장음표시 사용
41쪽
ut sit Monitorium,de quo in hac tractatione
J Espondeo esse praeceptum sub excommunic
tione generaliter intentata, pr missis moniti nibus , ad compellendos rei alienae detentores ut restituant, vel conscios rei arcanae ut eam detegant. Haec definitio colligitur ex Conc. Tridentin . sest.2s. cap. 3. de resorna. Eius plena notitia habebitur ex dicendis tota hac tractatione, nunc generatim & breuiter est attingenda. Generis locum lcnet praeceptum. Vocant enim Iurisperiti monitorium,praeceptu iudicis,citationi aequi- pollens, quo mandat Ut quis compareat, ut habetur cap. consuluit. de ossic. deleg. & ex cap. 2. de testibus.
Mandatum ergo quo Iudex Ecclesiaiticus generaliter praecipit, ut qui talem rem alienam detinet,eam restituat, vel quisquis talς arcanum nouit,illud aperiat, vel certe sistat se rationem redditurus cur tali praecepto parere non debeat ; huiusmodi inquam mandatum, licitur monitorium.Quia vero tali prccepto Iudicis Ecclesiastici, adiungi solet poena excommunicationis aduersus eos qui intra terminum exequendo praecepto praefixum non fuerint dicto audientes; propterea inualuit usus, ut ipsa quoque cxcommunicatio adiuncta, lonetur monitorii nomine. Frequens enim est, ut accessorium sortiatur nomen principalis. botuit etiam fortassis attendi adprquias huic excom- municationi
42쪽
municationi monitiones. Inde enim haustum esse monitorii nomen, haud obscure insinuatur in Concilio Tridentino se si .illa r s. cap. 3.dc reform. Q Hamuis autem praemissio monitionum, communis sit cuiauis excommunicationi ab homine;tamen non est nouum,Vt nomen commune sat proprium alicui partiaculari, praesertim si illud particulare quoad participationem formae a qua nomen petitum cst, vulgatiussit,ut contingit in rc praesenti.Pro nulla enim excommunicatione tam notae sunt plebi monitiones prae- uiae,quam pro ea de qua agimus Alterutram ergo ob
Cur hanc excommunicationem dixerim esse generalem, apertius infra fiet. Videbimus enim camnunquam concedi, quandiu alia iuris subsidia suppetunt. At semper suppetunt,quando non latet persona quae per monitorium urgenda esset,sed est specialiter
nota.Itaque haec excommunicatio ob personae incertitudinem, fertur generaliter tantum, saltem ut pli rimum ut infra dicam, & idcirco vocatur excommum nicatio generalis. Addebam autem eam intentari, quia non est nisi comminatoria, Vt notat Nauarrus consil. 3. de sent.excommvn. M Grai s.consil. 2. num.
29. uterque post Glossam in c. i. de sagittar. Vnde haec intentatio per se nihil operatur,iuxta generalem doctrinam de comminationibus,traditam lib.7.Cod.
toto titulo comminat. epist. &c. quam ratam habent DD. Canonum cap. is 'rude sent. excom.in 6.& cap. relatum de iure patron. Itaque haec comminatio, tantum aequipollet citationi. Posita autem inobedientias*ntumaci,aut eo ipso parit effectum suum si sit latae A q. sententiaei
43쪽
sententiae;aut si quod resulariter contingitin sit tantum sententiae serendae, succedit contumaciae vibratio excommunicationis , quae tunc habet effectum
suum. Quamuis enim non sit nisi generalis, tamenorque assicit reos,ac si propriis nominibus suissent e pressi, iuxta glossam cap. a nobis. r. de sent. exconticonsentanec ad Inominatim.Ede lib.& posthum. Quod subiungebam hanc excommunicationem intentari praemissis monitionibus , comprehendit quod alii monitorio substantiale esse volunt, nempe ut seratur adhibita clausula iustificativa, ut vocant si te grauatum sereseris , intra talem terminum compareas. Vel si habueris iustam aliquam non parendi caulam, iamque allegare volueris, squod barbare dicitur, se iust care fas tibi erit id praestare intra talem terminum
praefixum. Hanc clausulam esse ad monitorium planὶ necessariam, assirmant Philippus Probus ad cap. r. de
27.num. I i. Et ratio suffragatur. Nam processus Iudiscis ab executionc incipientis, non permissa ei qui grauatur,allegatione iurium suorum, nullus est ipso iure, CX l. I. C. de exectit. rei iudic. ad quam legem Bartolus egregie obseruat, praeceptum Iudicis quo aliquid fieri imperat absque ea temperatione & audientiae concessione,inlusi una plane ecth de ipso iure irritum. ld quod etiam habent Baldus l.i. C.quamodo ct quando Iudex. Innoc.cap .propos it.de conced praebend. Moldrad .consit. 8a. num. 7. Nimirum fundam tum
44쪽
totius iudicij est citatio, ut iura diserte ferunt, probatque Ioan . Monachus in Extrau. rem non nouam,de
dolo α contum. Quia ergo praeceptum Iudicis abuque appositione huiusmodi clausulae, quae a concessa purgandi se, vel suum gravamen proponendi, atque adeo se iustificandi facultate,dicitur iustimans,serretur absque partis citatione & causae cognitione, merito dicitur, tale praeceptum fore inualidum & nullum. Hanc enim clausulam habere vim citationis docet Glossa ad cap. parte. M verb. signif& l. depii l. g. meminisse. ff. de noui oper. nunc. Vides ergo, cur dixerim, hanc clausulam comprehendi per ea verba definitionis propositae,quibus monitiones ad excommunicationem istam praerequirebantur, ut plane necessariae. Monitiones enim ita iubent intra certum
terminum aliquid fieri, vel omitti, ut simul praestent inducias ad sui iustificationem ut loquuntur si ita via
deatur ei in quem intentatur excommunicatio. Quare preterequirere monitiones ad hanc excommunica-
rionem,perinde est ac eam clausulam adhibere,si modo monitiones debite concipiantur , & seruata hac forma iuris, cuius neglectit,praeceptum ut vidisti fieret irritum , & consequenter excommunicatio quae
se habet ut accessoria huius praecepti, eo suo principali deficiente, corruerct,& nulla esset, ut diserte dixit Baldus in l. i .C. quomodo ct quando iudex. Non
sum nunc sollicitus, an omnis eXcommunicatio cui monitio non adiungitur, nulla sit ipso iure,qua de rebrouiter dicam p.2.c.vltimo.Id enim negat Nauar.ad cap.cum contingat. de rescrip.in qκinta causa nullitatis,& ahj nonnulli, quorum sententiam nunc non Vacat excutere. Tantum isitur cum eodem Nauarro ibid.
45쪽
in octaua causa millitatis, contendo speciale esse exis communicationi quae fertur in monitorio executorio,ut nulla sit absque monitione praedicta:quia alioqui iudicium inchoaretur ab executione, & excluderet citationem , quae est totius iudicii fundamentum. L fin .instit.de temere situ. Manifestum it que est, ad excommunicationem de qua agimus,prae- exigi monitiones quae eam clausulam iustificantem
comprehendant,& reo siti purgandi,vel iurium suorum allegandorum,liberam faciant potestatem. Ex huius excommunicationis subiunctione ad praeceptum, addito ordine ad fines monitorii quos postremo loco proponebam,ducitur eius differentia, consummaturque definitio. Aiebam porro fines illos
esse,aut restitutionem rei alienae, aut arcani retectionem, iuxta locum Tridentini de his monitoriis aliquoties iam allegatum.Non inficior,quin possint se ri a Praesulibus ad alios fines praecepta, intentato excommunicationis generalis fulmine in transgressbres.Id enim est perspicue extra dubium. Sed neque diffiteor, talia praecepta excommunicationis intentatione munita, dici posse monitoria, in ea uniuersali notione vocabuli quae initio facta est. Haec igitur non
nego: sed tantum dico, monitoria quae vulgo & pasesim hoc nomine in Ecclesia donantur, & de quibus hic agendum suscepimus , alios fines non spectare quam duos praedictos. Nec est dissicile, ad eos reducere alios quosdam fines proximos mouitorioru vulso dictorum,quos assignat Laetarius sis st. I .q.IO.num. a.& r. post Riminal lum iuniorem consilio 3 7.V.g.
contra testes recusantes dicere Veritatem coram quocunque Iudice,/conpra impedientes testes produci
46쪽
pacti nudi in graue tertij praeiudicium,aut contra nsbluentes decimas. Per te enim patet, non alium csi holu monitoriorum finem , quam alterum e propositi ,nimirum debitam veritatis patefactionem, aut restitutionem alienorum, siue indemnitatem iuris alini quam quaerit restitutio. Ex his definitio torij de quo acturi sumus, manet susscienter exposita. Fiet tamen dilucidior in sequentibus.
si stuplex sit -onitorium. R Espondeo, monitorium vulgo dictum de quo
agimus, multiplex assignari posse,ut tradit Nauar. consilio Io. de ossic. iud.ordin. num. i .& relecti ad cap. inter verba. coroll. 66. num. 33I. Et uniuersequidem dicere licet, Iudicem per monitorium subditos monere ut restituant , aut ut revelent aliquid. Quoad monitoria restitutionem spectantia non occurrit nece staria ulla subdiuisio. At quoad reuelationem potest monitorium multipliciter subdiu id quia reuelatio potest multipliciter mandari. Interdum quippe praecipitur iis ad quos monitorium dirigitur, ut denuncient. Alias vero ut testificentur. Quandoque, ut dicant Iudici non prout Iudici, sed prout P tri,aut prout personae quae potest prodeste & non ob- est e: quia scilicet prospiciet,ut delictum vel damnum alicui imminens arceatur,nec tamen progredietur ad punitionem,aut nocumentum eius qui detegitur. Et
47쪽
Et quidem cum verba praecepti diserte serunt ali quid praedictorum, v. g. vi subditi denuncient, nisi subiecta materia aliud serat,vi statim dicam vel certo ut testificcntur, tollitur omnis ambiguitas, simplicia terque exequendum est quod mandatur. Quod item praestandum est, cum mens Iudicis se perspicuam exhibet ex modo proponendi, aliisve edicti adiunctis
accurate perpens s. Cum autem verba prae ccpti non
sunt sormalia & cxprcssa, potest ambiguitas suboriri, quale sit monitorium, siue quid serat. Qua in parte,
recte Nauarrus relect. ad cap. inter verba.coroll. 66. num .78O.& seqq. Henriq. l. I . c. I 8.num. s. Sancher lib. γ. opusc.c. a.dyb. 17. ac Sayrus in Claui l. Ir .c. I 4. num. 3 2.obseruant, tendendum valde esse ad subiectam materiam nam picrunque admetiendus ad eam est cortex verborum. V .g. saepe edictum monitorium Vocat ad denunciandum,ctim tamen ex subiecta materia liqueat, non indici denunciationem stricte sumptam, sed testificationem. Et ita contingit in causa criminali quae iam coepta sit agitari. Neque enim ad Cam necessarii sunt denunciatores, sed testes. Quares edictum in tali causa iubeat denunciare, vox illa improprie accipienda erit, nempe pro testificatione. Sehaberet autem res e contrario, si causa necdum agitari coepta citet ; quia tunc saepe sunt necessarii qui de nuncient,& per monitorium quaeri possunt, supposita probatione semiplena.In dubio autem,ad quid vocetur quis per monitorium, censendum est vocari ad testificandum duntaxat. Haec dilucidiora fient ex di
48쪽
Pro cuius generis materia comedi queat monitorium. REspondeo,non nisi pro materia saltein indirecte spirituali. Neque tamen nego quin pro rebus temporalibus possint concedi monitoria, ut seri praxis ordinaria in Ecclesia. Quantumcunque enim aduersus eam praxim ringantur haeretici, & improbare quoque eam visi sint quidam Catholici, non licet dubitare quin sit legitima & sancta, si Ceterae conditiones non desint. Allatrauit iam olim hunc Ecclesiae usum, spurcus haereticus Marsilius Patauinus in defensorio pacis 'bsinem. Carolus item Molinaeus,diu sectarius,sed tandem sub mortem Catholicus,in Tridentinae Synodi vellicatione, cui Petrus Gregorius,& quoad hoc punctum Petrus Leloyeri. . despc-
chris,c. io.responderunt; nectae Synodo hac ex causa obstrepuit. Laurentius item Bouchel, in Bibliotheca iuris Gallicani v. Monitio, aduersus monitoria de re ibus temporalibus lata, susissime concitatur. Obiter quoque ea perstringunt & mordent, Soto in . d. 22. q. artic. a. &Gerio lech. . de vita spirit. coroll. i . propos. s. tametsi contestans se nihil definire. Suffaciens tamen probatio usus in Ecclesia recepti, homi ni Catholico haberi debet, quδd Synodus Trid ti-na Oecumenica, honestatem talium monitoriorum agnoscat, sest. 23. cap. 3. de reform. Iampridem quoque ea usurparat,atque adeo approbarat, Innoc. III.
49쪽
cap. ad nostramde iureiur. itemque Ioan .XXII. extr. unica de furtis. Vt videas quod haec monitoria, ali quando dicta inueniantur excommunicationes Paulim,quia usus eorum maxime increbuit tempore Pauli IIL ut notat Henri l. l.i 3. c. I 8. titera A. non excludere , quin Pontifices Paulo III. anteriores, hoc remedio sint vii.Quinetiarn sicculti D.Augustini, hunc usum agnouit.Nam epist. q. agens cum Macedonio,& ostendens qua ratione Episcopi, iniustos rei aliens ditentores adigant ad restitutionem,ait Episcopos illii humanum nonnunquam, sed maxime ac semper, diuinum iudicium comminari. Nolen es autem reddere inquit quos nouimus dc male abstulisse, & vnde reddant habere,arguimus,increpamus, Jc detest mur quosdam clam,quosdam palam, sicut diuersitas personarum diuersam videtur poste recipere medicinam,nec in aliorum perniciem ad maiorem insaniam concitati. Aliquando etiam,si res magis curanda non
impedit, sancti altaris communione privamus. J En
excommunicationem pro re temporali.
Caeterum rcs illa ita est materialiter temporalis,ut tamen formaliter indirecte sit spiritualis, quatenus Iudex Ecclesiasticus ferens monitorium, spectat bonum animae in eo quem per monitorium adigit circa. rem temporalem.Peccabit enim,nisi exequatur quod iubetur exequ v. g. nisi rem ablatam restituat, aut arcanum detegat. Atque ita res temporalis respectu monitorij habet se duntaxat ut obiectiim materiale,substrati in formali quod spirituale est, ct dignum cura ac studio potestatis Ecclesiasticae monitorium ferenditis. Non enim praetergreditur fines suos, cum ita ex currit in temporalia studio spiritualium, hoc est cum
50쪽
satagit ut auferatur peccatum contractiim,vel obstat ne ulterias prorogetur,aut praecludit contrahendum. Ita Viistoria in summa tit. de excommvn. nqm. 339.
dc Austerius tract.de potest. Eccles .in secul. num. I 3. Hinc evanescunt omnia quae aduersus honestatem huiuscemodi monitoriorum opponuntur. Molinarus cum Sectariis, causatur inuadi alienam iurisdictionem,co quod res temporales spectent ad forum seculare. Hoc ex proxime dictis dilutum manet. Monstratum quippe est,Ecclesiam. in hoc negotio non attingere temporalia quatenus talia sunt , sed prout conuestiuntur spiritualitate;quatenus scilicet spe in tur circa ea bonum animae, & exclusio vel praeu ensio peccati. Bouchel non alio argumento monitoria pro rebus temporalibus concessa oppugnat, quam quod
Ethnici infrequentissime adhiberent suas illas proportionales & similitudinarias excommunicationes,
ct quod praestet remediis ordinariis uti, satiusque sit
causa cadere, quam ad hoc medium deuenire. Cuius argumentationis infirmitas, non eget ariete ut quatiatur. Nam hoc remedium non esse usurpandum nisi in defectum aliorum iuris remediorum, omnes consentiunt;ideoque constat usum eius debere esse per-xarum. Sed inde nihil insertur contra illius honest tem. Quod autem potius sit causa cadendum quam
hoc remedio utendum, autor cum quo agimus, non
censeret verum, si graui damno temporali assciendus esset, ob neglectum huius remedij. Soto, queritur hunc esse auaritiae foetum, & inuentum humanae cupiditatis , iniquo Mammonae sacrificantis. Verum quicquid sit de mente poscentium monitoria , mon-
graumaus,Ecclosam sanctum dc optimum finem sibi e Praefigere,