De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

praesigere, cum videtur cupiditati petentium monitoria velificari. Non enim quaerit eorum cupiditati satisfacere,sed impedire malum statum aliorum quos urget per monilbria. Gerso, argumentatur primum ex periculo usurpandi iurisdicti em alienam, in mittendo falcem in temporalia. Deinde ex eo quod excommunicatio sit baculus spiritualis,qui non videtur adhibendus ad conseruandas aut reposcendas res profanas, cum maiori detrimento eorum a quibus repetuntur, quam sit utilitas repetenti proueniens. At detrimentum quod sustinent qui petunt monitoria, supponitur ece temporale;d num autem quod infligixur ei aduersus quem monitorium vibratur, non est temporale,sed spirituale; ac proinde supra omnem mensuram pretiosius .Quid quod adhibito hoc remedio ad temporalium indemnitatem,fatendum est,Ecclesiam sic ligando & spiritualiter occidedo animas, in iure enim excommunicatio & vinculum & mors appellatur) grauius omnino punire eos qui ciuiliter delinquunt,quam faceret iecularis potestas, quae pro huiusmodi materiis in sola corporum detentione siuteret, nec ad aliquid acerbius progrederetur Z Haec Gersonis argumenta , nullo negotio dissoluuntur. Quomodo enim Ecclesia in negotio de quo agimus

contineatur ambitu suae potestatis,nec ultra cum ex- Currat, Uerte monstratum est. Quod vero baculus

spiritualis adhibeatur ad tutamen temporalium, nihil est quod impediat,praesertim quia laesio tei oralium infert grauem culpam laedentis,quam praecludere vel curare, spectat ad potestatem spiritualem. Et inde quoque ducenda est ratio, cur damnum eius qui e communicatione percellitur, & cui avertendo con-

52쪽

Cum S adiuncta Monitori f. 17

sulitur, si reuera longe maius damno illius qui rem

temporalem reposcit per monitorium. Attendent mcnim est damnum spirituale eius in quem monito-rriim vibratur: quod damnum, Iudex Ecclesiasticus tanquam bonus medicus studet sanare vel auertere, estque reuera longe maius,quam damnum tempor te partis monitorium petentis ad temporalem suam indemnitatem. Neque tamen pars, quae plerunq; aliud non habet propositum quam se indemnem temporaliter praestare , peccat poscendo ab Ecclesia remedium, quod vitio dc malignitate noxij in eiusCxitium vertitur, Sicut non pecc4t, qui pro minori damno suo temporali eripit vitam latroni, quem aliter arcere res suas inuadentem non potest. Denique

quod Ecclesia grauitis plectat eos qui in his materiis delinquunt, quSm faciat potestas temporalis, mirum Videri non debet. Sola quippe Ecclesia,potest punire

in eo bonorum genere, in quo minimum damnum secundum rectam aestimationem praeser dum est cui uis damno temporali. Iuste autem Ecclesia punit noxios in eo bonorum genere , quia non tam attendit

reparare nocumentum temporale illatum tertio,

quod unum spectat in simili causa potestas ciuilis quam: sanare animam filij dyscoli& contumacis , panocumenti in res alterius illatione sauciatam.Ei po xo curationi accommodatissimam esse eam punitionem in bonis spiritualibus, dicam Vlteri is p. 2.C. . clare ratum esto , usum serendi monitoria pro materia reipsa quidem temporali,sed tamen indirecte spiricaali honestum esse,dummodo non defuit carte rae conditiones ad idoneam monitorij materiam re

53쪽

i8 Pars I. Caput LQVASITVM IV.

Cui modi esse oporteat materiam saltem indires 'stiritualem pro qua monitorium

conceditur.

REspondeo oportere esse non vulgarem. Ita Tridentinum sess. a s. cap. b. de reform. Et Pius v. constitutione de mandatis in formas nisi uit, edita anno i s o. cuius initium est, Santitissimus in Chri sto,&c.Subscribunt Theologi in .d. 18. &. Summistae v. excommunicatio, ac turilperiti quos late refert Neuietanus l. 3. sylvae nuptis. num. 49. & ratio manifesta se fragatur. Ridiculum quippe esset, imo valde deplorandam,prodigere in minutias excommunicationem, qua nullum est grauius in Ecclesia supplicium. Quodque experietia docet,ex usurpatione huius medii ad res parui momenti, oritur rubigo gladii huius Ecclesiastici,ut cum Petro Blesensi dica p. z.c. I9.Vbi etia cu Banne, Salonio,& aliis docebo,ob causas proxime tactas, peccare mortaliter Ecclesiasticu Iudice, ita prodigu monitoriora, ut pro rebus exigui mometi ea concedere non ambigat cum mes Christi & Ecclesiet plane serat,quod etia huius medii acerbitas satis

docet,ut usurpetur tantum pro rebus minime vulg ribus ; atque adeo grauibus,& non exigui momenti. Dissicultas vero esse potest,quae cenieri debeat res non vulgaris,quando monitorium fertur pro re temporali. Certum quidem est, materiam ut minimum debere esse talem , ut ad fundandum mortale pect tum , sit satis : quod communiter statuunt DD. apud Couar

54쪽

Couarruviam in c.alma mater.p. I .f.9.& patetcx gr uitate exeommunicationis,quae esset poena transcendens culpam, si pro peccato veniali infligeretur.Non tamen quaecunque materia circa quam aliquis ino taliter deliquerit , idonea est ut monitorium pro ea feratur:V.g.quarta pars aurei, ut plurimum sussicit ad mortale peccatum surti, nemo tamen dixerit, eam summam, esse accommodatam decernendo monitorio materiam. Quare necesse est,rem esse non vulgarem, respectu habito ad excommunicationem. Haec autem,iuxta prudentum omnium sensum, si prudenter & licite feratur,grauiorem poscit materiam quam quae sit satis ad peccandum mortaliter quomodocunque. Dixi. ι prudenter 2 licite,quia nolo assercre,excommunicationem latam contra contumacem circa quamcunque materiam etiamsi vulgarem , & quae sublata contumacia ad mortale peccatum non sufficeret, esse inualidam. Id enim recte negat Sayrus in

Concilium Tridentinii praescribens ut monitorni detur pro re non vulgari,irritavit monitoriu aliter concessum. Tantum itaque contendo,excommunicationem decretam pro re vulgari,circa quam tamen peccetur mortaliter saltem ob contumaciam , quamuis valida sit,tamen imprudenter sere semper ferri,& vix absque graui peccato Iudicis monitorium concedentis. Ratum igitur csto,materiam pro qua monitorium conceditur,ut prudenter & licite concedatur,debere

elle non vulgarem.

Quamuis autem Concilium Tridentinum sest . illa

55쪽

et O Pars L Caput L

a 3. cap. 3. de teform relinquit Episcopi arbitrio , v statuat quae in hoc negotio censenda iit materia non vulgaris, tamen quia in arbitrariis quoque, Iudex quantum fieri potest, debet regulis iuris insistere, ut

bene obseruat Craucita consit. 99. num s. unde ipsi Praesules ambigunt plerunque quam debeant arbitrari dignam monitorij concellione materiam, ad- .dendum est,res temporales deperditas, aut subtractas, in quibus fere haec dubitatio locum habet,penes varios,conditionem non vulgarium varie habere. Nam

ut optime notauit Glossa ad l .sed oes susceperit, Ede iudic modicum & magnum, dicuntur reipective; unde quod uni magnum merito censebitur, habebitur modicum respectu alterius. Illustrat id Glossa, exemplo Reginae Mathildis, quae donans Ecclesiae terram ad triginta milliaria protensam,ait se aliquam tutum terra dedisse. Annuunt communiter Iuris periti, Glossae illi subscribentes, ut Bartolus, Palat. Rub. Curtius uterque, quos adducit & sequitur Gutierres

quitur, pro minori summa concedi posse monitoriam pauperi in rebus temporalibus t eso, quam sit summa, pro qua subtracta vel retenta conceditur monitorium diuiti. Et in hoc puncto sic generaliter

expresso,omnes consentiunt.

In particulari autem expressione seu determinatione materve quae pro paupere debeat censeri non vulgaris, itumque pro diuite,est nonnulla varietas. Alicubi, pro incol1s urbium qui fere solent esse minus egentes, quantitas ad monitorium rectuisita, est au- ceorum quinquaginta: quae dicitur esse Romana pra- ,ec Neapolitana, eamque subalpinis Praesulibus in

56쪽

Caus G adiuncta Monitorij. H

hoc negotio ptiefixit Hieronymus Federicus, Nuncius Apostolicus in decretis vrstationis parte 4.tit de

excommvn. addens, pro pauperibus de quorum paupertate constet, sufficere si materia subtracta pertingat ad summam centum florenorum , id est quadraginta francorum vel aureorum tredecim , .la astituri viginti.Minori summa quoad oppidanos,atque adeo quoad quosvis pauperes, contentus est Laelius Zecchius in Repub. Eccles. tit. de Praelatis cap. I. num. s. nam summam decem aureorum in qua pauper pallus

sit damnum , censet esse accommodatam monitorio concedendo materiam . GutierreS autem l . I. qq. Ca- non. cap. II. num. s9. & 6O. quamuis fatetur se cum

Proepiscopum ageret, minori quantitate quoad pat peres in monitorio concedendo fuisse contentum quam quoad diuites,tamen negat se unquam concessessse monitorium pro minori materia quam viginti aureorum, nec se aliquando interpellatum fuiste, ut

monitorium concederet pro materia leuiori. iRes haec magnam omnino Praesulum attentionem& accurationem deposcit, ne in eam reprehensionem incurrant qua graues DD. referendi p. r. c. I9. & nominatim Soto in A. d. 22 q. I. artic. r. castigant corruptelam mortaliter grauem concedentium monitoria

pro furto unius gallinet vel paucarum herbarum,aliisve huiusmodi nugis, unde permulta mala & nominatim monitorij depreciatio existit. Quare cuni nihil occurrat omnino fixum ac plane stabile , quod siue circa pauperes , siue circa alios statui possit tanquam terminus intrinsecus paruitatis ; sufficit dicere,attendendum esse ad statum personae monitorium petentis : δc pensatis adiunctis omnibus, ad prudentiam i ta B 3 Praetulis

57쪽

Praesulis spectare , ut definiat quae materia leuis &vulgaris,quae notabilis & digna pro qua monitorium concedatur, haberi debeat. Non dubito autem quin reiicienda sit regula quam tradit Zerola in Praxi Episcopali, v. excommunicationis cm a materialis, num. I.

nimirum quod non sit decernenda excommunicatio pro te furto surrepta, pro qua Iudex secularis non irrogaret mortem corporis. At non dubito quin multo minor quantitas sufficiat ad concessionem monitotii, & infligendam pro re subtracta excommunicationem:quia quamuis excommunicatio sit aliquid corporea morte sanestius ac tetrius , tamen a Corporea morte non est regressus. Vnde secluso modo furandi quem valde intersit praecludi, mors corporalis nunquam iure communi pro furto infligitur , nisi fuerit plus quam unum simplex furtum, cuiuscunque sit quantitatis. Imo Scotus & Alensis negarunt pro sur- to quantocunque fas esse unquam posse, furem morte punire: quod licet refelloni Couarr. 2. Var.c.9.num. .&Mol.trach. a. de Iust.disp. 19 s. num. I.& 8. Minerito,cum certum sit posse legem serri, qua furtum ctiam unicum, si vel materia sit notabilis,vel praeceia serit grauis prohibitio ob iustam & grauem causam, morte plectatur, o Tamen inde satis constat, ex sensu prudentum, quantitatem,ob quam simplex furtum seculari Iudice potest morte mulctari, longe auctio rem esse oportere , quam sit ea quantitas subtracta, pro qua decerni potest monitorium,& infligi excom

municatio.

58쪽

Caus: Es adiuncta Monitoris. Σ3

Num quoties materia est non vulgaris loci sit monitorio. REspondeo, requiri praeterea ex Tridentino ser.

2 s.cap. 3.de reform. & ex cap. clericosHe vita Mhonest. cleric. ut non deueniatur ad hoc remedium,

nisi frustra tentatis aliis,quod passim admonent D D.

nominatimque Neuietanus l. s. stitiae nupt. num. 28. Nauar. in summa cap. 27. num. Io. dc cum permultis

Barbosa de potest. Episc.allegat.9s. num. .Nimirum excommunicatio est poena adeo grauis , ut nihil sit in Ecclesia horribilius : & tamen plerunque fideles euigescente vel frigescente charitate,tantam poenam parui pendunt, quia eam iusto frequentius nec deficientibus aliis iuris remediis decerni vident. Merito ergo prouisum est, ut non liceat hoc perfugium c piare,nisi caeteris omnibus praeclusis: ita ut alia omnia remedia, vel deficiant, vel sint inutiliter adhibenda. Accedit quod quantum spectat ad monitorium pro temporali causa concessum , constat, si veniretur ad hoc remedium aliter quam in desectum caeterorum, consecuturam perturbationem & confusionem iurisdictionum. Nam v. g. si priusquὶm persona laica pro restitutione rei subtractae conueniatur coram suo judice laico, potestas Ecclesiastica stringat excommunicationem aduersus obaeratam illam personam, confundςtur gubernatio, α legitimus politiae con-

59쪽

Centus euertetur. Ordo quippe debitus fert, ut qui se in laicum ius habere, & ab eo iniuriam passum existimat, prius prosequatur ius suum coram Iudiee lai co illius a quo se violatum putatJuxta cap .c uiam quisiiij sint legit. Si igitur Ecclesiastica potestas, aliter

quam in si bsidium aliorum remediorum deficientium,concedat monitorium parti quae neglecta Iudicis laici interpellatione confugit ad Ecclesiasticum, evertetur ordo debitus, nec satisfiet illi Apostolico praecepto quo iubemur omnia decenter & secundum ordinem facere. Et hanc ob causam Naidus v. Censi r , num. 3. prolato sacrς Congregationis decreto tr dit, si duo in solidum obligentur ex contractu ; dccontra unum procedi possit realiter aut personaliter,

non autem contra alium , aduersus eum duntaxat procedi posse per excommunicationem,contra quem agi aliter nequeat: aduersus alium vero non item;sed

usurpatis aliis remediis suppetentibus, abstinendum

esse excommunicatione.

Non altero, eam ordinis peruersionem quam es bam consecuturam neglecto hoc agendi modo,pugnaturam cum valore actus. Id enim merito negant Neuiganus l. 3. fyluae nupt.num. 8.& SuareZ t. s. 3 p. d. 2O. s. i. num. II. habeturque ex Innocentio III.c.

nouit te iudic.& suifragatur ratio,quia adesse supponitur idonea excommunicationis materia , nempe graue peccatum , & potestas ad illius correctionem sufficiens. Dubitare tamen non licet,quin sit illicitum peruertere eo modo ordinem debitum. Quare ut a negotio de quo agimus exulent indommoda proposita, non de bet monitorium concedi nisi in subsidium aliorum iuris remediorum,quia vel deficiunt, vel non suppetune

60쪽

silpetunt plena. Ideo consultissime faciunt Praesules, qui partem monitorium postulantem non prius faciunt voti compotem, quam iuramento confirmet se

destitui ordinariis praesidiis tuendi ius suum. Quem

Num in ciuili duntaxat causa,an etiam in criminali concedi queat monitorium. Espondeo, spectata sola rei natura non sore illicitum, concedere monitorium , etiam in criminali causa: Attendet o tamen ad ius positiuum variis locis varie vigens,vium ubique eundem non esse. Quod attendendo duntaxat naturam rei, posset monitorium absque culpa concedi in quacunque cacisa,perspicuum est. Nam cooperatio ad rectum iudicium, etiam in criminalibus, ex sola natura rei loquendo recita & saneta esse potest.Nemo autem non videt, monitorium plemiaque posse admodum conducere ad rectum iudicium in criminalibus, ut veritas plene patefiat, serueturque unicuique ius suum, uec crimina quibus Respublica &priuati turbantur αviolantur, maueant impunita, quod quanti intersit, dubitare non licet. Nec duo argumenta quibus Ba bosa de potest. Episc. allegat.96. num. 6. ex natura rei conarur euincere, nefanda esse monitoria in cri-

. s minalibus,

SEARCH

MENU NAVIGATION