Aphorismi politici et militares L. Danaei, expliciti mille et amplius exemplis, in usum togatum et sagatum

발행: 1638년

분량: 717페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

successus,& tragicos exitus habent. De cyro a Nomyri regina cum exercitu deleto. Ε. Sic cum Moses quidam in insula Creta Iadaeos armata manu per mare in Palaestinam r ducere conatus esset, & plurimi ex credula plebe in mari essent suffocati, Moses hic cum propterea ad necem quaereretur , nusquam fuit inventus. Creditum fuit diibolum humana specie I daeis imponere voluisse. Socrates.

q2 Praestat in hostili, quam in tuo solo& reis gno dimicare cum hoste. Consilium Croesi ad

E. Themistocles Atheniensium Dux contra Medos extra Graeciam exercitum duxit. Agis artanorum Rex unitus Arato Acheorum Duci contra AEtolos militans dicebat , non esse consultum ut Peloponnesum hostis intraret; tutius Vero, hostem in sua terra invademus. Annibal ex Africa in Ilesiam ibat oppugnaturus Romanos ; Scipio ex Italia in Africana contra Carthaginenses. Fordinandus Dux Cala briae oppugnaturus Carolum Octavum Gallum ., regno exibat, quanquam infelici successu. Caroia Ius V. consilio Andreae Doriae et Antonii de Leva in Franciam ibat contra Franciscum I. prius. quam hic in Italiam venire poterat bellum facturus Caesareanis Ratio non abest, I. nam Princeps in suo terrutorio hostem exspectans , tenetur suis sumtibus alere exercitum, contra si egreditur, ex hoste et rapina miles nutritur. 2. Miles qui hostem in sua terra aggreditur, plus animi habet,quam qui

se in sua domo opprellum inexspectato videt.

232쪽

ys Agnarum injuriarum a principibus illatais

NIrtim magnae solent esse a Deo ultiones. De

Troia capta. la Adulteria Aulica deprehensa etiam in regisna ipsa Sc aliis Principibus gravissime ad caeterorum exemplum puniri debent. Exemplum Ram.. niti e et priorum regis, qui uxorem suam cum aliis aulicispropterea cremavitis. E. Raro alienarum uxorum attrectatio Prinis

cipibus impunis mansit. Florentius V. Holl. M. Zeel. Comes volebat Gerardo Velsio, nobili B tavo in aula versanti concubinam suam in uxoistem obtrudere, quod ille abnuens, meretricem Principis ducere non convenire natalibus suis , nec honesto animo respondit: at Princeps iturutum eum esse subjicebat, qui tam probatae pudicitiae uxorem reperturum se putaret, quam non ipse ad stuprum se pertracturum confideret. Cu-que Velsius post uxorem duxisset , illa absente serte marito a Principe priorum memore est suprata. Ea injuria vehementissime pupugit animum Velsii. Ergo conjuratione inita cum procpinquis uxoris suae Florentium forte Vltrajecto in Hollandiam redeuntem non procul urbe eX-ceprum, cum videret, vivum avehere 3c eripere persequentibus non posse, educto gladio trans verberat medium, dc celeri fuga se proripit. Via Tm.I2. hist. Fris. Frederjcus , cognomento bellicosus, in quo mascula primorum Austriae Ducum series deis cie, familiarius cum uxore Baronis Pollendorhi quae iam uia extuicta , arce tamen hoc nonar istantein consueverat. quam aut maritus voleba a

233쪽

APHO Rrs MI POLITI cIa it tanti Principis famam decebat: & Pottiao sius, eum Principem saepius monuisset,ut desistorei,frustra fuerat; igitur hic dissimulato dolore,

interjecto tepore,cuPrincipem venante comit

retur,fune ad id parato equo detractu jugulavit. Videntur adhue no procul Neapoli in Auitila in agro, qui Vienna illuc eutibus sinis exest,duo fastigati lapides,pyramidu instar,siquo intervallo ab se invice distantes, signuipacii,per quod a Barone Princeps, ut ab Achille Hector tractus fuit. Ibi in Caenob. s. Crucis epitaphia Frid.illius visi-rur laqueis aut loris se implicantibus ac tabile. Sic cum Pausanias dux Laconicus Byzantii , raptam puellam vi stuprasset, ac postea inters cine, miro prodigio vox statuae poenam illi mi.

nata est, hoc versu: . I

Poena Menda tibi est, adfert iniuris clades. Ac postea Byzantium rejecto Pausania, recepit Athenienses. Ipse vero quanquam res maximas gesserat,&Perii cum exercitum deleverat , v men fame coactus est mori.

3 Memoria principum, qui populum oppres serunt ac fatigarunt, quantumvis opulentum Mambitiosorum, subditis nihilominus execrabilis oc infausta est. De Cheope ct Crpbr. re ιb. MESyptra, E . sic cum Maximinus crudelissimus Christianorum persecutor mortuus esset, imperialiabus edictis tyrannus dc Deo atque hominibus invisus suisse a Licinio pronuntiatus est,tabulςs ejus dejici di obliterari jussae sunt, ita ut nomen eius deletum sit de memoria hominum. Deinde filios ejus , quos jam ille imperii socios fecerat, ob artem magicam excruciari jussit. Quidam hos versus coram eo in theatro recitavit, signiu-ons eum crudelitatis poenam daturum, quantum libet robore suo confideret.

234쪽

Elephasgrandis est, or oeciditur. Leo fortis est oeeiditur. Tigris fortis est Oocciditur Pe multori Vulor non timera Similiter Romani Caligulam tyrannum ὀmedio sustulerunt, qui dicere solebat se optare, ut

omnes Romani unam cervicem haberent, quo unico ictu omnes conficerentur , tandem sensit sibi unam cervicem, populo plures manus esse.

Niphilinus in Caligula. 6 inanes principum sumptus & ambitiosa

eorum coepta non modo subditos vexant & e

hauriunt , sed ipsosmet adeo Principes ad inoin Piam tandem redigunt , & scelerata ad coge clas pecunias consilia capere cogunt. Se Chrope rege O apti, qui Dramidei ut exstrueret, filiam prostituit.. E. InsanIa Neronis suit, domum aedificare In qua haut perinde gemmae & aurum miraculo eia sent,solita pridem& Iuxu vulgata: quam arva de stagna, & in modum solitudinum hinc silve, i de aperta spacia & prospectus.1 Vbi nullus est militarium vIrorum ordo & cura, ibi nulli sunt Reipublicae nervi, itaque ea

Respub.facile evertitur. Pe Setbone rege e rapti militarem ordinem aspernante. E. Hoc eventus comprobavit in capto proin pugnaculo santandreano , sito in insula Hom- melen si , quod occupavit victoriosus Comes Mauritius Nassovius 8. Maij. Anno Iςoo. Utis pote in quo nullas ordo militum servabatur, sed

milites tumultuantes suos Centuriones ex praein sidio profligaverant.

6 Vix es ut nationes, Monarchis 8c Regibus. Parere solicae, aliam Reipublicae formam sequi oc

235쪽

cim Reges eligentib.M.

7 Principum in proceres populo caros Cr delitas facilem seditionis occasionem populo P raebet. De AE e Rege OEgyptio; a quo O Dptiid fecerunta

L. Sic cum Albanus Anno Iuni; duos Barones de Batenborcia cum viginti aliis nobilibus & primariis Belgii proceribus,& deinde Comites Egmondanum dc Hornanum supplicio capitis Bruxellis assici mandastet, magnam iubditorum desectionem,S occasionem sume edi arma contra Hispanos praebuit. 8 Militaris ordo quo sit honoratior in Republica , & ad pugnas mortemque pro patria paratior, privilegiis ornari & a vilibus artificiis abis stinere solet. De Hermo biis OEraptiorum. s Etiam inter profanos qui sacris operarem tur, aluntur publico sumptu: id est, & praedia de reditus publice assignatos habuerunt unde alerirentur honeste. Me sacerdotibus e gyptiorum. Io Ex ordinariis militibus custodes ac stipatores Principi dari satius est ad sublevandum publicum aerarium, quam extraordinarium illi praesidium magno sumptu constitui. inos gutiorum. E. Principis, Auraici custodia sunt ordinarii milites, qui in satellitium domi adsciti, foris vero ad oppugnandas urbes, hostesque profligauis dos exeunt cum Principe , sortunae & virtutis

reportantes niceteria.

1I Principi cavendum, ne majorum suorum foeditas , aut nota ignobilitas, eum in contem pium adducat. Itaque diligenti administratione, perpetua de regno cura, & in subditos beneaficentia et aequitate, majorum suorum maculamab

236쪽

tales, a gravioribus curis animum remittere seque exhilarare fas est; tamen ne in scurrilitatem Propterea incidat, illi cavendum est . aut ne eas animi relaxationes, ludos, ct jocos palam Omnibus, sed admissis tantum paucis iisque amicis

simis faciat, et exerceat, ne sui contemptum p riat.De Amasipropterea reprehenso. E. Nimia popularitate peccasse memorantur Iulianus Imperator Ammian. MarceLXXV. et Henricus III. Galliae Rex Thuan. At vero egregie majestatem humanissimis moribus , sed qui

non temerarent tantum fastigium, temperavit

Fridericus Daniae Rex. Saepius amicos, quasi seposita Regis persona ad sales et jocos , et in quaeliberior animus ruit, provocabat; monens, laia civirent secum, et jucunde ineptirent, dum Rec esset. Postquam satis lusum fuerat, esumpta regia gravitate; Heus, amici, inquit, mittamus nugas: rex enim rediit. Non igitur Majestas h manitatem excludit. Illa populos in cultum suorum regum, haec in amorem et benevolentiam advertit. Solet enim morum facilitas sininquit Nicep.yregoras 6.bφον. in altiore dignitatis gradu facile omnium animos sibi reddere o

noxios quemadmodum veris amaenitas et Miaculorum suavitas omnium oculos in se vertiit.

Sic aleae Iusum tanquam infamem vitare decee principes. Exemplo sit Chilon Lacedaemonius. Hic societatis jungendae causa missi is erat C .rinthum, atque ibi Duces et seniores Populi i venit ludentes alea. Insecto itaque negotio reversus est,dicens se nolle gloriam Spartanorum, quorum virtus extructo Byzantio clarescebar;

237쪽

xsi Aprio RIs MI POLITI e I hac maeulare infamia, ut diceretur cum aleatori

ribus contraxisse societatem. Salisb. de nugis curialium. Unde vere& scite cecinit Martialis. Sunt etiam vetite,quibus alea luditur,artes,GE hoe ad υestror non leve crimen aVcra iConsonat&illud Iuvenalis poetaer Si samnosa senem iuvat alea, rudit O bor es Bullatus,parvoq; eodem moυes armafritillo. r3 Demonstrent apud Magistratum tenues, tum cives, tum incolae&peregrini, qua ratione victum sibi comparent : ne furtis &latrociantis abundet urbs,aut regio ea, ubi id negligitur. Lex Amasii Regis O uti, Solonis. E. Sic Hugo Marcilio Brandeburgensis, rica xius Otthonis III. commendatur, quod homunibus asotis&ignavis adeo insensus fuerit , ut eos in iudicium vocarit ad reddendam ratione otii&iumtuum. Vnde Florentiae adhuc hodie servatur consuetudo ab ipso introducta, ut magistratus in ignavos & otiosos inquirat, atque ex iis percunctetur, undesumtus faciat,qui si innois.

centiam dc rationem vitae non probaverint, tr

hunt ur ad supplicia, vel ex urbe ejic iuntur,ut Saabinus scriptum reliquit in vita Hugonis Marcia. onis Brandeburgensis. Similiter Atheniensium urbs S: sanctissimum consilium Areopagus , quid quisque Atheniensium ageret, bc quonam quaestu sustentaretur diligentissime in quirere solebat, ut homines ho-

nestatem sequerentur, memores sibi vitae te rumisque gestarum reddendam esse rationem. Valer. Max. lib. 2.cap. I. - 14 Ixtraneis apud nos mercimonia exercetib. .& advenis inter nos versantib in sua lingua suo que ritu religionis suae exercitium dc formam kabere liceat. De mas hoc emcodeote Grκcis.

. . E. Sie

238쪽

Ex IJ E R. o D o T O. LI 2. Sic Anglis mercatoribus liberum reformaistae religionis exercitium concessum est Emdae . Nam burgi, Stadae, Amsterodami, Middelburgi, Delphis, patria lingua proprioque ritu. Venetiis Graeci& Asiatici populi suum habent iberum exercitium religionis; Dantisci Polonis non denegatur templum ; Londirri Italicas AHispanas conciones nec non Gallicas Sc Belgicas

audire possunt singuli suis linguis. Id quod non

tenuem dat accretionem istis urbibus. Is Extraneos mercatores, unius &ejusdem merci , ad certam & eandem regni, vel Reipub. urbem accedgre, quam per totam regionem lubere vagari, saxius esὲ, ne pro mercatoribus fiant exploratores, ubi certus cuique mercἱ extraneae sit Iocus destinatus. De Naucrate inpio constituta ad ea rem, E. Sic jus stapulae exercendae In mercatura pannorum Anglicorum , in una urbe cususque provinciae tantum, pura Emda,Ηamburgo, Sta

da,Middelburgo, De plus, Anglis mercatoribus est indultum. Si ullum extraneae meret locum destiuatum placet notare, accede Dantiscum , opulentissimum istud totius Europae emporium , quod tubi granariis suis flocus est trans villulam non nisi mercibus reponendis avehendis destin tus) ostendet junctim una facie & vice quod aliabi sparsim vel plane nullibi videbis.

R X LIBRO TERTIO.

. Potentiori Principi denegatum a minori Principe eonjugium , sive sui ipsius, sive

eocum quos habet in potestat extitit saepem - .. suorum

239쪽

2M APHOR SMI POLITI cIgnorum bellorum occasio causaque. De masaenegantesiliam Cambas Tersarum Regi. i E. Verum hoc , nam conjugum imparitas necessitate interdum defenditur. Habemus e empla apud Guicciard lib. 4.&ubi Fredericus Rex Neapolis a prudentibus reprehenditur , quod Alexandri Pontificis filio suam filiam uxo- lxem dare noluerit. Contra laudatur Alfonsus tunc Ferrariae Dux primogenitus, quod ducenis do in uxorem Lucretiam Borgiam Pontificistiam, principatum suum , ob ambitionem Caris saris Borgiae alias in manifesto periculo sibi seris Vare scivit. 2 Mus hostis, quem oppugnaturus es , Vlc nos tibi prius socios facias, vel concilies,maxime

QOs , equorum regione commeatus tibi petendus est. Se Cambrae rabum Regemsibi concia

Ε. Triennium est cum Ludovicus XIII. GaIlIς Rex aggressiarus statum Mediolanens. prius sibi, lMediolano confinem Principem Ducem Saba diae faceret belli socium. , Itidem bbservavit tractauo cum Vnitis Beuo statibus , ut sese jungerent oppugnaturo Huspanos in Brabantia; societatis hujus Thenae de

Lovanium memoriam habent. . γ- 3 Potentior princeps , qui armis Victoriam persequitur, est etiam a populis victo populo vicinis deliniendus& conciliandus. De Afris, O Tarcaeis Cambyse bi conciliantibus. E. . Non contra jus belli facerent Helvetii, si victoriosum Bern hardum Sax. Ducem suppetiis juvarent ut post debellatum Iohan. de Uverthin confinio Basileensi, gl6riose victoriam contra reliquos commanipulares hostes prosequi pose

Nemo

240쪽

Εx HERODOTO.. 2Is 4 Nemo ex ingenir scelere perpetrato sit sonistior, etsi obstinatior fieri nonnunquam potest, adempta sibi spe veniae. Se Caribus crudeliter pro Nammenito Rege pugnantibus.s Victi Principis constantia & magnanImitas in ipsa amictione, victorem , admisericordiam

mitigationemque miserae illius conditionis,prγsertim magnanimum , saepe commovet Pellit. De Psammenito victo, O Cambrae victore eam experiente insitioinstia. E. Pro exemplo se sistit Ioli. Eredericus Elech. Sax.eaptus a Carolo V. Imper. cui religio orthois doxa magis cordi fuit quam vita; is nolens conisellio Tridentino subscribere, conitantia & magnitudine sua movit Carolum ut relicta ei libera religione e carcere liberum dimitteret. Alexander Magnus Porum Indorum Regem debellatum interrogavit,quid ipse Imperatorem statuere debere censeret; Quod hic dies respotiis die tibi suader, quo expertus es, quam caduca sit fortuna. Eoque plus profecit, quam si precatus esset: quippe magnitudinem animi ejus interritam, ac ne fortuna quidem infractam, non modo misericordia, sed etiam honore excipere dignatus est. AEgrum curavit, non secus quam si pro ipso pugnasset, Confirmatum in amicorum . numerum recepit.Mox donavit ampliore regno quam tenuit. Curi tib 8. in fine.

E. Novissimum exemplum suppeditat invia chi animi nobilissimus eques Obentra ut, qui ualis litans ad Hanoveram Christiano IV. regi Daniae saucius captusque ad hostem Tilly ductus,victorem movit magnanimitate, ut si quae media vulneribus curandis, sanitatique restituendae a Medicis exhiberi possent, nihil omiserit pro salute

SEARCH

MENU NAVIGATION