Disputatio medica inauguralis de diathesi asthenica

발행: 1781년

분량: 60페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE DIA THESI ASTHENICA.

gra, in qua ventriculi status vera dyspepsia est, evictum, ita in altera ea dyspepsia neutiquam dubitandum. Cum debilitate igitur hic quoque, non abundantia,

sed penuria, sanguinis subest. Et quidni t Quam diu

cibus valde desideratur, copiose assumitur, et potenter digeritur, si abundat sanguis, an postquam ille, neque desideratur, neque assumitur, neque si quid acceptum sit id digeritur, etiam abundabit 8 Non ita est. Corpus vivum humanum semper ita se habet, aepotestates, a quarum actione Omnis vita pendet, in id

recens agerint; nullaque permanens diathesis est Aequa veri specie, plenos vix fame morituroS, ac tenui victu, atque aliis debilitantibus noxis, adsectos, non protinus in asthenicam diathesin, et exinanitum vasorum statum, transituros, dixeris.

Ab opportunitate igitur ad adfectus phlogisticos, hisque ipsis, quorum peripneumonia exemplo sit, ad eam, in qua asthenicorum morborum positum est peta riculum, hosque ipsos, puta, hydropem, menorrha-giam, paralysin, typhum, sanguinis copia cibi sumpti et digesti copiae, exacta ratione, responde , id est, tanto major est, quanto plus diatheseos pholgisticae ;tanto minor, quanto hujus minus, plus asthenicae, subest. Hoc omnes potestates incitantes, secundam valetudinem causa continentes, OmneS noxae udramvis morborum formam excitantes, omnia utramvis solia ventia remedia, supra contradicendi licentiam declarant,

32쪽

eta DE DIA THESI ASTHENICA.

clarant. Est igitur cibus ex plantis petitus, et aliarum atque concoctricium virium debilitas, potentisima san-

guinis in multis morbis, ubi is abundare fictus est, penuriae causa, et haec rursus debilitantissima noxa . Nihil igitur certius et validius ad asthenicam diat he sn, eo vasorum statu, qui pro plethora habitus est, id est, sanguinis in vasis, unde unde orta, penuria, ducit.

ANIMI ADFECTUS,

Ut metus, terror, dolor, tanquam quorundam morborum, quos in debilitate positos, licet aliter vulgo existimetur, constat, nempe paralysios, apoplexiae, epi-lepsiae, hysteriaeque, causa commemorantur nec, quantum ad fibras excitandas debilitantes, quae vulgo sedantes perperam dicuntur, adfectus valeant, qui se quam ignorat; ita iidem in omni casu asthenico debilitatem augent, ante morbi adventum faciunt, et siesve soli, seu cum aliis debilitantibus noxis conjuncti, viam ad eum sternunt; uno verbo, di atheseos asthenicae omnis, sive majoris, sive minoris, manifesta origo evadunt. Quod autem sedare, i. e. incitationem, ante alicunde creatam, minuere Vel tollere, dicuntur, id falsa prorsus ratione receptum. Semper, quamdiu

vita superest, aliquis adfectus ad incitandum pertinens, plusque aut minus incitans, subest, sine cujus effectu, incitatione, suboriente, vita temporis punctum existere non posset; ut hoc patet, quod neque nota

est,

33쪽

est, neque concipi potest, adfectuum plus minusve insitantium absentia. Spes, cupiditas, eo, quod jucundum est, potiundi, ejus, quod injucundum, vitandi,

voluntas, gaudium, unumquemque, dum vita superest, exercet. Horum gratorum, eoque incitantium, stimulantis operis summa quaedam unicuique in hac rerum sorte contingit. Quae imminui potest, non ex toto deleri. Eademque, prout rerum quae adpetuntur consequendarum copia major accidit, major et incitantior, in minore minor, minusque incitans, ad debilitatem saepe creandam existit: Quis sine solatii aliquo dolet i Quis sine spei aliquanto timet i Si incitans adfectuum gratorum vis multum ingratorum Viimminuitur, pro ratione qua id accidit, imminuitur incitatio, debilitas sese infert. Sed nunquam ex toto

best aliquid, cujus spes aut possessio stimuli aliquid

praebeat. Potest aliquis summopere animo dolere, luctu adfligi, summopere terreri. Sed hi adseditis nunquam soli ejus animum occupant. In ipsa morte Uss non deserit. Summa adfectuum semper spectanda. Ut sedantium igitur adfectuum opinio prorsus falsa est, ita injucundi adfectus, quia jucundis minus incitant, eo magnitudinis pervenire possunt, ut id stimuli, quod saluti, id quod ipsi vitae, opus sit, minus

suppeditent. Inde debilitas, aut, si velis, ejus tantum, quantum morti inferendae par sit, exoriuntur. Ut hoc raro, illo nihil saepius, accidit. Quo magis ingratorum adfectuum summa intenditur, diutiusve permanet, aut saepius recurrit, eo ad diathesin asthenicam, quae

34쪽

DE DIA THESI ASTHENICA.

quae ad morborum statum opportunitatem facit, inducendam potentior evadit. Ubi vero jam imminet morbus, una eorum accessio, inclinantem debilitatem impellere, et morbum concitare, potest. Quod utrumque tanto certius eveniet, quanto magis aliae noxae debilitatrices simul operam conserant. Ut igitur in quibusdam morbis hanc noxam jure cavendam inter medicos convenit, ita in omnibus astheniae sormis valere, ratio suadet, res certa firmat. Sed non solum sua natura non satis incitantes, id

est, debilitantes, adfectus hoc faciunt ; verum etiam ii qui nimis incitant, seu stimulant, qualis ira, immodicum gaudium, ultionis cupiditas, sunt, incitabilitatem exhauriendo, et sic incitationem delendo imminuendoue, eodem pertinent, eoque Certius et promptius, quo magis aliunde corpus jam ante debilitatumst . .

DEFICIENS AUT SUPERANS MEN TIS ACTIO.

Hominem semper, nisi in somno prosundiore, cogitare notum et certum est. Ab ipsis insanis, ab ipsis amentibus, aliena cogitatio non est. Cujus tamen, adeo inevitabilis, modus quidam ad secundam valetudinem: equiritur. Is tenor quidam lenis, menti jucundus, et neque

35쪽

DE DIA THESI ASTHENICA.

23 neque nimis, neque parum, excitans est. Qui ubi deest, ubi cogitando habilis, de qua re, aut studio, aut

oblectatione, cogitet, non habet, necessarius, quantum hoc sit, stimulus corpori subtrahitur, eoque incitatio imminuitur, debilitas succrescit. Deficientem mentis exercitationem languor corporis sequitur. Hinc in asthenicam diathesia proclivitas. Quae noxa, diutius Permanens, major evadit, major etiam, sit cum aliis debilitatricibus, quod plerumque usu venit, conjunga

tura

Verum, ut sic deficiens mentis actio diathesin a se thenicam creare periclitatur, ita nimia eundem esseC- tum etiam potentius concitat. ina nihil, ad debilitandum et incitationem imminuendam, magis potest. Hinc podagra, hinc epilepsia, hinc apoplexia et paralysis, summopere concitantur, eoque validius, quo aliae noxae, eventu debilitanteS, magis operam conferant. Ex eadem origine inquietudo, amentia, et plus minusve tota malorum asthenicorum turba, profluunt. Agit autem, incitabilitatem exhauriendo, sic incitationem minuendo tollendove, ut in directae debilitatis

causa.

CONTAGIO

In plerisque astheniae formis, quae pro totidem morbis, inter se diversis, male omnes a medicis habentur,

D i contagio

36쪽

DE DIA THESI ASTHENICA.

contagio causae minime particeps aut est, aut esse dicitur. Sunt autem aliae in quibus haud ambigue nocet. Harum praecipuae et solae prope sunt, cynanche gangraenosa, dysenteria, typhus, et pestis. Nam, licet materia noxia saepe ad febres intermittentes faciendas pertineat, et aliquando contagionis quid habere dicatur, hoc rarius tamen, ac ne pro certo quidem accidit, eoque illa, ut minus pro contagione, ita liquidissime pro noxa febrifica, habenda. De contagione, aut materia febrifica, sub his formis adparente, tanquam inter se genere discrepante, volumina scripta sunt, sane sine sperando ex tanta laboris mole fructu. Cum enim morbi, modo relati, sive in aliis noxis ad eas concitandas pertinentibus, sive in signis, sive in potestatibus vim morbosam depellentibus, considerentur, manifeste communis omnibus natura esse agnoscetur. Quae enim noxae, praeter debilitantes relatas, ad eos, una cum propria de qua agitur, creandos concurrunt 8 Quae auxilia cuivis eorum meden is, et non

reliquis pariter, conveniunt 8 Ecquid signum, nisi manifestae debilitatis, in quoquam eorum cernitur tEX Cuo argumento solo hoc pro certo et comperto habendum e it, aut nondum idonea morborum diversitati eae plorata auxilia esse, aut multis, qui pio longe di. versis habiti sunt, prorsus communem naturam existere. Anthraces et bubones et carbunculi possent pesti proprii esse, et nihil tamen cujusquam momenti in eo morbi statu, qui veram ejus naturam constituit, Ostendere differentiae. Dummodo enim communis corpori status

37쪽

DE DIATHESI ASTHENICA.

status incitatio deficiens, seu debilitas, eadem, quae in reliquis sebribus, sit, iisdemque, quae has solvunt, auxiliis stimulantibus cedat, nunquam illa cutis signaessicient, ut pestis proprius morbus, contagioque eam creans, propria, et sui generis materia, rem recte reputanti videantur. Simili modo, aliqua inflammationis specie guttur in cynanche gangraenosa laborare potest, isque loci adfectus ex aliqua nullius momenti reprosicisci. Verum, quoad omnia communia corpori

signa ejusmodi erunt, cujusmodi in typho aut peste

esse novimus, et eadem omnibus curatio conveniet,

frustra hic quoque proprietatem requires. Sed haedistinctiones, utut leves, ut ut operae nullius Pretium, ne quidem verae sunt. Nam anthraces, bubones, et carbunculi, non ita pesti proprii sunt, ut a typho ex toto abhorreant. Saepiusque tantum in illa, quam hoc adparent. Nec inflammationis, quae distinguit cynanchen gangraenosam, species, aut a typho, aut a peste, aut a dysenteria, aut a febre intermittente, aliena est. Contra, in hac abdominis viscera, in dysenteria intestina, haec in typho et peste, item ventriculus, aut alteruter pulmo, et cerebrum denique ipsum, simili

saepe adfectu laborant. Eoque non de rei, sed loci differentia, agitur. Quam differentiam quis quidvis referre dixerit ρ Quinetiam, in ipsa febre intermittente, ubi aliquis a calore magnam differentiam significari credere posset, et multi credunt, nequidem haec differentia refert. Quid enim is calor est ; qui corporis status t Sanguinis ne detractionem, alvi purgationem, inediams

38쪽

DE DI ATHESI ASTHENICA.

inediam, et alia antiphlogistica auxilia, recipit Z Mini

me. E contrario, non solum, qui alias accessionis partes, cortex Peruvianus, calorem quoque, et potentius etiam quam illas, solvit ; sed, ut curationes, ante hanc medicinam repertam, docent, omnes stimuli diffusibiles, qualis potio valida, quale optum, et caetera, sunt, tam ad occurrendum accessioni, quam in ulla ejus

Parte, minime calore excepto, ad medendam valent.

Quin et nunc quoque, in hac ipsa regione, saepe vulgus, merace plenaque potione, tertianas feliciter curant. Quae si hic morbi natura est, quanto in calidis regionibus, ubi omnia debilitatis, sive signa, sive causae, saeviunt, et in remittentem, in continuam, sormam intermittens febris adeo ire periclitatur, magis et certiussit necesse est Θ Ε quibus rebus et rationibus, materiam contagiosam aut febri sicam, non genere et natura in ulla cujusquam momenti re, tantumque magnitudine, differre, manifestum est. Ut febres, in quibus saepe aliena materia nocens, plus minusve, aut vix contagiosa, corpore recipitur, non eo inter se differunt, quod haec, diversae ipsa naturae, diversos adfectus creat, ita nec aliis astheniae formis ulla re paulo majori discrepant. Distinguit intermittens genus interposita accessionibus a pyrexi a. Cujus rei, nobis incognitae, causam an quirere nihil attinet, eoque minus, quod, quamdiu morbosus status permanet, neque noXis antecedentibus, neque signis necessariis, neque auxiliorum ratione, haec ab aliis

febrium aut astheniae formis, differt. Distinguunt pestem

39쪽

Dp DIATHESI ASTHENICA. 29

tem signa cutis relata, sed non proprie. Distinguit typhum debilitatis magni indo mentisque adsectus, dysenter iamque intestinorum vitium. Sed ea omnia aut talia sunt, qualia debilitas alias sert, eoque nulla vera discrimina dant, aut, si qua symptomata a materia morbi ea nascuntur, ea nullam labem pariunt, quae propriam curationem sibi vindicet. Materia nocens corpore recipitur, intus sermentiscendo multiplicatur, in omnes recessus diffunditur, cumulatur, ac tandem

foraminibus undique diffluit. Aliquod temporis, quo id fiat, requiritur. Quod brevius aut longius erit, quo expeditior sit aut impeditior ex communi debilitate peripi ratio '. Verum inde novi nihil, ad commune aliis astheniae formis medendi consilium, accedit. Universis eadem stimulandi ratio convenit. Quae res quam febres ejusdem generis, ac alii, in debilitate

positi, adfectus, sint, vel una ad fidem sussicit, sed aliae

pariter graves non desunt.

Sine debilitantibus noxis, quae supra relatae sunt, Opportunitatem creantibus, nulla febris, ne pestis quidem ipsa, quantum vi S potens fu . contagio videatur, incidit. Opportunitatem febribus praecedere, hanc debilitatem esse, debilitatem a noxis asthenicam di thesin facientibus, quae fusius jam expolitae sunt, creari, rebus, quae, in medio positae, omnium judicio patent, examinatis et perpensis, inficias iri Don potest Ita sine fame, sine animi dolore, sine metu, put immodico

Ibid. cccxxxvi. ad c ext.

40쪽

DE 'IATHESI ASTHENICA.

modico concubitu, et similiter quae debilitant, gras.s ins per populum pestis nemini nocere solet . Eaedem noxae reliquis febris sormis etiam manifestius praecedunt, et ad morbum viam faciunt. Quin et saepe accidit, ut iisdem, ubi nulla contagio occurricte ostendi potest, iliae noxis nascantur. Febris autem

intermittens, quae ad inquinamenta Calore et parco humore creata, vulgo referuntur, non sol'um sine paludum vicinitate, sine caloris vehementia, sed in manifesto frigore, neutiquam humore, quantum cerni potest, adiuvante, saepe nascuntur. Unde enim, si non hinc, tertiana verna, multos Scotine agros in sestans,

esse singenda λ Si in agri Marsit, qui optime omnium colitur, non solis locis campestribus, sed siccissimis collibus et montium jugis, planam regionem cingentibu S, illa febris, et ipso mense Martio frigidissimo, exoritur,

an etiam ad calorem, etiam ad humorem, et ab his orta inquinamenta, causam rejicies t Aut mulitim sal lor, aut nulla alia tertianae Scoticae origo, praeter solitas noxas debilitantes, praeque reliquis frigus, an quirenda est. Quo certius hoc tibi sit, vulgus egens, rudisque plebecula, quae iis noxis maxime objicitur, sola fere plectitur, et melioris conditionis incolae, quorum tota vitae ratio magis stimulans, magis roborans, est, periculi expertes degunt. Si igitur in si igidis regionibus, et verno, frigidissimo illic tempore, febris intermittens adeo evidenter noxis debilitantibu S

SEARCH

MENU NAVIGATION