Disputatio medica inauguralis de diathesi asthenica

발행: 1781년

분량: 60페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

DE DIA THESI ASTHENICA.

4 Isatis stimulante, jure habetur; quid est, quod impura materia, quae ullo in casu morbos id iopathicos facere fingi possit, non ejusmodi prorsus esse judicetur, et non sedare, sed debilitare, id est, non satis ad corporis usus,

stimulare, concludatur. Si omnia alia, quae animantium corpora movent, aut nimis, aut parum, aut justes imulando, agere comperta sunt , cur una haec materia, sive venenosam, seu quocunque nomine nuncupas, praesertim eam, quae totum corpus adficere existimetur, diversae naturae esse, et, Contrario omnibus aliis rebuS Opere, nocere, credatur Z Non credenda

est. Et, si, quod in hoc casu conceditur, quodque tradita historia supra confirmat, actiones imminuit, id debilitando, id est, non satis incitationem sustentando, minime sedando, praestare, concludenda. Sed subito saepe jugulat. Nonne sanguinis detractio et frigus, quae non satis stimulando agunt, aeque subito jugu

Iant 8 Et nonne omnium potestatum communium opus eodem plus minusve pertinet. Ut impurus, quavis materia VaporeVe, a Cr non, Obres et rationes relatas, sedare, sed parum stimulando, debilitare, judicandus ; ita, quo modo id essiciat, paucis dicendum. Materia impura, intus recepta, cum stimulis, evicenter vitam sustentantibus, conjuncta, summam quandam stimulantis operis minorem, quam quae justo illi effectui sussiciat, hoc modo praestare potest. Prigoris opere res illustretur. Merso aqua frigida ali-

52쪽

DE DI AT II E SI ASTHENICA.

cui omnes alii stimuli iidem, qui ante, subsunt. Eadem sanguinis copia vasa distendit ; eaedem res, quae animi adfectus creant, quicquid ad cogitandum vigoris cerebri fuerit, id omne, permanent. Nihil in rebus ventriculo contentis mutatur. Nihil denique, praeter imminutam temperiem, novi accidit. Quo igitur hoc evadit Z Quis frigentis status est Z Responsum in promptu est. Cum magnam stimuli, vitae et saluti necessarii, fummae partem, in omnibus animantibus, calor faciat, ita is multum imminutus summam illam pro ratione imminuit. Unde haec, vitae paulo diutius sustentandae, impar evadit. Cui simili ratione, alimenti, chyli, sanguinis, et reliquorum humorum puritas quaedam ad Vitam et salutem requiritur. Quae imminuta, stimuli summam, imminuat nece fieest. Sit ante frigus admotum stimuli summa, ut xx. eaque saluti necessaria ponatur. In frigore eadem tantum, ut x. Quod accidit, vide. Summae saluti serae dimidium sublatum. Debilitatur igitur homo, et debilitate ad mortem ruit. Hac imagine, veneni, ut

stimulantis quidem, sed perquam invalide, sic reliquorum stimulorum summam multum imminuentis, idque usque adeo, ut mortem inserat, natura concipi potest. Ubi vero materia, quae pro venenosa habeatur, extrinsecus corpori una cum aere admovetur; ea puritatem aeris imminuendo, ut hic minus justo stimulet, et summam stimuli, ab eo praebiti, imminuat, essicem

53쪽

eiscere potest. Quod quidem multa sacere, quae nemo pro venenosis habuit, ipsum vulgus, toties de

puriore aut minus puro aere loquela S, Videt. Quae iationis similitudo, ad ea quae venenosa ducuntur, recte transferenda videtur ; eoque rectius, quod omnes aliae, quae animantium corpora adliciunt, potestates, stimulando agere, demonstratae sunt. Quo minus eo Opere, quae confuso et incerto nomine venena dicta sunt, excipienda, et haec, quasi alteram rerum partem, alteri repugnantem, habenda esse, judices. Postremo, ut hanc noxarum, diathesin asthenicam facientium, doctrinam ad finem perducam ; quoniam iis adfectus id iopathici, incitatione tantum imminuta, nascuntur, nec ullus praeter debilitatem status morbosum creat ; id quod exploratum illorum opuS nocenS, exploratum auxiliorum juvans, declarat: Ita tam Contagiones, quam venena, dummodo idio pathicos esse c- tu S creent, eundem effectum trahere intelligenda sunt, eadem quoque ratiotae agere, et minime sedare. Ex harum omnium potestatum raro separato, semper fere conjuncto, opere diathesis assthenica, sive inopportunitate subsistens, sive ad morbosi status modum assurgens, nec ab ulla corpori insita vi, subnasci

Ad eandem creandam, non materia aliena morbifica, vulgo quae dicitur, ut supra hic submonitum, et alias ostentum

Hanc sententiam cum cxlviii. El. med. confer. Vid. etiam praelectiones ejusdem de hac re viri.

54쪽

tas, aut quivis alius status non ex frigore constrictio O, non noxa quaevis ita agens, ut a mentia sapientia opus ejus corrigatur ii, non spasmus, qui selirium causa nuper credi coepit s. non irritatio non mobilitas ' , pertinent. Contra, Omnes noxae, fusius jam memoratae, incitationem imminuendo, idque plus minus. ve faciendo, varias astheniae sormas pariunt. Mobilitas ea fibrarum muscularium conditio esse dicitur, qua decrescente, ad motum proclivitas crescat. Quique, in tremore, talique motus enormitate, qualis in cholera canalem intestinalem, in hysteria et similibus astheniae sormis, motus voluntarii instrumenta

exercet, exempla commonstrantur.

Quae conditio ab animo Vana. fingente est, a rerum abhorrens natura. Imminuta enim causa, facilius effectum suboriri, sensui communi, omnique philosophiae

sanae principio, repugnat Cumque talis fibrarum motricium tumultus causa, liquor nervosus, in fibraS- El. Med. c. ci. cviii. p. 9. et I JO.' Ibid. cclxxvii. Item El. Med. ccxciii. ad ccciv. Vide et supra de plei hora dicta. : ibid. cv. cvi. cvii. cviii. S Ibid. civ. cxxxiv. cxxxv. clxxx. clxxxi. clxxxii. Respice etiarn supra hic de his oris opere dicta. li Ibid xciv. ad XciX. Ibid. cix. ad cXXi X. Ibid. cxxi. ad cxxviii, ibid. xlviii.

55쪽

DE DIA THESI ASTHENICA.

fibras violentius irruens, ponatur, ea explicatio toto coelo distat a vero. Nam, ut humoris nervosi, quae salsa est, opinio , pro tempore et argumenti causa, recipiatur ; quo modo, in manifesta totius reliqui corporis debilitate, pars quaevis sub contrario statu esse concipi potest Z Non ita est. Contra, ut in omni morbo, ubi incitatio augetur, ubique corporis augetur, et nulla parte imminuitur; ita, quibus quibus in morbis imminuitur, in nulla parte non imminuitur, et in neutro casu contrarius cujusvis partis communi status subest l. Quod in adfectibus relatis et similibus ita esse, noxae debilitantes semper praecedentes, aut comitantes, signorum concursus manifestans causam debilitatem, auxilia stimulantia morbosum essectum, non magis reliquo corpore, quam parte laborante, depellentia, satis superque evincunt. Quod igitur pro mobilitate vulgo habetur, id nihil aliud est, quam in totius corporis debilitate non robur, aut auct3 quacunque Vis, ac ne minor quidem, sed major, quam in caetera quavis pari parte, urgentes mul porro debilitante stimulo, debilitas i. Medendique consilium est, non audiam potestatis nervosae, quae dicitur, actionem imminuere, quod opii, stimulantissimae potestatis, opus falso creditur ; sed toto

corpore, eoque in parte laborante, conveniente quoque stimulo adaugere, et stimuli, debilium fibrarum debi

l Cujus rei explicationem ex El. Med. xl. pete. l Prael. Brun.

56쪽

4 , DE DIA THESI ASTHENICA.

debilitatem porro augentis, vim depellere. Insans, quam pubes, aut adultus, ad tremorem, etiam sanus, vicinior est. Idem, ex vermium, ex dentitionis, ex satis validi acidi, ventriculum irritantis, vi, proclivior ad convulsiones, et justam saepe epilepsiam, est. Mulieres, viris facilius, in enormes motus excitantur. Quod i p. sum de infirmioribus maribus, cum valentioribus comparatis, dicendum. Convalescentes e febribus, quas maxima continet causa debilitas, tremunt usque, dum ad pristinum paulatim robur restituantur. I remores omne in debilitate positum insigniunt temperamentum. Quo in casu, corporis status debilitas, ex- Citans noxa metus, aut, in debili habitu, motus. Iidem.

cum convulsionibus sebrili statui, infirmissimo qui vitae congruit, familiaria sunt, et quasi domestica, symptomata. Quorum illi sub levissimo quoque motus stimulo, hae ex ac redine, aut aliquo irritamento, incidunt. Canalis alimentarii convulsivus, in vomitu, et alvi dejectionibus enormibus, inter se alternantibus, status, formidabilis cholerae, pars est. Hysteriam et epilepsiam, quae insigniunt, convulsione S, adebilitantibus noxis, et voluntatis, qui pro stimulo est, effectu, proficiscuntur. Quibus omnibus motibus, me. dendi consilium, idem quod paulo ante retulimus, est. In tremoribus pariter et convulsionibus, viribus, stimulatrice curatione, consulendum ; in illis metus aut motus fatigans stimulus tollendus; in his, quoties intus incidunt, debilitans stimulus, ubi motus voluntati parentis instrumenta turbant, voluntatis effectus,

quantum

57쪽

quantum seri poterit, auserendi. Sedandum, ut vulgo medicorum visum est, ideo corpus non est, quod nihil in natura, quod novimus, saltem in id iopathico rum adfectuum auxiliis, sedat '. Haec stimulantia

omnia sunt. Ad dolorem componendum pertinet ouicquid acidum meracius abluat, aut diluendo retundat tegat ve. Idem, ex aliis irritamentis, ut vermibus, ut d cntitione, aut ac redine quavis, ortus, his ablatis, aut delinitis, consopiendus. In voluntatis culpa, ubi motus offenderit ; animus firmandus, et motu, . quoties noxae erit, abstinendum. Si optum sedet, an

Vinum, an potio spirituosa, quae simili sunt levamini, an athali volatile, et reliqua fortiter stimulantia, quae diffusabilia recte dici nuper coeperunt, prius, dein cibus alentissiainus, fluens, firmus, excitansque exercitatio, et similia alia, quae fclicem utique curationem peragunt, etiam sedare judicanda 8 Gravissimus igitur, quo optum sedare, et mobilitas, quam illud componat, subesse, vulgo singitur, error depellendus ; utpote . cui stimulatricis curationis omissio, antiphlogisticae omni. genae, in sanguinis detractione, alvi purgatione, ine-d a, et omni ratione debilitatrice, in morbis ex pura debilitate pendentibus, usus, tribuenda sint. hane in errorum capitalium, qui medicinam pessum dedere, caterva, haud levissima noxae origo mobilitatis opinio fuit, estque nunc quoque vel maxime.

Sive

Iid. supra de hac re proposita Elem. Brun. xl. xvii.

58쪽

48 DE DIA THESI ASTHENICA.

Sive directa, sive in directa, debilitas praecessit, in

asthenia sensus omnes plus minusve hebetantur, motus, voluntati pariter, et non, obtemperantes, imbecilliores, enormes, aut, si quando, ad aucti videantur, quatenus tamen actiones sunt, imminuti, comperiuntur. Cor et arterias languere, pulsus eriles, debiles, et crebri ; extrema in summo corpore valcula laborare,

siccitas, et, in majore causae vi, crassissimi humoris sine impetu undique profluvium, demonstrant; secretiones interiores deficere, seminis, lactis, inopia, deficientes relaxari, bilis, et hic quoque crastissimarum excretionum diluvium, argumento sunt; instrumenta digerentia labare, cibi nullum desiderium. fastidium, digestio male peracta, et manifesta sanguinis tuopia, testantur. Imminutam circa cerebrum incitationem manifesta, in omni di atheseos asthenicae parte, mentis imbecillitas, et animi, in adfectus sensusque concitando, languor . evincunt. Uno Verbo, asthenia est, sensus, motus, mentis et animi actiones, imminuta. Ut hic status perpetuo subest, ita aliquas, magis aliis, actiones laborare, neutiquam insolitum f. Pura quandoque asthenia, ubi nihil, praeter imminutarum virium signa, subest, adparet. Sed longe frequentius debilitatis vis, in

unam aliquam, aut exiguam magis corporis partem, incumbit, eumque concitat tumultum, quem medicorum vulgus non pro debilitate, sed auctam vim, et non

' Hoc conser. cum esti. El. Med. El. Med. xxxvi. ad xci . i

59쪽

toto corpore diffusam, sed parte contentam, crediderit. Quo gravior error nullus esse potuit; utpote, quo factum sit, ut debilitatis morbi, longe frequentissimi, et genus humanum maxime adflictantes, ad nimium robur et partis adfectionem, relati sint. Quae duplex

quidem erroris origo maximam inter miseros mortales stragem concitavit. In dysenteria intestina, prae caeteris locis, in cholera totus canalis alimentarius, magis Iaborant. Sed, in reliquis quoque actionibus, an non cernenda erat debilitas ρ Nonne noxae praecedentes latius egisse, et non, parte magis perturbata contentum

opus, edidisse, demonstrari possunt 8 Ad unum fere in

hac remedium, nempe optum, ad unum fere in illa, scilicet variam alvi purgationem, decurrere solitum; quae in utraque intestina sola movere, tanquam in reliquo corpore nihil foret movendum, optum vero in cholera sedare, existimabantur. Sed optum vale dissime stimulare demonstratum '. Unde, reliqua quoque stimulantia eodem conferre, perspicuum erat. Ad quam utique, felicissimam usu compertam, curationem Opii, sedando agentis, opinio minime ducere poterat, sed longissime vero abstrahere, ad contrariam recta ducebat.

Quod de his duobus morbis dictum, idem de omnibu*asthenicis dicendum.

Fide Stuari de Spas Disputat. hic Anno 177y.

60쪽

D DE DIA THESI ASTHENICA.

.....

Siquis, praesertim iuvenis, a trito tramite recedit, ejus rei aliqua causa reddenda est, eoque magis, si ejusmodi est, quae artis principiorum seu fundamentorum graviter intersit. 2Equum igitur erit, me doctrinam hanc non ante recipisse, quam felicem ejus usum in gravissimis morbis iterum iterumtaque videram, et hunc recta a principiis propositis, fluere, jamque ad scientiam medicinam reductam esie, perspexeram, memorasse. Cujus rei fidem ingeniosissimi viri logicae, in Academia Edinensi Profesioris, praelectiones egregiae, et noVa prorsus ratione conditae, haud mediocriter confirmarunt. Quae mihi novam, de qua agitur, doctrinam, non falsis rationibus, et somniis Aristotelianis, non organo, niti; sed a concordibus inter se principiis, vigili observatione, rebus certis, exploratis, et ab omnibus concessis, novoque organo, pendere, docuerunt. Quantae igitur hanc et reperto rem aestimem, ut cuique perspicuum erit; sic jure facturus videor, si illas, tanquam viam ad verum et scientiae omnigenae cognitionem, tam aliis quam medicinae cultoribus, quibus, nimis eas neglectui este dolens animadverti, et auctorem gravem, commendavero.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION