Hieronymi Cardani medici Mediolanensis Contradicentium medicorum liber primus [-secundus]

발행: 1548년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

PRO DOLORE VAGO.stis. Secundo quia est inter cutem & carnem& non inter duas membra nas, aut inter musculum & membranam . ideo Nachir non facit dolo rem , & hic morbus facit dolorem, & etiam uehementem: quia in hoc

patiente flatus est inter tunicam & tunicam, uel inter tunicam & mu sculum. est tamen eadem species materiae, & idem generationis ambo rum modus.Patet autem per Principem loco allegato, quod flatus abundat aliquando in coticavo membrorum, aliquando inter carnem molialem & cutem. Tertio inter musculum S tunicam. Quarto inter duas tunicas. & in his duobus modis fit necessario dolor uehementissimus, maxime in tunicis uentriculi & intestinorum: dicebat enim Averroesmembra dolorosa sunt uentriculus & intestina. In secundo autem sit Na- 3 collee.c.3t. chir&uocatur ab aliquibus saltus. quia cutis salire uidetur. In primo autem fiunt dolores frequentes: sed non adeo ualidi, nisi flatus sit ualde crassus, Sc ora vasorum obstructa eXquisite. His stantibus seruare oportatet omnes casus quos illi diximus aduenare. cum igitur debilis esset propter febrem,& substantia uentriculi rara ob calorem & exercitationem, penetrauit uinum multitudine & austera qualitate praeditum , & imbibendo uillos dolorem excitauit,& malam qualitatem. Vnde continui solutio, nam membro crassiore facto ubi ad statum suum redierit, quod

est inter duas tunicas laXum relinquitur r& apertum. Inde auxiliis adhibitis mala temperatura sublata est,& cum nondum laXitas magna

esset quieuit dolor. Deinde rediit S flatus ille penetrauit sicut in renum

calculo modo inter uentriculi tunicas, modo inter uentriculum S peri tonaeum , nam uentriculus perit aeo magna eX parte subcingitur. penetrante flatu inter peritonaeum & uentris musculos per longum aut

obliquum positos, dolor ad pectinem usque declinauit. Sed maxime per musculos longos quorum uterque etiam ibi finitur.Nam obliqui potatius ad anchas pertingunt, pars autem quae inter tunicas uentriculi comtinetur ad summum gulae ascendit, per easdem tunicas, S sic dolorem infert. alia uero transfertur sub pleura quae eX peritonaeo nascitur usque ad summum furculae, a latere dextro, quia illud est calidius propter epar ut dicemus in de causis generationis huius doloris. Cum uero dolor recedit remanent part0s, tamen separatae, & est species quaeda doloris evhoc stupidi a Galeno positi.& quia dolor prohibet somnum, & ob curas C.aphoris. macilentior redditus est. quam ob causam pulsatio sentitur supra umbilicum, ut dicebat Z r. inquit enim, causa quod pulsatis sςntitur super i is en fundo oris uentriculi resupino aegro eXistente, est eXtrema tabes ipsius i. e. i. T, uentriculi.Aliter enim sentiri non posset, tota illius substantia quae crassa est,& tot intermediis eXistentibus.intermedia autem sunt periton um

482쪽

musculi longi & transuersi seu lati ,& membrana & pinguedo & cutis.

declarauimus enim contra Galenum in seXto contradicentium medicorum sub uentris cute, membranam non esse eX musculorum conteXtu.

i, ih abii: tellig tur ramus ascendens eX sinistra parte nutriens partem posterioremneationibus. Imamq; uentriculi, necesse est eam dicere quae in dorso iacet, dorsi uertebris subiectam. atque hoc magis iudicio meo uerisimile est, quando quidem in quantumcunque eXtenuatis minime percipiatur, nisi cum multiam compresseris uentriculum. ibi enim peritonaeum quasi dorso haeret. Vnde etiam in prouerbio solemus dicere uentriculum adhaerere dorsio eorum qui fame sunt enecti. est igitur dorsi arteria magna quae sentitur, non quae est in uentriculi fundo. indicio etiam est, quod nunquam eam in quantumcunque extenuatis uel in dextra,vel in sinistra parte percepi: sed in medio solum. eX quibus colligitur uentriculi maxima eXtenuatio. de doloris etiam processu apparet, nam uentriculus postquam sur-Vesal. lib. s. sum astringitur,ad nonam Thoracis uertebram deXtra paululum eX parte inclinatus magnae arteriae applicatur, ascenditq; usq; ad quartam thoracis eo progressu. inde directus sόμον ad mediam usq; ceruicis per- tangit uertebram iunctus dorsi spinae, inde ad os parum reflectitur. quo fit iit dolor ad posteriorem colli regionem tum dorsi quandoque pertingat. Quomodo autem ad gulam & superiorem furculam pertingat, hoc est quia ibi aspera arteria stomacho iungitur. atque ob id etiam allo affecto partes anteriores pati uidentur. uomitus autem aliquando succedit materia in concatio eXistente, aliquando non ea eXistente inter tunicas: sed nausea mala S laboriosa. & cum ob imbecillitatem male uentriculus concoquat,cogitur Iecur supplere uices uentriculi.quare ex nimio labore supercalescit,inde feces eXiccantur.& non parum,ob dolorem uero Scruditates & tristitiam,ut dictsi est,uigiliae. cum uero satus fuerit inter duas tunicas,uentriculus tenditur S durus uidetur auXta Principis sentetiam: sicut & in pila vento aut aere plena, unde sibi Persuadet quod tumorem durum habeat in ore uentriculi. cum uero tangitur abscedente iam flatu molle percipitur. na uero habet sedimentum . non multum cocta obseetida primi uentriculi imbecillitatem. Vnde Princeps alba urina secudum intentio- doc 3 ςV nem transsucentis significat frigiditatem S concoctionis priuationem. &sedimentum fit eX uenarum operatione in id quod relinquitur eκ iecoristrae.3.eontria CO Octione nis absolutu ut declarata I an secundo libro cotradicetiu medi ditari. coru.quare dicebat Princeps loco eodo dum de urina caerulea ageret, dc si fuerit in ea hypostasis, erit spes uitae, aliter non, S hoc magis militat in alba . significatur enim illa absistente, adhuc naturam uenarum resistere

483쪽

s stere.eπ quo patet quare non corrumpantur aut perturbentur urinae enis. Nam ut habetur a Galeno perturbatio in urina signisi at media co de crisi. cap. ctionem,sed hic est ultima cruditas quo ad uentriculti,ut declaratum est, igitur talis urina non potest perturbari. apparet etiam causa coloris eius qui est ut plumbeus subcitrinus.dicebat enim Princeps illum qui eX per- 13.3.trac.r eap. tus est non fallit color.ipse enim declarat morbos uentriculi & iecoris.un- I M 34 3tra. de praecipue,ut habetur ab ipso in capitulo de signis male teperaturae fri- QPtiae i. ea. gidae albedo coloris cum modica citrinitate, ut eius nomine utar,frigidi- . talem uetriculi decernit eX hoc etia patet solutio dicti Galeni,cu inquit, urinae bonitas significat incolumitate uenarii. na potest esse praua etiam ob uentriculi imbecillitatem.ostedit tamen mala coctionem in uenis necessario:uel sua causa,vel quia materia quae ad eas transmittitur male par is i. trie ,

rata est coctioni.& hunc modum generationis tetigit Princeps cum diXitct fit colica aliquando a flatu qui est inter uillos A tunicas intestinorum illas separando.nam hic modus tenet etiam in aliis.declaraui autem in se EL ,Α .cundo contradicentium medicorum quod principalis causa non Alii sed i

dc adaequata doloris,est solutio continui non mala temperatura. haemorrhoides autem fluetes & pr seruatio in uictu ob timorem doloris faciunt quod raro febres incurrat.ad quod iuuant purgationes etia. tensio autem quam sentit in latere dextro est ob causam dictam, nam humores crassi gignuntur eκ chilo no crudo,& ideo recte dicebat Princeps:& scias quod I3 3 trac. .ca. cum inter uentriculum Ec iecur tensio inuenitur, & in uentriculo exte- Τ nuatio:tuc hoc iudicat naturi resblutione. Nam humores crudi sc geniti obstruunt non solii iecur sed & loca ei uicina,& augent caliditate eius:&cum hoc faciunt tensionem.&caliditas tamen manuum non solum pro- σμώ-- cedit a caliditate iecoris sed a labore uentriculi in concoquendo.cuius signum est quod post horam ab assumptione cibi debent calescere extrema & pulsus intendi ac frequetior reddi sciat in hecticis etiam fieri solet. ex quo patet quod aegritudo ipsa cognita est . quia omnia quae illi succedunt secundum necessariam rationem huic conueniunt.

His uisis dicamus de humore ex quo fit flatus hic S de minera ut solet dici generationis eius.& incipiamus a proNimo dicto Principis ut etiaexponebat Gentilis.& dico quod omnis flatus fit uel ab humore uel a cibo uel a chilo.& cum hic morbus adueniat etiam iracuo uentriculo, ideo non potest esse a cibo dc chilo semper ,quare erit ab humore. S hunc secundum plurimum ut declaraui eX illius conditionibus conuenit esse crassum & tenacem Sed quomodo ingredietur humor tenaκ membrana dc uillos8resp5deo quia paulatim penetrat subtilior pars & crassior e Xtra congelatur, & ita flatas inter partes membranarum continetur & etiam

inter partem densam dc lapideatam ac uentriculum.

484쪽

HIERON. CARDANI

EX quo colligitur pessimus error eorum qui in talibus utuntur ualde calidis. nam pars subtilis resoluitur ex intentione Principis, Sc crassa adia haerens uentriculo congelatur,sicut videmus in gypso dentita.& pars congelata facit quatuor effectus:primum retinet fatum ne discutiatur, & sic dolorem emcit uehementissimum. Secundum quod sola adherens facit

illum dolorem stupidum de quo diximus.& si nobis in dentibus hoc taedium affert quanto magis in uentriculo & uiis illi proximis 3Tertium est quod interiecta impedit coctionem cibi . est enim medium ad prohibendum Caloris naturalis transitum.quartum est deterius aliis quod prohibet transitum nutrimenti ad membrum sua densitate, dc sua frigiditate illius perfectam assimilationem:di sui pondere attenuat illud.

Redeundo ad propositum causa status est duplexmam forma est quasi idem cum effectu ut colligitur in NI 1. Primae philosophiae . S in his quae

non per se intenduntur a natura no quaerimus finem ut in morbis S monstris:ideo sufficiat dixisse de materia efficienteq;. itur in tertio de Cai sis symptomatum uidetur finire essectrice causam esse calorem debilem, nam ab exiguo nullus fit flatus,ab imodico autem non sit nisi ex eduliis fatuosis. atq; is ut dicit adeo leuis ut illico uno uel uictu evanescat. prostrato igitur omnino naturali calore nullus fit flatus . integro autem non talis qui torqueat, presertim diu.necesse est igitur imminutum hic essu

minutionem flatus augetur.neq; uerb potest ut in frigoribus uiuente assi huc homine calor intantum eXtenuari, ut flatus gigni nequeat,sed uiΗ tantu ut modicus.& tunc iam breui superuiuit anunal.ne igitur te eΣemplum decipiat hyemis, ubi etiam nullus flatus gigneretur.nam non parratio utriusq;,cum hyeme etia cadant frondes & manifesta prohibitio generationis herbaru appareatat in corpore humano nunqua quicqua eta toto perit circa nutritionem uentriculi superuiuente diu animali. quo fit ut ea diuisio Principis in diminutam & corruptam ablatami concocti nem ferme ex ultimo membro,solum rationi non eAperimeto satisfacit. Galeni tamen exemplum ea ev parte est accommodatum, qua positum est,scilicet quod calor non est ex toto imminutus,cui flatus succedit. Sed dc ob id reche dicebat Averroes quod flatus sit a calore diminuto.& Avicenna declarabat hoc, dc docebat quomodo calor etiam no naturalis generat satum antequam concoquatur cibus. & etiam quia immis uit c lorem naturalem . S ideo aequale imo forte maius est detrimentum in his eXcessus ad calidum sicut ad frigidum. licet excessus ad frigidum celerius sentiatur. quia calidum praeternaturale in sui etiam pr sentia Cbtundit sensium doloris. unde acopa Graeci talia uocant medica menta. dc

Auicona in quarta primi de medicationibus doloris apyellat anodyna. ON

485쪽

PRO DOLORE VAGO. 479 quo apparet quam facile si esse medicum,quam uero difficile si esse bo

num medicum.omnes enim incidunt in hac foueam,ut calida eXhibeant in doloribus flatuosis: cum quandoq; frigida sint longe utiliora:& certe iactura quae fit a calido medicamento longe deterior est semper aequali facta a frigido.&etiam patet causa medicationis illius monstrosae colicae descriptae a Principe cum endiuia & aqua frigida, in epademiali costitu' dερ mis. itione, per eXperimentum antiqui. & causa etiam erroris quare nullus eX tertii liacta.3. tympanite seruatur hoc tempore. Sed redeo ad institutum. Galenus pro s/p s.causa materiam referente ibi ponit cibos:& forsam quod eX cibis generantur.& pessimum est pituita vitrea ut dicebat Averroes,preter enim sum- 3.collee.is .mam frigiditatem,uiscida est atq; lenta ut ille dicebat. unde Galeni sententia est quod non purus flatus tantum, sed etiam densus ac uaporibus plenus procreetur. nec penetrans nec solui facile aptus. Sed S id eXprcs- - se confessus est quod flatus fiat ex humoribus crudis secundo prognosticorum.talis autem maxime vitreus. & ideo dicebat Galenus quod tali. 1.ad gla.ea. c. spiritus cum sufficienter frigidus fuerit,tunc uehemetes excitat dolores. nam frigidus cum fuerit erit primo densus:& qualitas illa omni eX parte membrorum naturae esto inimica. patet autem quod eX omni humore crudo potest fieri flatus ex Galeni sententia.humor autem crudus est pituita,inter eius genera post vitrea est gypsea pessima uero quq cum melancholia comiscetur,nam terrea parte flatum gignit resolutioni omnino repugnantem, sicut apparet in quartanis comparatione aliarum febrium. innuit igitur Galenus loco iam proxime in margine scripto ubi Princeps omnia sumpsit, quae de doloribus eκ flatu secunda primi loco iam descripto tradiderat,quod flatus eX materia calida eXiguum uel nullum dolorem facit. seu enim in coeauitatibus,seu inter sensibilium mem- secuda aphor. brorum partes contineatur,mimisi dii & celerius resoluitur. at hic diuta 'β turni dolores materiam ostendunt frigidam. Vnde Galenus etiam in se- , N sbribus testatur frigiditatem ad morbi facere longitudinem , verisimile cap. ;. igitur est vitreum humorem, ac pituitam melancholiae mixtam in causa esse. constat tamen fieri posse ut flatus etia ab alia causa fiat quam a maia IN ' 'ph00teria frigida de mente Galeni. sed tamen talis flatus haud adeo ut dixi,

dolores excitat.pituita autem in uentriculo generatur de mente Galeni ut alias declaravi. His peractis sumta S Terme in casu HippocratiS. Quibus dic. trac.1c5.

tormina, & circa umbilicum dolores, & lumborum dolor,qui neq; me- dicamento, neq; aliter soluitur his in hydropem siccam firmatur, ideo si ''y ' 'p' ἔμnisi occurratur nec alia mors eri acuto morbo praeueniat, in tympani temdispositio haec terminabitur,ut unicuiq; patet qui diligentius uerba Galeni quam Hippocratis rimatus fuerit.Posset tamen sanari omnibus per

actis quae illi sunt necessaria ad amussim. Quod cum difficile sit , etiam

nunc

486쪽

nunc nobis recte praecipientibus , antea etiam erat impossibile. Nam ea les morbi ut acuti, nunquam casu sanantur, unde in his patet gloria medici, ut Octavianus Horatianus in libro suo de morbis diuturnis dice In prooemio. bat. Ex quo clarum est, cur per nullum eX his qui hodie celebrantur in toto Mediolani dominio, ut ita dicam, unquam sanari potuerit: &minus in posterum posset, cum longe deterior factus sit hic morbus:& si ex his tamen unus sit, ut intelligo, satis eruditus: sed clim modicam adhibuerit diligentiam morem temporum, ut uideo,sequitur. mnesenim malunt magis uideri quam esse, quia ambitioni illorum proceres sua tamen iactura, subscribunt: inde ortus omnium malorum S seo es. Sed haec praeter propositum.

Cura igitur debet dirigi hic ad symptoma, ad morbum, ad causam

1.eontradi.tra morbi . Apparet autem quod aliud est causa continens a morbo ipse, utcta. .cQΠ-Ι - alias ostendi. Sed hic etiam antecedentem comprehendo & nolo h c declara re quis sit morbus , nam si est solutio continui cum , illa non impediat nisi medio doloris operationem membri , erit dolor ex his quae dicuntur a Galeno in libro de Disserentiis symptomatum ipsa aegritudo,&nunqua solutio cotinui.Quod si solutio cotinui est morbus & non dolor,

oportet quod consequatur impedimetum operationis etiam, non solam continui selutione. Sed non est hic locris,cum omnia indigeant cura.Quae 3Λ , ii; ho igitur cura indiger,ssint dolor Prim m* trabit eo in scine ericlasLieula di

ει cebat Galenus;& uirtute prosternit, & multa alia facit,ut allias declara uimus. Secundu est prohibitio humoris pituitose uitrer, post mulctit agi nosi , ut ita dicam,cum melancholia iuncti . Tertium est partis adherentis membris ,& etiam quae obstructionem facit . Quartum est solutio nis continui inter membranas. Quinta est diminutionis caloris . Sexta est macilentiae. Et vix unae horum poterit bene curari sine alia. Cura igitur per animi affectus est, ur considat de salute, & consete tur: quia qui'; habet quod rodat: &multi, & pene innumeri morientur ante ipsum, qui tamen nunc simi fani r& quod non potest mori ex hoc morbo, ni si alius superueniat , sic non potest dici in uia ad mortem : & quod est in potestate sua, parendo in omnibus, sanitati restitui.

Haec & talia cogitando,minuet tristitiam,& moderabitur assectus. Circa somnum, Omnis somnus est bonus, nocturnus, diurnus, modo prolixus sit. Pro semno conciliando nihil melius conserua filiorum nentisaris . capiat ex ea a coena ab J.S. usq; ad 3: 3. Circa eXercitationem, Omnis equitatio, etiam ante cibum,mala:post cibum pessima. Omnis motus post cibum malu&, sic& immoderatus. Quies extrema mala.Deambulatio autem recta dc longa optima est ante cibum. Et hoc modo faciet facta sua in mane, & uesperi ante coenam.

487쪽

Libello quod

nullsi medicamelum noxa

pRO DOLORE VAGO. 481 Quo ad aerem, immodice calidus aestate noXius, ct frigidus in hyeme: e istari unde locis conclusis habi tet in tempore frigoris, S aestate locis apricis, Ec

Septentrione expositis: & uestimenta sua semper sint leuisiima,quamuis hyeme sint calida: & lectus sit eX cotto non ex pluma,habeat tamen puluinar,sed catulus esset longe melius, ut teneat illum silper uentriculi locum : & manus etiam palma est bona in hoc casu. Et grauari pannis est

adhuc deterius quam ferre frigus. Et hyeme eXexcitetur longe plusquam Q. -- η aestare: & uitet frigus pedum quantum potest: & saepe lauet manus & , uultum aqua frigida,& maxime in tempore aestatis, &post cibum. γquamuis haec leuia uideantur, multum tamen in longo usu conferunt: quoniam multa pauca faciunt unum magnum. Repletio autem omnis noxia & similiter ferre famem naturalem: nam uentriculus nutritur eXchilo secundum interiorem tunicam. Omnis etiam euacuatio artiskiosa, ct uomitus etiam noXius est. Et ego declaraui hoc alias, clim de aloe loquerer.Sed tamen cogimur quandoq; uomitum etiam nedum purgationem moliri: hac de causa ut quod uacuatur tantum prosit, quod ipsa earet euacuatio no noxia censeatur. aliter igitur omnis euacuatio per superiorem partem facta,seu etia uomitus spontaneus malus. Et ideo dico, quod clysteria sunt maxime iuuatiua in hoc casu. & ego unum describatu, quo uti poterit ieiuno uentre. Recipe Colocynthidos es pulpa 3 .3.8. esialae 9. ij. turbith Θ. i. radicum Ari F. j. S. Mercurialis maluae Betonicae furfuris ana N. j. Senae 3. ij. camomillae Μ. 8. coquantur in aqua ad consumptionem duarum tertiarum,sic tamen ut laetaria herba,quam passim eiulam uocant,& be-tonica & sena & camomilla serius addantur: inde e resiloni addantur

mellis crudi g. ij. olei de lini semine g. iij. Theodorici descriptione prioma Nicolai 3. iij. misce& fiat enema. & poterit ubi nimis uexaret fieri

mitius minuendo Theodorici & lactariae quantitatem. Evacuatio autem quae per coitum fit omnino noXia, ut patet a Principe de Nocumentis coitus. & iuXta Galeni sententiam in tertio Artis medicae.Venereorum uerbustis, S tamen in longo interuallo temporis , non tam est utilis quam necessarius.Ad hoc etiam pertinet, ut mane cum Q rgit, emittat omnia eXcrementa diligenter, & in uespere ante coenam dico autem praecipue, seces, Urinam, mucum e naribus. Ultima intentio est circa cibos & potus, qui omnes debent esse calidi in primo,aut frigidi in primo, aut temperati. dc hoc ostenditur: nam temperatum habet reducere eXtrema utraque ut declaraui in libro de abusumedicorum, igitur iuuat in omni mala temperatura acquisita. Calidum abus. ην. etiam in primo est acopum ferme a toto genere, ut habetur a Principe,

Quarta primi, igitur sedat dolorem. Sed frigidum in primo est leuestu- ς p 30-

488쪽

HIERON. c ARDANI CONII LIV Μpefaciens,ut ita dicam. sicut Rofae,Viol ,& alia eiusdem generis.& Nymphaea ut declaraui alias, est in secundo genere. & ideo omne frigidum ut frigidum hebetem facit sensum. conueniunt tamen tantum ea quae sunt in primo ordine,reliquis causam augentibus. quare ab aliis abstinendum. Et si quis dicat quod ego reieci temperata in libro de malo medendi uitam adducto: Respondeo quod temperata non sunt, ut medicina, sed ut cibus medicinalis: nec complent curam sed possunt illam adiuuare. nos autem aliis insistendum docemus etiam auxiliis Igitur uuae passae ante cibum sunt bonae humidae quidem ualde,in primo autem calidae. dc ubi cibus sit leuis concoctionis in fine sunt laudabiliores .& albae propter saporem acetosum sunt meliores. item citonia tosta sunt bona. de citoniis sumus concordes quoniam omnes testantur & Galenus praecipue ea esse lib. I cap pror uentriculo commoda. Sed de uvis passis reclamabiit,inquit enim Aetius, Acciosae autem dc austerae uuae dc quae habent crassum corticem, ineptae

sunt nutritioni,& concoctionem,ac distributionem impediunt: praeter id quod alia habent quae & reliquae uuae detrimenta. At ego cum Principe sentiam,dicente quod uua passa confert uentriculo Sc iecori,tamen etiam quod confert doloribus intestinorum.Nam Sc Galenus hoc affirmat: eligit autem dulces Sc astringentes cortice subtili. unde magnae sunt inutiles : quas Zibebas,uulgus uocat. parus igitur candidae dulces Sc astringetes,uentriculum,inquit ille,roborant,& eius dolores leniunt, paruos etiast dant. nec alios fructus commodos ipsi reperio, nisi quis sorba praematura post cibum,aut pyra cocta pro Cydoniis substituat. ex oleribus autem menta 3c melistophyllon, saluia dc pulegium Sc origanum, Sc foeniculum Sc spinachia aliquando, dc Draco,herba noua,laudantur,aut tolerari possunt. nocent lactuca, eradiuta, beta, caules Sc crispi quos gabusios uocant. Ex radicibus rapa napi, imo omne genus earum, noXium. EX piscibus limaces ter coctae,cancri raro dc in fine cibi,persici di Testudines, dc Scardoae. omnia alia genera noXia. ΕΗ praeparationibus autem suprema est super craticulam assatio cum sal uia. post uero est in veru . inde uirulenta,post eliXa dc friXa in sartagine.EX carnibus auium omnium quae piscibus non uescuntur. inter quas anas dc anser. proYima haedi caro, ab hac sylvestrium capreoli, leporis,cuniculi: optima Ericii consensu prope omnium. Sc utinam multos eX his edere posset. oua non multum conueniunt,maX1me eX albo. quamuis uitellia facillime Sc sine excrementis nutriant: δc temperata sint, iecur animalium uolatilium opportunum. arietis carnes post sylvestria. Castrati Sc uituli inutilis. Quae eX lacte conficiuntur caseus, colostra, butyrum, lac scissile, spuma lactis, pinguedo lactis,lac ipsum,omnia incommoda. deteriora his quaecunque fiunt ex farina, panis eX tritico bene coctus non tostus, fermentatus leuis.

489쪽

PRO DOLORE VAGO. 483uis.Sed longe melior si ex duabus partibus tritici &una speltae fiat:&cum leui liXiuio misceatur farina. utatur eX aromaticis Bel Eoi cum cibis. is est cyrenaicus succus ut declaraui in libello de malo medendi usu. abusu 46. Cinamomi & maceris eXigua quantitas non est inutilis piper hac in cauas a fugiat. scio quantas hoc patiatur contradictiones. Sed aliud est librum condere aliud curam describere alicuius morbi, nunc nisi resecem, res in immensium ibit legumina omnia mala tum magis phaselli & ciceres, minus lentes. Sed ciceribus percoctis modice uti, tum iure eorum poterit. his omnibus saluta immisceatur. iura omnia fugiat. hoc autem generaliter a nobis alias decretum est. artocreab dc ientacula eiu Lemodi, dc ptisa-

nam hordeaceam fugiat.Sed & in hac esset non leuis contentio apud eos, ζ' aristi,

qui multum falso scire se eXistimant. far cum modiso aceti raro sumat. medendi usu. sumat & pannicum. non quod hae omnino laudem, sed si nimis coartetur licentia,uel contabescet,uel appetentiam amittet: uel non perleverabat unde uinculis fractis medicae rationis, uulgarem sequetur uiuendi rationem.& sic fine suo frustrabitur. fatius igitur fuerit indulgentia mediocri uti. Mel autem & sepa per se utilia, uerum raro bene aliis admiscentur cibis.pinguia dolorem sedant,sed causam illius augent,cibi facilis coctionis praecedant,quae dura sunt S contumacia finem sortiantur coenae.uberior autem sit coena quam prandium pluribus eX causis quas in primo

contradicentium medicorum declaraui. acetum confert modicum cum

medicamentis,cum cibis aut per se sumptum nihil nocentius eo. Sed oleuoptimum: nihilq; eo melius. cum uero uentriculum laXauerit, menta utilis erit ac non minus ea cere lium herba folio qua si cicutae,radice odor

ta. no comedat nisi postquam cibum descendisse iam cognouerit. absynthii usus modicus cum menta uel melissophyllo utilis adiecto sale Sal ipsum non inutile si mediocriter sumatur, eX piscibus salitis, alec solum quam inchiouam vocamus bona est . in parua quantitate: sed caueat ne pro illo Sardam capiat.est enim ei ualde similis.Si adhuc hic modus non p. coferat,panem conficiat eX speltae partibus duabus tritici aute una. Vino utatur astringete austero te sed modice non praepotenti,non nisi iam comes a mediet.ite cibi tum paulatim bibat.& uinum ipsum quide sit odoratum Sc dilutum aqua in qua duo frusta chalybis dc unum aeris eXtincta sint. utatur Sc quandoq; in coena albosed in prandio rubeo claro. par autem est,ut nec sine aqua nec cum multa dilutum sit. ligetur autem uiscera, ut iam praecepi incipiendo infra umbilicum per duos digitos Sc ad superiora tendendo donec ad furculam inferiorem peruenerit. 3c infra quidem plus stringatur, ascendendo autem laxetur sensim ut respirare pos sit.Et inungatur sub ea unguento quod describam,& superponatur ab- synthii sacculus. inde fascia omnia haec circumambiat.

490쪽

8 HIER O N. CARDA N I coNsILIUM Et quia intellexi quod eX hoc auXilio quod ei iam quatuor diebus ab

hinc iniunXeram dolor in pectus recessit totus, atq; ibi sedem suam fuit: hoc mihi haud displicet:quamuis enim peinis sit uentriculo nobilius,dolor tamen in uentriculo longe frequentius ad malum terminatur, quam in pectore, cum eX flatu non eκ humore fuerit. & etiam facilius erit deuincere iam contractum S in arctum redactum, quam fugientem. igitur

dc de hoc dicam suo loco.

Capparibus etiam utatur in acetariis cum oleo copioso, & aceto exuuiis passis.Sed non coquatur acetum. Circa medicamenta una ratio omnibus conuenit ut calida sint & rara : nam debilia humorem contumacem mouere non possunt: frequentia autem dc ualida uirtutem prosternunt: tum praesertim quod, ut dictum est, medicamenta omnia sunt uentriculo inimica. Igitur inter prima ponemus usum origani in mane masticati, nam resoluit satum proprietate sua: nam ut daXimus, symptoma uocat ad se curam. Ex his autem quae vitreu dc mucilaginosum humorem concoqUUnt, sunt acetu,sint liticu,autoritate Dioscoridis, Μesue. Serapionis ,& Rasis ad Almansiore:& Amonati,& anisum,S calament si,&cappares, at acanthis, Sc amygdals amare, &chamedrys,& betonica,& amaracus,& aria,&Iuniperi semen, dc nasturtiit utrunq; hyssopus,siser,sal omne, cinam Omsi, raphanus, Sc ruta, Sc aristolochia, Sc thymus,& prassitat omnia haec Galeni autoritate.Et rursus inter coposita confectio eX allio posita ab Avicenna,

tum etia Philosophoria eode ferme loco destripta: & de cinamomo Μesue autoritate.& Diaspoliticum,& diacalamentum, dc diatilon pipereonprima s. posita a Galeno in libris de Tuenda fanitate. Est & diacyminum,& electuarium eX ligno aloes,& SagZena, Sc cabrorius confectio eX autoritate Avicennae: tum Sirupus de radicibus Theodoricon magnum Trifera fationis minor autoritate Mesue dc Serapionis utilis. Sedes: in coagulis omnibus proprietas mirabilis,ut refert Princeps. Actius comemorat urticae semen, S bryonia,calamu odoratu,temisci,&laseris lacrymaS,succum etia salicis,Castoriu,pistacia,flore iunci odorati. Concoctoria aute amomum Sc lentisci lacrymam. Vtriusq; aute facultatis facit ros aceti oleum. Inuenio dc apud Actuarium descriptionem Eulapii ex violis compositi in hoc casu opportunam, ac no parum frigidam,cui tuto calidissima possis admiscere medicamcta:habet enim santhalos rosas etia quae astringat. Est dc ab illo diaprassium antidotum laudatum. Sed in his omnibus cum iam segete medicamentorii tradiderimus delectus ordo dc modus docendus est.Delectus, quia immoderate calida, ut coagulum, Dia spoliticon, dia trion pipereon, castoreum, ccnsectio de alleis, fugienda sunt: quaim

quam in antidoto de alleis non uulgaris spes sit si moderate utamur eo. Vitanda

dota

SEARCH

MENU NAVIGATION