De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

16 Pars I. Caput L

minalibus,id reuese euincunt.Primum cst quod monitoria in illis materiis,infamiae notam inurant. Alterum est, quod abhorreat a lenitate Ecclesiallica, cooperari ad sanguinis effusionem,sitque proinde Praesuli monitorium concedenti in huiusmodi negotio, timcndus incursus irregularitatis. Sed neutra ratio videtur satis valida. Non prima. Nisi cnim qui det gitur sit noxius,non infamabitur per monitorium. Si autem per monitorium comperiatus patrasse aliquid

unde fama inquinetur, sibi imputet quod culpa sua patitur. Quid quod plerunque, etiamsi monitorium

concedatur tantiun ad agendum ciuiliter , aeque t men aspergitur infamia is qui per monitorium competitur admisisse peccatum , ac si criminaliter esset agendumὶ Sicut ergo ea ratio non impugnat concessionem monitorioru ad agendum ciuiliter in materia caeteroqui infamatiua,ita neque impugnat concessionem monitorii ad agendum quomodocumque. Alteram rationem infringi video non uno modo. Zerolam praxi Episcop.v.excommunicatio, tit.de causa materiali excommvn. ad .satis consultum censuit Ecclesiasticae lenitati,& declinationi irregularitatis,per ad hibitas contestationes, quod tantum intendatur innocentis defensio , non autem noxij nocumentum.. Item quod mens Praesulis non sit ut agatur nisi ciuiliter, & quoad interesse,nec intendat ut reuelatio per monitorium obtenta, fidem aliter faciat. His enim obtestationibus declinari irregularitatem, & lenitati Ecclesiasticos decenti abunde prospici, assirmat Ze-rola adductis Gometio, Couarruvia, Solo, & aliis. Quanquam vero bic modus irregularitatem declinandi,non iit sortassis adeo aptus;quia protestatio de . qua

62쪽

qua c. a. de homicid in s .non iuuat ad declinandam irregularitatem nisi in causa propria, ut passim ad iulud caput notant DD. & ad cap.postulamde homicid. Tamen aliter facile expeditur nodus ille;dicendo modum illum remotum cooperandi ad effusionem humani sanguinis,non esse suffcientem ad irregularitatem inducendam,nec crudelitatem Ecclesiastico homine indignam reaolere.Sicut cum quis noni eccat grauiter,praebendo alicui arma,non fit irreguaris,s is qui arma accepit,iisdem abutatur ad caedem tertii. Optimum quoque exemplum est Iudicis Ecclesiastici, qui cum declarat delictum alicuius noxiii propter quod illum tradit brachio seculari,non fit irregularis,quia valdc per accidens,nec nisi remote cooperatur aci consequentem rei mortem.At ad contrahendam irregularitatem,necesi e est causam esse propinquam , ut habet Glossa ad cap. de caetera.de homicid. quam esse ab omnibus receptam,testatur Nauari in summa c. 27.num.a I9. Quare de monitorii in crueminalibus concessione pronunciando ex sola rei natura , nihil occurrit quod euincat illud concedi non possh, etiam ad agendum criminaliter. Addebam vero,spectato iure positivo, varium v

riis locis, hac in parte usum vigere. Alicubi enim, &pars & iudex seriuntur excommunicatione latae sententiae, si reuelatione per monitorium obtenta, viantur in causa criminali. Et causam quoque criminalem esse censent,eam in qua tantum infligitur mulcta pecuniaria si sit fisco applicanda,ut tradit Philipp.

Mastin .ad i. i.C.de eden .num .s I. Constat Pij V .constitutione cuius initium est sanctissimus, elari ne monitoria concedantur nisi ad instantiam eorum quo

63쪽

rum ciuiliter interest. Cuius decreti auroritate tu- dou. Vitalis trach.de reis & testibus per censuram cogendis,cum a num. 3 I. rem hanc fuse agitast et,& admodum anceps haesisset, concludit num. s. omne dissidium ea Pii constitutione sublatum esse,cum discite neget concedendum esse monitorium nisi ad eius duntaxat instantiam cuius ciuiliter interest. Pasism quoque in Monitoriis Potificiis Roma transmisi sis,apponitur illa clausula. Nolumus autem quod ex reuelatione huiusinodis eam feri contingat, nisi pro ciuisitateresse, ct ciuiliter tantum agipossit. Alias reuelatio ipsa, neque in iudicio, neque extra iudicium fidem faciat. Accedit celeberrimus textus in cap.diles loru/a.de test. cogend. ubi Pontifex generaliter quidem statuit testes qui se odio, timore, vel gratia subtraxerint, cogendos esse per censuram Ecclesiasticam ad perhibendum veritati testimonium, praeterquam tamen i per criminibus. Ex cuius decretalis auctoritate, plerique Iurisperiti manus dederunt ut Muig. l. 3. sylvae,num. 7.& Capella Tolos an .decis II r. ac Felinus addictum caput dilacitorum. num. 3. Fusu disputat pro negandis in criminali causa monitoriis Laetarius seeh. i. q.IO.a num. 9. Nec dubitare licet quin si admodum pium, & lenitati ac mansuetudini Ecclesiasticae consentaneum,negare monitoria in tali causa.Nihil enim Sacerdoti magis necessarium quam lenitas,& abalienatio a saeuitia,ut docet S.Chrysost. homil. s. de verb. Esaiae. At pne fert nonnullam lenitatis obhesionem filios pacis dedecentem,ea monitorij concessio in criminali causa. Quare negandum esse a Iudice Ecclesiastico monitorium in t ii causa, fidelis sermo est Momni acceptione dignus.

Multi

64쪽

Monitori .

Multi tameri Iurisperiti pro contrario usu pugnant, eumque mutae supremae Curiae pro viribus promouent&fouent. Nituntur in primis autoritate veterum Canonum,quibus siepe edicitur,ut testes verit tem promere compellantur, utique si opus sit, interposita quoque excommunicatione, etiam super crueminibus ut an crimine falsi cap. cum contra .de test. cog. & cap. super his. eod. Item in crimine simoniae dc adulterii, caep. peruenit. I. eoA. Praeterea ad proban dum coniurationem aduersus Episcopum initam c vlt.eod. Insuper ad probandam enormem vel intolerabilem iniuriam clerico irrogatam cpcmenit. 2. eod. Adhaec in serto, cap. qui cum fure .de surt. Item in crimine usurarum cap. ad nostram. i. de iur. iur. Insuper in causa inquisitionis eius qui dignitatem Ecclesiasticam captat. cap. Iuper his. de test. cogend. Idem est de causa incendis ex cap. pesimam. 23.q. 8. Hos canones

proferunt Iurisperiti illi quos dicebam adstipulari concessioni monitorii in causa criminali; Id quod

etiam aduertunt expresse tradi in Tridentino seu .r s.c. 3. de reform. verba Concilij sunt. In causis quoq; criminalibus, ubi executio realis vel personalis ut supra, feri poterit,erit a censurii abstinendum. Sed si dictae executioni facile locus esse nonposit,licebitIndici lac spiritual, gladio in delinquentes et ti,si tamen delicti qualitas praecedente bina saltem monitione, etiam per edietum, id postulet. Faciunt pro hoc usu Nauar.in cap .inter Wrba.

conclus6.coroll. γιγ.num. 38 a. Franc. Marcus parte 2.

decis. 8 s s. Liuius Zecchius de Rcpub. Ecclcf. tit. de Praelatis in genere c. i. g. quinto. Petrus L Clofer l. . de spodita c. io. Zerola in Praxi tit. de causa materi licxcommvn. ad η. suum quoque in hac parte sum,

Causi adiuncta

65쪽

3 o Pars I. Caput L

s crae Congregationis responso munitum adducens

Petrus Folerius in praef. crimin. Can. parte 2. c. 8. an. 16. Optime Abbas in c. ad nostram. 3. de iureiur.in 3.notab.& Hostiensin summa l. 2.tit. de test.cogen

dis cin quibus. dc s.ct qualiteri denique passim in his oris, non iurisperiti tantum, sed & Antistites,ac Generales Antistitiun Vicarii, qui cum obiicitur Pii V.

. constitutio , negant legem esse pro uniuersa Ecclesia inductam. Quamuis enim Pontifex renuat cocedere monitoria in causa criminati,suisque Oiscialibus aut Vicariis ea concessione interdicat; aiunt tamen caeteris Praesulibus liberam reliquisse facultatem concedendi monitorium in quacunque iusta materia. Ad caput verb dilectorum, quod videtur ius uniuersale

continere, varias responsiones adducunt,quas recitat

& cxpendit Folerius cap. illo 8 a num. 1 o. ct tandem inquit Ludovic. Vitalis tract. de reis & testibus percens .cog. num. O.) quo se vertant nesciunt. Minus autem incommode philosophati videntur qui dixerunt, Pontificem eo loco non intendisse condere ius uniuersale. Sed cum agitaretur ciuilis causa inter capitulum & Episcopum Vulteranensem, eaque fuissetvni Abbati & cuidam Canonico delegatae; accepissetque Pontifex, & Capitulum Episcopo, & Episcopum Capitulo , crimina qusdam obiicere extra causam principalem ; noluisse Pontificem ut delegati compellerent tcstes per censuram ad deponendum de criminibus utrinqixe obiectis quorum discussio &punitio ad cos non attinebat, cum esset causa omnino diuersa , dc plane discreta. Itaque in eo euentu compulsio tςstium per censuras, ad nihil suisset utilis nisi ad creandam infamiam iis quorum crimina suis sent

66쪽

Cum s adiuncta Monitori f. 3I

sent a testibus patefacta: ac proinde merito Pontifex facultatem delegatis Iudicibus factam testes compellendi per censuras ad deponendum, noluit extendi ad crimina incidenter obiecta , circa quae procedere non erat his iudicibus commissum. Non cogitabat autem Pontifex uniuersaliter vetare, ne super criminibus possent testes compelli per censuras ad deponendum,quando aliter detegi veritas non potest. Ex contraria sententia, iuxta Hostiensem cui Folerius loco annotato num. 24. subscribit, Deus ostenditur, R espublica Dditur, proximus corrumpitur, materia δε- linquendi ct testes corrumpendi ministratur, utriusque suris mensperuertitur, obediens qui remuverandus esset opprimitur, inobediens qui per poenam astici deberet gloriatur. Sic disputant qui tuentur usum concedendi monitoria in causa criminali,cum necessitas ad extremum hoc remedium adigit. Et sunt in hoc numero in his oris Antistites quoque, & capita populorum; quorum ego iudiciis debeo reuerentiam non censi ram I tametsi placere potius usum contrarium iam praemisi.

Concedendumnesiit monitorium s materias eiusmodi , ut ipsam monitor, concessionem vel promulgationem sicutura sit infamia.

REspondeo,abstinendum tunc esse monitorio, viastrinat Neuietanust. . s Ilvae nupt.num. JO. S

67쪽

cum multis Iuris eritis Laetarius s. I. q. Io. num. 7. Exemplum ponit Neviganus si concederetur monitorium,ut quisquis nouerit aliquem cum tali muliere turpitcr versatum,manifestet illum. Ratio autem cur huiusmodi monitoriis sit abstinendum,perspicua est. Nimirum quia iustum non est, ut fons ipse iuris, fiat sons iniuriae,ut habetur ex cap. qualiter ω quando, te

accusat. & l.meminerim.C. unde vi. Fateor in cap. ad nostram. a. de iureiuran. Innocentium III. .mandare

Pisano Archiepiscopo ut stringat monitorium aduersus omnes conscios usurarum a quodam destincto acceptarum,qui videtur euentus par illi quem ex Ne- UiZano proposuimus. Revera tamen est manifesta disparitas. Nam defunctum illum fuisse usurarium, erat res omnibus nota,ipseque testamento suo iusserat, ut haeredes restituerent usuras omnibus qui probarent se ci usuras dedisse. Itaque monitorium in eo euentu, nullam creabat infamiaru defuncto, contra quam contingebat in altero exemplo.Ex quo intelligitur, infamationem quam in monitorii concessione declinatam volumus, non esse infamiam reo ex consciorum reuelatione obuenturam,sed eam quam ipsa monitorij concessio ante cuiusquam conscij reuel

tionem inureret.

Interdum tamen sola publicatio monitorij negatur, non item cius concessio vel intimatio priuata, quia sola publicatio infamiam crearet. Sic in Cod. Fabriano D' . tit. I . definit. 9. resertur negata publicario monitorij, quod quidam poposcerat ad probandam veritatem probri,communi ut aiebat fama perspecti, quo alium onerauerat.Negatae autem publicationis ratio fuisse proditur, quod ea publicatio ces

68쪽

sura sitisset in irreparabilem infamiam eius qui fuerat

conuicio appetitus:cum etsi tandem eueniret ut vinceret , fieri tamen posset ut non iis omnibus victoria innotesceret, quibus monitorij publicatio innotuisset. Neque publicatio decretorum,apud tam multos innotescit, quam publicatio monitoris. Praeterquam quod infamatio illa etiamsi per calumniam fusta, onerat existimationem, ut habetur ex l. i. C. de famos libet. & ex illo Ausoniano G ac casta est, de qua mentiri fama veretum Abidem definit. So. cum causa re cusandi Iudicis si vera eslet, dehonestaret & in in rct Iudicem, resertur sancitum fuisse non esse locum publicationi monitorii, quam Iudicis infamia consequeretur. Itaque si ad eam causam probandam litig tor qui eam proposuit monitoriu popos erit, statuta est, negata monitorii publicatione, permittendam duntaxat significationem, iis faciendam quos in testes producere se velle impetrans dixerit. Aliquando porro monitorij publicationem impediri a potestatelaica absque peccato, obseruatum est a Nauarro l. s.consit tit.de excom. cons. i. & a Reginaldo i 9.prax. ri poen. n. i 32.in alio quidem euentu, sed pro quo non plus iuris supputat,quam pro eo de quo agimus.

. persona iis quam monitorium decernitur, debeat esse incerta cr occulta. in Espondeo distinguendo de materia spirituali Sc, temporali,ruisuique quoad materiam tempora C lem,

69쪽

Pars I. Caput Llem , subdistinguendo de personis Ecclesiasticis 3e

llaicis. Ne lite enim probandi sunt, qui uniuersaliter

de indistincte pronunciant, monitoria non esse concedenda quando personae sunt certae, eo quod tunc sit utendum ordinariis remediis. Sic Gemin. & Anchariad cap.fin. de elech.in s. Felinus in c. a. de constitui. f. cimi tertium. S ola ad antiqua Sabaud.decretarit. ut nemo inutim , Glossa unica num. 7. & ad noua decreta titui. de tribunali sompei. Glossa s-num. i O. Ne uia. l. 3syluae num. 47. Gulier. LI. Can. qq. c. I trimim. sy. dc multis allegatis Barbosa de potest. Episc. allegat. 96. num a s . Hoc ita uniuersaliter & indisti iste pronunciari minime debuisse patebit explicando quid circa membra distinctionis & subdistinctioni, propositae sit affirmandum. In materia ergo spirituali, cum Antistes opportu num id esse censuerit, praesertim si alia media perueniendi ad iustum finem intentum non suppetant, fas . est vigere per monitorium persona certa ad praestandum quod debet. Nam haec materia per se & directe pertinet ad rudicem Ecclesiasticum , qui proinde medio effcaci cuiusmodi est monitorium,uti conuenienter potest, vi adigat ad praestandum circa eam quod ratio postulat: praesertim si alia media, vel nonunt ad manum, vel Assiciliora aut operosiora appareant.Si vero materia de qua agitur,sit ten oratis, Mpersona sit Ecclesiastica, fas quoque erit Iudici Ecclesiastico eam ad officium urgere per monitorium, quia talis persona subest directὰ foro Ecclesiastico. Nihil itaque vetabit adigere illam ad praestandum quod debet,adhibito valde essicaςi medio, hoc est in-zentata pCr monitorium excommunicatione.Ita Sua

70쪽

C se adiuncta Monitorij. 33

dub. i. conclusa. At si agatur de persona laica circa huiusmodi materiam,tunc per se loquendo, illicitum est ferre aduersus eam monitorium si sit determinata Sc nota , quod multis confirmat Guido Papae singui. To7. Breuiter autem ratio est,quia persona laica habet Iudicem proprium apud quem conuenienda est via ordinaria,iuxta responsum Alexandri II. cap causam. qui filij sint legit. Vbi Pontifex interpellatus de negotio seculari inter personas notas & certas, negauit id suum esseicum spectet ad Regem de huiusmodi causa cognoscere. Huc faciunt quae dixi ad quaesitum s .demonstrans secuturam in Republica pervorsionem ordinis debiti si monitorium in temporali causa concedatur quandiu suppetunt ordinaria iuris remedia. At cum persona quae laesit, occulta est 6c incerta, tunc Iudex secularis cogitur seriari, quia non habet vim urgendi conscientiam aliter quam per praeceptum, caretque vi coactiva interius. Vnde recurrendum est ad Iuaicem Ecclesiasticum, qui per censi ram generalem, etiam personas indeterminatas potest ad ossicium compellere. Igitur persona laica inruam monitorium pro temporali causa decernitur, ebet per se loquendo incerta esse. Nec aduersantur huic doctrinae textus & DD. quibus sayrus l. i. de .cens .c. 8. num. 26. & 27. probat excommunicationem posse duntaxat ferri in personam certam. Ea quippe doctrina, verissima est de certitudine personae quoad naturam suam. Neque enim excommunicatio intorqueri potest ita in incertum, ut quasi vage fer itur in hunc aut illum ; sed necessarium est ut intorqueatur determinate in aliquem, etiamsi incognitum.

SEARCH

MENU NAVIGATION