Disputatio medica inauguralis de diathesi asthenica

발행: 1781년

분량: 60페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

bus nascitur, eaque morbi forma, tum noxis excitanistibus, tum signis, post explicatum calorem, neutiquam ancipitibus, tum tota medendi ratione, eadem est, quae autumnalis regionum calidiorum, magnitudine tantum disserens, leniorque, quomodo causam di Dserre, et non eandem prorsus esse, finxeris i An, in iis orbis plagis, nulla corpus humanum, et non contra

omnia, debilitant i Ipse calor, diu permanens, et nimio stimulo incitabilitatem brevi exhauriens, sicque finita incitatione, in directae debilitatis origo existens, firma

simplicia resolvendo, vivorum tonum deminuendo, eΟ-uue summum mortali generi languorem communicando, solus ad hunc essectum sussicit. Verum alia, quantum debilitatis subsit, testantur. Quis ventriculi sub iisdem ardoribus status Θ Nonne, per summum illius instrumenti languorem, cibus parcissime desideratur, saepe fastiditur, imperfectissime concoquitur, in

sanguinem aegerrime vertitur Θ Quanta inde sanguinis boni penuria, vasorum inanitas, sit, quantopere corpus omne Jangueat, necesse est ρ Quin et exercitatio, in temperie coeli eam perferente, tantopere ad robur pertinens, in iis locis aut nulla, propter Orientem cito sub calore fatigationem et sudorem, est, aut, his

protinus eam, et ad finem usque, comitantibus, maxime resolvens, tonum maxime frangetis, et summopere debilitans, potestas evadit. Denique, assiduus et inevitabilis caloris stimulus, qui omnibus temporum punctis corporibus mortalium incumbens, sensibilitatem et cupiditates auget, inter reliquos sub debilitate

tanta

42쪽

I, DE DIA THESI ASTHENICA.

tanta suscitat libidinem, cujus stimulo, penetrantissimo

et exhaurientissimo, fiagrantem firmorum materiam in cinerem demum vertit. Adde huc, ad eandem causam acceptos referendos animi adfectus, propter stimulum. cito suborientes, et pro tempore vehementes, ob debi litatem brevi senescentes, sed frequentia tamen, caeterorum stimulorum, indirectam debilitatem iacientium, effectum intentantes. Adde debitum ex idoneo ςogitandi tenore, qui, ob statum corporis commem

ratum, nullus hic esse potest, in iisdem plagis stimulum

negatum, et hinc quoque adauctam debilitatem. Quibus omnibus rebus consideratis, non deesse, quae febrem intermittentem concitent, noxas, sine jactatis vulgo inquinamentis, fateberis. Hinc in plaga torrida, apud Indos utrosque, remittens febris tantam stragem edit. Quae si intermittentis ullo modo naturae particeps est, quod inter medicos videtur convenisse, an semper paludes vicinas, unde oriatur, habet tCumque caloris opus tam manifeste id sit, quod modo et supra expositum, et, reliquarum diathesin asthenicam creantium noxarum instar, debilitando noceat, quam rationem idoneam, quare is inquinamento gignendo, et non communi cum aliis ejusmodi noxis opere

debilitando, hanc febris formam iaciat, excogitaveris tProfecto in locis, ubi paludes procul absunt, et ardotis nihil madidum, nihil udum quidem, vix ullam

fere humoris particulam, relinquunt ; ubi contra caloris et aliarum noxarum debilitantissima vis viget, febris remittentis frequentia illam, non ab inquina menti i

43쪽

mentis, sed a pura debilitate, quae alias omnes se-brium, et astheniae non labrilis, formas sacit, oriri, clare monstrat. Unde, si aliis in locis paludum vicinitas inquinamentorum suspisionem facit, idem tamen hinc suboriens effectus eandem causam evincit, eoque, non proprio, sed communi cum aliis asthenicis noxis opere, inquinamenta quoque agere, declarat. Quo minus autem hoc ita se habere dubites, eandem morbi

formam, ex frigore cum aliis noxis asthenicis conjuncto, nasci, revoces in animum. Novissimum, ex quo eadem sententia summum firmamentum accipit, argumenti pondus, intermittentis et remittentis febris in continuam sormam, et contra, trausitio, praebet.

Quod quo modo fieri posset, si aut illam inquinamenta, aut hanc formam febrilem contagio, proprie facerent. Quomodo forma illa, quam inquinamenta facere creduntur, nulla idonea causa interposita, in illam, quam contagio creare fingitus ; aut ea, quam contagio, in eam, quam inquinamenta parere, intelliguntur, transeat i Si aut contagio, aut inquinamenta, utriusvis causa sint, quomodo causae effectus superstes esse queat i Non potest. Cum igitur continua febris forma noxis communibu S tantopere, tamque manifeste, nascatur, saepe ad contagionem, aut materiam alienam, accepta reserri nequeat, Contra non raro a solo frigore concitetur ', et intermittens, a frigore et aliis noxis debilitantibu8 exoriens, etiam perp0pulum grassetur, ab iisdem

si t

DCXlS, Ct calore simili ratione

vide supra.

44쪽

ratione nocente, saepe sine minima inquinamentorum

suspicione, longe lateque in plaga torrida, saeviat;

et in utraque forma sive contagio, sive inquinamenta pro certo sunt admota, ibi tamen semper communes noxae praecipuus mali sons sint, et sine his illa nihil valeant; denique, cum omnia symptomata, re media omnia, nullum praeter debilitatem statum inductum, declarent, et solam eam in medendi consilio respiciendam confirment : Ex his omnibus rebus, certis, exploratis, confessis, idquς ponderis, quod hactenus receptas rationes sat superque degravet, habentibus, contagionem, quae una elle demonstrata est, et inquinamenta, quae ab hac, nisi non aut vix inficiendo, et per fallacem calorem decipiendo, differre declarata sunt, vel nihil agere, vel cum communi noxarum asthenicarum opere, tantum concurrere, similiterque debilitando nocere, atque hoc ipsuin, cum eorum vis ad communium noxarum vim confertur,

perquam imbecille praestare, concludendum. Ut contagio et inquinamenta similiter, ac reliquae noxae debilitatrices, sed imbecillius, et sine iis non

omnino, agunt, et plenus, ex conjuncto eorum cum reliquarum noxarum opere, alias Oriens effectus, abs.

que eorum interventu, saepe incidit, eoque ad dia the sin asthenicam, ad morbi modum auctam, pro rata parte, i. e invalide, creandam, pertinent; ita ad eam quoque, quae intra opportunitatem subsistit faciendam,

etiam valeant necne, anquirendum adhuc videtur. Ut Ies vera consideretur, eaque stetur, saepe diu materia aliena,

45쪽

DE DI ATHESI ASTHENICA.

aliena, impuneque, corpori admoruetur ; estque, contra, ubi, simul ac admovetur, erumpit protinus morbuS. Illius exemplum est, valetudinis inter saevientem pestem aut typhum integritas, ubi vix fieri potest, ut multis, qui morbum tamen fugiunt, materia non in

cubuerit. Hoc pestis Massiliensis et typhi in curia Old Bailly dicta, repentinus adventus illustrat. Quae res ut

quacunque modo constituatur, cum leviter plerumque materia aliena agens, cum potentioribus conjuncta noxis, ad morbum excitandum pertineat; ita eandem, quoties adest, quoties corpori admovetur, ante morbi ad ventum leniter quoque, et non, nisi adjuncta quam aliae noxae serunt, debilitate, nocere, sed sine ea totam

opportunitatem fieri posse, et saepe fieri, judicandum. Postremo, sicut ea ejusdem materiae, sive plus, sive minus, sive minime, contagiosae, Vis lenior et invalidior plerumque est ; quandoque tamen multo plus vigere dicitur. Cujus rei primus pestis Massiliensis, et typhi in curia relata Londinensi, impetus, luculentum testimonium est. Cumque, in utroque hoc et quibusdam aliis exemplis, materia subtilis in alia crassiore,

ut veste, ut mercium onere compacto, jam ante delitui sie, inde ei sermentatio, ejus vim auctura, Contingere, et ex hac, quam e laborantium morbo corporibus, oriens morbus pejor evadere, judicatur. Quod judicium, licet alias solidum esse possit, hoc tamen, quod nulla opportunitatis ratio habita est, haud paulo infirmatur. Quis enim Massiliensium, morbi primum vim expertorum, habitus fuerit, debilis, an alius,

46쪽

36 DE DIA THESI ASTHENICA.

tacetur ; neque, ii, quos in curia relata typhus excepit, Opportuni, necne, in morbum inciderint, ullo modo animadvertitur. Qua in re, ut saepe alias, opportunitatis oblivio, neglectus, ad res in nostra arte detorquendas, prorsus confundendas, verum perturbandum,

haud lex iter pertinuit. Quod ut paucis illustretur :Labor, maxime sub aestu, magis immodicus, magis etiam, ubi insuper accedit, ut victu viribus non provisum sit, debilitantissima noxa est, usque adeo, ut . morti subito, quod nemini non notum est, par sit inferendae. Quid aliud est subitus vitae desectus, coupsi Blesil Gallice dictus t Et quo in calido, minusve

perflato, loco multitudinis conclusio, nisi eodem spectat 8 An haec quoque non potentissima debilitatis et saepe repentinae necis, omnibus nota, origo i Quam rem cum ita se habere constet, et contagionis vim in Ionge maximo datorum exemplorum numero, ita, ut fusius jam dictum est, lenem esse, clarissime demonstratum sit, atque inter medicos etiam convenerit; non igitur tanto rerum ponderi incerta de peste Massiliensiet typho Londinensi fides, suspicione verisimili infirmata, opponenda ; nec contagionis Vim, adeo plerumque imbecillam, tantopere quandoque, quasi contra suam naturam, valere, protinus credendum. E contrario, rerum compertarum Omnium, omnis rationis similitudinis, evidentia standum, et leniter morbum exincitare, leniter ad eum Viam sacere, contagionem, aut,

si quando ut paulo plus valeat fieri potest, id eodem cum solitis aliis noxia opere omne valere, nec unquam diverse

47쪽

DE DIA THESI ASTHENICA. 3

diverse ab iis agere, diversum noxae, quae sola hac tenus invaluit opinio, genus esse, concludendum.

VENENA.

Ut, ad id diatheseos asthenicae, in quo opportunitas ad asthenici morbi formas potata est, faciendum, venena vix valere suspecta sunt, tam , quia parum respici solita est opportunitas, quam, quia venenorum obscura alias, ante evidentem effectum obscurior, natura visa est ; ita justae astheniae sermae non desunt, ad quas excitandas, inter alias noxas, illa valere dicuntur. Earundem alia stimulare, alia sedare, vulgo perhibentur. Quibus ut, cum omnibus, animalia viva adficientibus, potestatibus communis stimulandi proprietas inesse tam potest, quam credenda est, ita aliis eorum, contra omnium rerum naturam ', sedandi facultatem existere, non protinus aut temere concludendum. Quae quaestio, utut operae pretium judicari posset, tamen, quo minus hic agitetur, altera, scilicet morbos idiopathicos omnino, venena, necne faciant, proin hibere, saltem ei praeponenda esse, videtur. Ad quam, quantum fieri possit, constituendam, cum nullae potestates idiopathicos morbos, nisi aut nimis, aut parum, stimulando, creent, et eae venenis, si excipienda

sint, exceptis, aut interea sub judice relictis, ab iis

quae

48쪽

33 DE DIA THESI ASTHENICA.

ciuae secundissimam valetudinem saciunt, neque genere, neque operis natura, disserant, quod liquidissima demonstratum est , ex ea igitur re, quam solidissima veri vis sustentat, venena aut non id iopathicos morbos, quos sola superans aut deficiens incitatio continet, creare ; aut, si creent, solitarum noxarum more, nimis, aut parum, stimulando, et nullo alio operis genere, id essicere, colligendum. Ut venena igitur morbos id iopathicos, i. e. toti corpori communes, et a noxis, in id totum agentibus, quales Vitam et valetudinem quotidie continentes potestates sunt, oriundos, facere, vel

maxime concedatar, quoniam sic quoque effectus eorum idem, qui solitarum noxarum est, ut causa eadem quoque sit, i. e. eodem opere Venena agant, necesse est. Verum ea nostra est venenorum ignorantia, ut hoc

minime constitutum sit. Epilepsia, paralysis, apo plexia, et similes adfectus, inter alias, quae commemorantur, noxa S Venenis quoque nasci praedicantur.

Sed, quia mortem inferentia symptomata, cujusmodi ultima venenorum esse solent, saepe inter se, quantum. Vis diversa causa sit, similia, eo decipere periclitentur ;nec ulla ejus rei historia paulo certior, unde verum discernere liceat, contexta sit; inde nihil de vera illorum adfectuum, qui veneno Ium Operi imputantur, causa certi statui potest, aliudve, quam, quod modo

propositum est, colligi, scilicet, si quis id iopathicus adfectus a venenis unquam inferatur, horum opus illum, ac solitarum noxarum, esse, et supra traditam doctrinam valere. Quantum ali M partium fabricam eadem

venena

49쪽

venena delent, is adfectus, prorsus localis, ab hoc loco alienus est. Sedent an non deinceps considerabitur. AER. Aerem spiritui necessarium esse, omnibus innotuit.

Quem alia ratione ad vitam et salutem conferre, ne ismo, quantum novi, Vel minime suspicatus est. Quod tamen ejus operum esse Videtur. Ita, remota aeris temperie, vel certa data ; quo purior sit, aut cum rebus alienis minus mixtus, dempta spiritus ratione, hoc plus minusve stimulare, rationi consentaneum, a

rebus haud abhorret. Quod, quo clarius percipias, finge te aliquod opus chemicum, carbonis igne in loco parum pernato, administrare. Quid fiat respice: Primum languidus fis, dein languidior : Mens primum suo ossicio fungendo inepta, paulatim debilior,

confusa demum, evadit : Sensus motusque eodem debilitatis tenore ex minima hac ad maximam feruntur. cis causam, periculum novisti. Neque tamen tui movendi facultas ulla datur. Interque totum hoc opus, ut spiritus, inter alias actiones, ita non magis, quam ut una earum, tentatur. Quae totius hujus turbae causa i Sedans noxae alicujus potestas p Unde id novisti t Si omnes potestates, in corpora nostra agere consuetae, stimulare sunt firmatae, quo modo

hujus

50쪽

4o DE DIA THESI ASTHENICA.

hujus noxae contraria sit natura ' ρ Intrans antrum Caninum canis cito expirat. Quid tum Z Aer malus, et spiritui in idoneus, salutari, cujus instrumento recipitur, excluso, suffocat. Quod nihil aliud ab eo agi, nisi quod aqua agit, nullam in pulmones propriam

actionem, indicat. Nullum sedans opus hic adparet. Noxius aer, ut chemici norunt, lent ut cavum omne, quo forte si receptus, replet, omnem alium, sive humorem, sive vaporem, eoque communem spiritus materiam, prorsus aditu prohibet. Nota igitur haec, multumque jactata, res neutiquam ad sedantem hujusmodi materiae naturam firmandam adfert, solamque, ut videtur, explanationem traditam recipit. Sola, quae controversiae quicquam recipere potest, ea est, cujus post opus omnes corporis et animi actiones imminuuntur, aut extinguuntur. De qua tamen, si frigus, quod nihil aliud, quam calor minor, est ad easdem actiones, dummodo satis intensum sit, imminuendas aut delendas, aeque pertinet, quod ejus opus nequaquam stimulo destituitur ' ; si in plerisque rebus ma-.xima omnium contagionum quam pestis sequitur,sne consuetis noxis debilitantibus, aut nihil valet, aut cum harum opere suum tantum confert, solamque debilitatem, nec ullum criusquam momenti diversum opus, efficit, eoque pro debilitante potestate, i. e. non satis

Hoe illustri phylosopho, et in chemia etiam inventori, Ioseph Blach, revera accidit.' Elem. vii. viii. ad xxix.

SEARCH

MENU NAVIGATION