaras, tum praeter rem multa alia infers, ac sophistica quadam ratione concludis,&, quod magis mihi mirum accidit, saeuo adeo, atque impotenti animo interdum aduersus me loqueris, ut quodam etiam in loco pro summo mihi beneficio tribuas,quod non me asperius, ac contumeliosus appellaris. Bone deus tu ne ille Gruchius es, qui paullo ante maximam

te doctis hominibus gratiam habiturum esse, qui tua resutassent scripta, scripsisti ὸ Nam si ego opinionem tuam aliquando inuito fortasse te improbaui, tua illa tota culpa est, qui me, ut id facerem, inuitasti; si ceteros omnes praeter unum me ad hoc ossicium aduocaego posthac diligentius de ista contumelia uidero. Neque enim ea te res perturbare potest, quod ego in te aut in disputando acrior, aut in scribendo contu

2쪽

meliosior fuerim, cu tertio quoque verbo tanta te cum laude appellem,ut tu ipse scripseris,magnas te mihi eo nomine habere gratias , qu)d ea modestia usus sim in te reprehendendo, ut cum bonorifica laudis me praefatione necgloris, nec conten tionis studio ductus, sed ueritatis tantum amore ad hanc disse/s nem uerius, quam reprehensionem pertractus uidear. Cum autem hanc,quam tu uocas, modestiam non solum in libris de iure ciuium R. sed etiam in responsione mea seruarim, ita ut semper tibi plus, quam mihi tribus rim,& me tantum aliteriquam te de rebus iis,quae tum agerentur, sentire dixerim, satis mirari non possum: cur tu ab illa, quam tu in aliis tantopere laudas, animi moderatione discesseris, atque in disputando acerbiorem te interdum quam acutiorem esse malueris.neque seuera interea hominum iudicia exhorrueris, qui te fictam, ac simulatam illam moderati hominis pes nam opportune deposuisse, existimaturi sunt, ut coteros ab eiusmodi auctoritatis tuae laedendae cogitatione auerteres.qua de re tu quodam in loco uideris non mediocriter laborare. Sed his omissis, feci non inuitus, ut tuae uoluntati obtemperarem,ac tibi iterum responderem, feci fortasse breuius, quam uoluminis magnitudo,cui resp6deo,postulabat.neque enim quae ab utroque nostru in superiore disputatione dictasunt,ea mihi nisi necessario repetenda duxi. & si qua res noua incidit,eam uero,quam potui,breuissime sum complexus.inciderunt autem praeclarae nonnullae,quod tu,credo,ut,quamvaleres ingenio demonstrares,omnia prope decreta mea sigillatim tibi aggredienda sumpsisti . . quasi opima quaedam de me spolia relaturus, si te mihi insultare copia ingenii tui perterritus permisissem . A a De

3쪽

De Iege curiata magi Patuum Gruchis opinio. cap. I.

E R V M, ut ad rem ueniam, omnis nostra in eo cst posta controuersia, quae sit lex curiata, cuius meminit Cicero in secunda agraria. Ego enim e&istimo, legem hanc duplicem suisse, una, quae serretur, olim magistratibus patriciis iam designaris, quae postea obsoleverit, neque, nisi extra ordinem plebiscito aliquo reuocata, in republica haeserit, ait ram , quae magistratibus in prouinciam, & ad bellum cum imperio prosecturis si lata, ac postremis etiam temporibus obseruata. tu uero legem curiatam & magistratibus urbanis,& iis, qui in prouinciam profecturi erant,omni tempore latam putas,uerum primis temporibus ad triginta curias postremis ad triginta curiarum lictores dulaxat. Vtra uero probabilior, atque adueritatem propensior opinio sit, iterum, quoniam tu ita uis, consideremus; verum sine pertinacia. kst enim in tua responsione illud mirabile. quod tu tanto contentionis studio duceris, ut mihi ne in tua quidem reserenda assentiri sententia uelis .Etenim cum ego opi inionem tuam recitans scripsissem, te censere, ab ex ctis regibus usque ad imperium Caesaris per annos prope quingentos omnes magistratus binis comitiis esse creatos, patricios quidem centuriatis, plebeios uero tributis, & curiatis, negasti, te ita scripsisse,uerum iam.

inde ab exactis regibus maiores magistratus , qui a populo creatren tur, lege curiata ita esse ornatos, utpostquam centuriatis creati ese sent, ad confirmandum illis quadam auspiciorum religione magistr

tum curiata etiam adlaborentur,minores uero nunquam binis comia

riis creatosinsi postquam coeperunt tributis domitiis creari idq; pro pler

4쪽

prer eandem auspiciorum religionem. In quo sane non uideo, quid queraris . an quod dixi, curiatis comitiis magiDratus creatos,non autem lege curiata ornatostat tu in prima resposone ita scripsisti: Fgo bina comitia virmo fuisse, in maioribus magi ratibus centuriata,ct curiata, in minoribus tributa, O curiata. an quod scripsit, magistratus patricios, plebeiosqMid non ne tu ex Ciceronis auctoritate, ut postea demonstrabitur, has uoces induxisti ut patricii iidem essent, ac maiores, plebeii iidem, ac minores an quod dixi, Ab exactis regibus,q:Iod non sit uerum in omnibus magia stratibus cum quo tempore exacti sunt reges,nondum omnes magistratus essent instituti queri non debes. neque enim hoc ego tibi uitio uerto. tum enim solemus negare, nos ita loquutos,cum grauiore aliquo ex eo dicto ab aduersario urgemur incommodo. quid igiturὸ scilicet, ut mecum singulis gradibus pugnes. nam hoc suscepisse in hac responsione uideris . Itaque cum hoc doleo, tum illud miror, te interea dum haec alienato prope ad contentionem, ut mihi uideris, animo effundis, scripsisse, minores inagisbratus, ut quaesores imis comiatijs creari coeptos,postquam coeperunt tributis comitiis creatri. idest,

postquam sic enim interpretaris latius patere capsrunt,quam curia propter municipia Italiae, colonias, praefecturas qua tribubus ascripta erant, nec curijs continebantur.miro Auia

municipia nulla nisi post annum sere quadringentesimum urbis in tribus coniecta sint, coloniae,& praesecturae non nisi post annum sexagesimum secundum supra sexcentesimum, ut ego in libris de iure Italiae demonstraui. ex quo effcitur, minores magistratus binis c mitiis no esse creatos nisi paullo ante annum quadringentesimum,cum tamen tu alio loco scribas,creari coeptos

5쪽

pios paullo post reges exactos,tum cum tributa combria ad magis ratus creandos sunt aduocata. Deinde uero cum dicerem, uerum non uideri, patricios magistratus,& plebeios centuriatis, & tributis comitiis designatos, iterum curiatis confirmatos; quia si patricii omnes lecti essent centuriatis, & omnes plebeii tributis, sequeretur, ut, qui tributis essent creati, omnes essent plebeii. at aediles curules,& quaestores tributis constitutos esse, cum essent patricii. quare non omnes patricios centuriatis, neque solos plebeios tributis . siquidem patricii essent, qui prius patriciis patuissent, plebeii uero, qui tantum plebi;cum ita inqua agerem , respondisti, te patricios magistratus cepisse

pro maioribus, plebeios uero pro minoribus.nam Ciceronem etiam in or. pro domo,& in epist. ad Brutum patricium magistratum pro maiori usurpasse.neque interea uidisti, te quaestioni meae haud cumulate satisfecisse. neque enim si patricii magistratus aliquando maaores sunt magistratus, propterea essicitur, ut plebeii sint minores. Patricii enim, ut ambo confitemur alii 'aiores sunt,alii minores;maiores,quoru auspicia inaiora;minores,quorum minora. plebeioru nulla est eiusmodi disserentia,quia caret auspiciis. Quaobrem si patricius est magistratus, intelligo, quid sequatur; nempe,aut maiorem esse,aut minorem;si plebeius,nihil tale. Quare multo minus ericietur, patricii magistratus sunt maiores magistratus, ergo plebeii sunt minores . neque enim quisquam unquam aut quaestura,aut aedialis tem curulem magistratus patricios, quia minores essent magistratus,plebeios uocauit. Si ergo manet uetus illud,patricios magistratus esse,qui prius patuerut

6쪽

DE LEGE CURIATA. m 6

patriciis,plebeios uero,qui solis plebeiis,nec quia patricii aliquot maiores sunt, propterea plebeios mino res esse cogimur confiteri, si tu hoc idem intelligens aliam, atque aliam,quam postea demonstrabo, Cice roniani loci lectionem excogitasti, quid est, quod ex

maledicto risum quaerens aduersus me dicas Callippidα multum se mouet,sed nihil promouet , cum hic meus Callippides usque adeo promoueri ut te de loco,idest de sententia luscepta dimouerit ΘAt uero cum adderem, si curiata comitia centuriatis perpetuo attexta essent, ita ut eorum sententiam infirmarent, futurum fuisse, ut populus non haberet reprehendendi, quemadmodum inquit Cicero potestatem. quia centuriata uniuersum populum continent, curiata non item,cum neque agrestes homines,neque municipes in triginta curiis, quae erant in urbe, continerentur; occurristi . antequam curiata comitia per triginta luctores haberentur, ita triginta curias comprehendisse populum uni, uersum, ut classes, O tribus ipsae comprehendebant. item, curias hie non pro locis, sed pro coetibus esse accipiendas. Quorum

primum qui fieri possit, non uideo, cum municipia nunquam in curias, perinde atque in classes, & triabus descripta sint. id quod tu quoque in prima responsione confirmas, cum scribis, tibi mirum non uideri ,si in historia non reperiamus, quod uniuersus populus centuriatim, aut tributim iudicasset, a parte populi, quae curiis continebatur, fuisse in

firmatum. Qui etiam si tum cum L.Papirius dictator I gem sibi curiatam tulit anno urbis CDXLIIII,ut scribit Liuius libro nono, non dum curiata ad triginta lictores erant translata, te doctore in libris de comitiis,& ante id tempus municipia constitui eradccepta,quomodo

7쪽

thodo uerum futurum sit, non dispicio, antequam comitia ad lictores triginta traducerentur, curias ita p pulum omnem comprendisse,ut classes,& tribus comprehendebant,cum ipsae nulla municipia continerent, quae plurima eo tempore erant, ut a me in libris de iure Italiae demonstratum est. De altero uero, quin fieri potuerit,non repugnaro,nimirum,ut curiae coetus quidam fuerint, qui non solum urbanos, sed etiam agrestes coprehenderint . at tu secus tradidisti in libro te

ita de comitiis capite primo. Curta, inquiS, erant incol rum urbis partes non modo locosed sacris sibi familiaribus disinstar nam qui in coloniis, O municipiis ciues R. habitabant ,sua quaedam in suis urbibus sacra balebant, quae deserere non poterant. curiata uero comitia, in quibus populus curiatim suffragium dicebat.& initio capitis tertii. Comitiis curiatis ius habebant si ratu non omnes, qui ciues R. erant, sed si tantum, qui in curias descripti erant, quas seupra ostendimus eorum tantum fuisse, qui urbem ho

bitabant . .

Iam quod dixi: Qui cum Gruchio sentiet, cum Ci

cerone dissentiat, necesse est. Gruchius enim inquit, Rullum decemviros lege curiata ornasse, ut decemviros confirmaret at Cicero, quia uidit, eos potestatem habere non posse, quia per nouem tribus erant constituti; respondeS, communem legis curiata caussam , quae ferebatur auspiciorum caussa, Rusio etiam caussamfuisse, cur eam suis decemviris adhiberet, nempe, ut creati auspicato a populo a picta adgerendumsuum magistratum necessaria halerent.quod auspiciorum ius ne integris quidem tributis comitiis dare potuisset,sed Ciceronem

in illa altera caussa lusisse. Ego uero non repugno, quin in hac ludere orator potuerit; illud miror, quomodo aurspicia caussam afferre potuerint,ut curiata centuriatisadde-

8쪽

adderentur,cum centuriata auspicatissima sint. siquidem in or. pro Milone daXitUIsta augusta centuriarum auspicia.dc pro domo: Centuriata comitia maxime maiores iusta dici taberi ; uoluerunt. Adde,quod si erat ordinarium,ut curatores agrarii,

& reliqui magistratus tributis comitiis costituti curiata lege auspiciorum caussa ornarentur, ut ais,quid erat cur Cicero hac de re populum admoneret,ut nouctet si Rullus,ut inquis,quod peccarat in tributis,id emendare uoluit curiatis, cur legem curiatam pro remedio adhibuit, cum te auctore lex curiata tam ipsi serenda esset, si non

peccasset,quam si peccasset)Et si, ut inquis, Cicero lusit,

cum dixit:Vidit ne lege curiata decemviros habere potestatem non posse, quoniam per nouem tribus essent connituti cur non lusit potius in communi, & uera caussa auspiciorum, cum iocus aeque in illa suerit processii rus ξQuod autem addidi, Si ex ordine magistratus omnes

Ciceronis aetate curiatis comitiis confirmati essent, Rullus nunquam ad decemviros suos lege curiata ornados, praetores legem curiatam ferre iussisset.cum autem iusti rit, satis ostendit,legem curiatam eum extra ordinem adiagrarios curatores adhibuisse,respondes, ullum lege curiata decemuiros extra ordinem non ornasse, parere ex eo, quia id eicia cero nunquam obsecit.Non est hoc satis.cur enim obiiciat id,

quod ille iure facere potest ut legem roget de ferenda lege curiataὸ non enim Rullus confirmabat decemviros I ge curiata, quae obsoleverat,sed ad plebem ferebat, ut sibi id liceret. quo plebiscito accepto tam hoc ei licuisset, quam cum maxime. ut omittam, eum non fuisse dicti rum,Rullum comitia curiata intulisse,quae non inirentura plebe,si id quotidie in ceteris obseruaretur. Cicero inquis est Messalla hoe .immo nihil m inus a B uerba

9쪽

nos iudicare uoluerat.nam centuriata lex censoribus ferebatur,cum curiata ceteris patrici s magistratibus, tum iterum de iisdem iudicabatur,

ut esset reprehendendi potestas, si populum beneficis Dipoeniteret. :num tu ex his uerbis id ipsum, quod asseris, plane elicis minime. quid ergo Θ locum hunc sententiae tuae insigni faeta mutatione accommodas, hoc modo. centuriatata consulibus ferebatur, ac ceteris patriciis magistratibus, tributa plebeiis, tum curiata iterum de iisdem iudicabatur. Quod cum facias

contra fidem omnium librorum, nemini erudito probo tum iri confido. mihi certe homini rudi non probas. immo ne me quidem argumentationibus tuiS exterres, nedum uerbis illis,quibus te praestacte nimis hanc tueri sententiam uelle significas. Vel disiumparis, inquis, licet, ego tamen etiam, atque etiam confirmo, locum Ciceronis omnino ita lagen .

dum esse, ut a me legitur. 2 m centuriata lex consulibus ferebatur,et ceteris patriciis magistratibus, tributa plebeiis, tum euriata iterum de iisdem iudicabatur. aut si di 'licet illud Plebeiis accipi pro minoribus magi ratibus, legatur, tributa aliis . aut denique si patriciorum magi-sratuum nomine nolimus hic solos intelligi maiores magistratus, sed omnino eos, in quibus fuit patriciis locus, ita legatur: m centuria ta lax, aut tributa consulibus ferebatur, ac ceteris patriciis magistratis bustum curiata iterum de iisdem iudicabatur. Messallae uero ue ba ab A. Gellio recitata sunt haec: Minoribus magistratibus creandis magis ratus tributis comitiis, sed iustius curiata datur lege. m iores centuriatis comitiis fiunt.Oro te,quis tibi affirmauit Mes.sallam dicere,suo tempore magistratus maiores, & minores primum comitiis centuriatis,aut tributis creatos,deinde lege curiata necessario fuisse confirmatos non ne enim fieri potest, ut significet, maiores magistratus fieri centuriatis, quibus auspicia accipiunt, minores uero tru

10쪽

DE' LEG Ε CVRΙ ΑΤΑ. rrbutis,sed si ferretur eis lex curiata,iustius fieri lege curiata ξ An uero siquis dicat, Caesaris tempore, Magistratus dantur a Caesare, sed iustius a populo significet, a Caesi re primum,deinde a populo eosdem eodem tempore dari, an potius qui dantur a Caesare, si, ut mos erat, darentur a populo, iustius datum iri. Adde quod cum Messal-Ia inquit,maiores fiunt centuriatis comitiis, minores tributis, sed i stius euriata lege, omnino unum tantum genus comitiorum

in singulis obseruatum agnoscit,ccturiata in maioribus, tributa in minoribus. nam si auspicia requiruntur,centuriata auspicatissima sunt usque adeo, ut qui centuriatis creati sunt, auspiciorum ratione curiatis non egeant.tributa uero auspicata illa quidem, sed curiata auspicatiora.quare qui tributis creantu iuste quidem creantur,sed iustius, si curiata lege confirmarentur.quomodo uero tributa auspicata sint, tu docuisti,cum locum illum Ciceronis in libris de Comitiis exposuisti. Caesar, qui comitiis tributis auspicatus erat, centuriata babuit. Age uero Cicero in agraria nullo modo ita scripsit, ut tu; Messalla uero aliter sentit, ac tu,an uero Cicero in secunda, qua prosers,Philippica idem significauit, ac tu interpretarisὸ multo minus.

sor, inquit, effactus. deinde continuo sine S.Ci sine sorte ,sine lege ad Caesarem cucurristi.tu sine lege interpretaris sine lege curi tu, ut Antonium dicat,postquam tributis comitiis factus est quaestor, antequam curiatis confirmaretur, sine s. c.

sine sorte, sine curiata lege in prouinciam csse prosectu . Quo nihil esse potest alienius.est enim eadem ratio quae storis, ac consulis, quod ad prouinciam obtinendam pertinet,ut in libris de iure Prouinciarum ostendi. Consuοῦ enim primum accipiebat magistratum centuriatis comitiis, deinde ex s. c. sortiebatur prouinciam, aut si ne lue

SEARCH

MENU NAVIGATION