De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

791쪽

2uid agendum excomm. ZOr

ita percelleretur, contemnat claues Ecclesiae, recte

vel teneri reclamare aduersus talem sententiam , vel certe teneri portare iram, tametsi materialiter iniu-1ham. Quo spectat insignis locus Nicolai primi epist.

ad Michaelem Imperatorem, & totidem verbis epist. io. quae est ad clerum Constantinopolitanum, & in serta habetur octauae Synodo act. 7. Agens enim de Gregorio Episcopo Syracusano, qui excommunicatione percussus gesserat se Vt liberum, quia se obtendebat male de iniuste percussiam, ait Nicolaus, s quod certe Gregorius agere omnino non debuit, ctiamsi nulla commissa existerent,pro quibus damn

ii potuisset. Quia Praelati iudicium,semper inferioribus formidandum est, ne si ei non obedierint, licet ab eo fortassis iniuste ligentur,ipsam obligationis suae

sententia ex alia culpa,id est ex inobedientia merean tur. Igitur Praelatos damnare , indifferenter oportet horrescere. Quicunque vero minores sunt, damnari sollicite caueant, nec maiorum suorum sententiam

transgrediantur. Alioquin licet iniuste nonnunquam damnati sint, ex ipsa temeraria praeuaricatione, culpa quae nondum forte perpetrata luerat, de vitio quam culpa necdum merebatur , proculdubio subsequentur. Nihil quippe lignum vetitum in se mortiferum habuit; sed qui inobedienter ex eo comedit, mortem sibi & posteris propinauit: non quia lignum malum, cum Deus quod fecit,totum fecerit bonum; sed quod mala sit transgressio; & nolentis subiici,per eam merito sit orta danatio. JEx his habetur quid faciendii sit ei qui exc5municatione inualida,vel iniusta percussus fuerit, quod primo loco exponendum proposueram.

792쪽

Pars f I. Caput X X.

Iuste excommunicato. onsilium Moeni.

io. Videndum superest, quomodo se gerere debeat is,in quem intorta iuste fuerit excommunicatio. Huic autor in primis est Gregorius Nyssenus, tota pene oratione de moderate ferendis reprehensionibus, ut indignatione abstineat, nec contra stimulum calcitret, sed potius irrogatae mulctae causam subducat per poenitentiam.Pr ter caetera vero in hanc rem prς-

clara, adducto discipuli a Magistro castigati exemplo, sanum consilium in hoc negotio his verbis praebet. Si nobis ad separationem Aausae fuerint portae Ecclesiae,blasphemiis & maledictis insectamur. Non est autem hic modus discentium, sed seditiosorum, Meorum qui decertant propter contentionem. Pueri locum eu ordinem tenere debet discipulus, qui tenetur dc siderio unius artis aut scientiae externae. Qui autem exercetur in pietate, debet esse puer cum maiori accestione: quandoquidem Dominus quoque, tu Iam aetatem tanquam morigeram, & facile parentem, suis ornauit laudibus. Puer enim non egreditur ch

raeteres & lineas quas illi cera signauerit Magister; neque innovat clementa, stupida quadam & attonita libertate , noui aliquid moliens in litteras : sed primum quidem, stylo exercet manum magistri,elementis autem non alia dat nomina quam quae audiuit. Omnino autem & verbis δc factis imitatur praeceptoris traditionem : Quod si quando effectus iocordior, scutica vapulauerit , non propter verbera audacior redditur, ει insolentior meque fractis praeceptoris i bulis, recedit:sed cum parumper prae dolore amaram

effuderit

793쪽

uuid agensim excomm. 7O9

effuderit lachrymam , disciplinarum studia insequntur, in iisque meditandis intentior redditur, non negligentior. Rursus cum aliquando ut iuuenis fuerit negligens,iubetur manere ieiunus, fameque damnatur eius negligentia, manet autem solus in ludo litterario , cum alis pueri recesserint ad prandium, praeceptum obseruans summa cum reuerentia. Non lic autem Christianus,qui audiuit,nisi conuersifueritis 2 siatis sicut pueri, non intrabitis in Regnum coelorum ; sed

quando viderit Sacerdotem,austerius & gestu ac voce delictum corrigentem, aperte contradicit, SI murmurat intra dentes, forumque & compita obiens,

maledictis insectatur:& si ab Ecclesia suerit exclusus, Contemnit,cum palam abscindatur a precibus populi,& a mysteriis, aut forte ne huic quidem subiectus supplicio, se aufert ab Ecclesia propter iram, quam concepit in Episcopum, Deum & Dominum auersans. Ei autem dicendum est, quod dictum est Paulo, cum adhuc esset Saulus. Durum est tibi o homo adue fuistimulos calcitrare. Sive ex te ipso Deum dimisisti, considera quod qui separatur a sole,vitam degit in tenebris & caligine : siue tanquam indignus eiectus es a precibus,priorem statum reuoca poenitentia. Jii. Non satior adscriptione orationis paulo pro lixioris , quandoquidem ea in rem nostram nihil aptius potentiusve proferri posset. Rursus igitur inferius post descriptam teterrimam excommunicati coram Deo faciem denuo ad sana consilia excommunicato suggerenda conuersus, s Nolite feri inquit Dauid) sicut equus ct mulus, quibus non est intelletitus. In

camo ct stano maxillas eorum constringes. Durum mitigans haec dicit Psalmus, & tanquam oleo molliens

794쪽

io Pars ID Caput XX.

adhortationibus. Collum ergo incurva, iussis cesse tanquam iugo. Quod durum est,rumpitur: quod cedit & iiisectitur, dirigitur. Hoc te docet ipsa in plantis, de arboribus experientia. Ne fraenum mordens,

toto impetu seraris ad praecipitium, aut barathrum: sed manu Equitis circuitiacto collo, dirigere ad viam quae pendit ad salutem. Quando susceperis reprehensionem pio de reuerenti animo,dic illud Dauidicum; bovum m:hi,quod me humiliam, ut discam iustificati,nes tuas. Ne Episcopalis arrogantiae existimes esse segregationem lex est eatria, vetus est regula Ecclesiae,quet coepit a lege, & fuit confirmata in gratia. Considera sanctum Paulum per epistolas in reos emittentem sententias segregationis,& iuuenem Corinthium eo

curantem medicamento , qui sathanice nouercae insano captus erat amore. Quem enim diligit Dominus,castigat flagellat autem filium quem recipit. Disciplinae enim radices non sunt dulces, sed amarae,sed postea ferunt fructum fauis mellis dulciorem. Et ideo ei quidem qui exercetur,opus est ut laboret , ei vero qui non exercetur,plaga opus est δέ asperitate.JSurdi ad hac monita qui in Praesulem idcirco insurgunt.

t i. Hoc Nysseni consilium non arripiunt, qui

usque eo exacerbamur in Antistitem,a quo intorta est excommunicatio, ut in eum quomodo possitiat, bacchentur;& vel linguae virulentia, vel etiam factis aliquibus eos persequantur & vexent. Hoc S. Chrysostomus l. aduersus Gentiles de S. Babyla, damnat insaniae. Descripserat co loco excommunicationem Romani

795쪽

2uid agendum excom. 7 II

Romani Imperatoris,ob grauia scelera a S. Babyla intortam. Subiunxerat quoque Imperatoris illius furorem in Pastorem suum , & quomodo eum carceri mancipasset. Tum subdit,quod in rem nostram cadit bellissime. f Peccati natura, ubi animi cogitationem aliquam adorta est, nec quisquam est qui malum restinguat, procedens ulterius , grauior certe ac magis indomita efficitur. Propterea saepe fit , ut quae poste-xiora sunt peccata,prioribus grauiora sint, anima semper posteriorum peccatorum accessione ad maiorem contumaciam ac despicientiam se se promouente, &per haec ipsa, suam quidem vim enervante, peccati

autem robur alente. Qua utique ratione, complures

videas in omne peccatorum genus imprudentes prolapsos, quod flammam initio exoriuntem non restinxerint. Sic & infelix ille Imperator, peccatis suis prioribus,posteriora grauiora adiecit. Vbi enim iuuenem illum extinxit, e vestigio , ab illius caede ad inserendam templo iniuriam irruit , rursus ab hac iniuria,tanquam iter semel coeptum persequens, ad contumaciam temeritatemque suam sacerdotio contumelia assiciendo se accinxit: vinctumque ferro Babylam,atque in carcerem coniectum, ita tum excruciabat, ab eodem beneficij poenas exigens: eumque ob quae onficia admirari potius coronaque insignire , ac plusi quam etiam parentes proprios vereri conueniebat,ob ea ipsa cogebat, maleficorum hominum vincula, Avinculorum calamitates,miserias,aerumnas,sustinere.

Ita quo modo dixi, peccatum ubi initium coepit, nec

est qui id ulterius progredi impediat,cohiberi postea,

ac fraenari haud facile potest, equorum insanientiam ritu, qui sum fi aeno ab ore disiecto, nec non sessore

796쪽

7 12 Pars II. Caput a X.

ab armis excusso, atque resupinato, neutiquam tolerabiles occurrentibus euaserint, nemine illos inhibente, immoderato quodam impetu hac illac se ipsi praecipites ferunt. Quo fit, ut salutis nostiae hostis, huiusmodi animas ad insaniam impellat: quo eas medicorum praesciitia atque auxilio dcstitutas deprehendens,concidat,& infinitis malis excrceat. Etenim qui corpore laborant, donec Medicos ad se adire patiuntur, in magnam certe salutis spem ingrediuntur: ubi Vero mente capti,calcitrant,ac se morbo liberare vo-- lentes mordent: tum denique morbo incurabili laborant : idque non ob morbi ingenium, sed quod ab iis destituti iuut, qui insaniam illam sanare possint. In quam insaniam, & Tyrannus iste se se coniecit.Nam medicum nactus, hunc, vulnus adhuc dum secaret, statim expulit, de a domo quam potuit longissime exegit. J Idipsum fecere nequissimi quidam erga bonos Antistites, quibus vincula iniecerunt,uel necem irrogarunt prae Ecclesiasticae animaduersionis impatientia. Talis nominatim secundum Philippum Imperatorem erga S. Babylam, Bolestaus Polonus crea S. Stantilaum.

Ei qui in eum, figunt genuinum.

i 3. Non sacile in adeo horrendum barathrum praecipitem se agit, quantumuis exacerbata vesania. Frequentius est, ut lingua impotenter irruat in Antistitem, eumque crudeliter dilaceret. In quo euentu sapienter Origenes hom. i l .in Ierem. Jub em,monet obstruendas esse his Antistitum laceratoribus aures, ita scribens. I Si quis vult imitari vitas prophetarum, increpct,

797쪽

Quid agendum ex m. 77 3

increpet,arguatque peccatores,statim odium merebitur , statim ei detrahetur , statim patietur insidias. Quod etiam nunc in Ecesesis, saepe videmus accidere. Peccauerit quidlibet quispiam. Is qui praesidet populo,& regit ecclesiasticam disciplinam,eiicit eum

de congregatione sanctorum. Illico, ille circuit ciuitatem. Lacerat eum, qui quantum in se fuit, Ecclesiam vindicauit. Verbio nos non praebeamus his aurem , qui propter excommunicationem sui, tam praepositos, quam omnem Ecclesiae Conuentum vesano. ore dilacerant.J

m qui idcirco ad hostes migrant.

IA. Non esse nouum quod aliquando experti sumus,ut aliqui iuste excommunicati, prae dolore Mimpotentia animi, deserant Catholicam Ecclesiam, Mad hostilia castra transgrediantur, discimus ex S. Augustino l.de vera relig. cap. 6. verbis illis. Exclusi, ab Ecclesia per excommunicationem,) aut poenitendo redeunt,aut in nequitiam male liberi defluunt ad admonitionem nostrae diligentiae : aut schisina faciunt ad exercitationem nostrae patientiae: aut haeresim aliquam gignunt, ad examen siue occasionem nostrae intelligentiae. Hi sunt exitus Christianorum carnalium,qui non poterunt corrigi aut sustineri.J Peregrinum quisquis ille tandem fuerit J ex Philosopho

Christianum , neglectu Christianorum rituum excommunicatum, prae impatientia regressum ad Cynicos & Ethnicismum, scribit Lucianus in Peregrino, seu Proteo. Tentat his medelam sacere f. Hieronymu2 in c. YY ς 17. .

798쪽

I .Ezech.ad propterea hac dicit Dominus. Prolatis enim solemnissimis duobus Apostoli de excommunicatione locis I. Cor. s.& 2.Tim. i insert. Non debemus ergo si forsitan ob aliquod peccatum de . congregatione fratrum & de domo Dei eiicimur, reluctari: seA aequo animo latam in nos serre sententiam:& dicere cum Propheta:iram Domini sustinebo, quoniam peccaui ei, donec iustificet causam meam, &c. Et stequenter euenit, ut alteri subditi ad alterum transeamus, qui nobis seum repromittat auxilium, nec faciat in pristina sententia permanere. Quod omni ratione vitandum est, ne sicceretur palmites nostri, re germina arescant,& contra pactum Dei facere credamur. Jis. Apparet S. Hieronymum ex Origene profecis e,cuius illa sunt hom. Io. in Ezech. circa illud, confundere ct accipe ignominiam tuam. Sequitur confusionem ignominia, & dat Deus ei qui confusione digna gessit,etiam ignominiam, dicitque ad eum, staccipe ignominiam tuam. Poteris aute intelligere quod

dicitur, si consideraueris qtue quotidie in ciuitatibus fiant.Inhonoratio ciui est & patria sua exulare,& infamia decurioni eradi de albo curiae;& cuiuscumque alterius conditionis homini, relinqui quidem in vita,

sed cum ignominia, siue in operibus publicis, sue in Insula aliqua solitudinis vivere. Intellige autem mihi,iustum iudicem ei qui digna infamia fecerit, dicentem. O tu qui poenae reus es, noli exilium tuum cum moerore suscipere: non enim mereberis misericordiam , si irasceris ad poenam,quin potius intellige dignu te pati quod pateris : & cum te humiliaveris atque dixeris,iustum de te factum esse iudicium, forsitan

799쪽

Auid agendum excom. TIS

stan misericordiam consequeris, ab eo qui potest, post condemnationem ad pristinum te statum reuocare. Quomodo enim licet magno Principi liberare aliquem de insula,& de exilio, & de publicis vinculis 1, multo magis licet uniuersitatis Deo, eum qui inhonoratus est,in honorem pristinum restituere, si tamen sentiens delictum suum, confessus suerit dignε sustinuisse quod passi is est. Dabo & aliud exemplum de Ecclesiastica consuetudine. Infamia est a populo Dei & ab Ecclesia separari. Dedecus est in Ecclesia surgere de consessu presbyterit,proiici de diaconatus gradu,& quidem eorum qui abiiciuntur, alij seditiones commouent,alij vero iudicium in se fustum cum omni humilitate sulcipiunt. Quicunque igitur exiguntur , & dolore depositionis suae, congregant populos ad schisma faciendum, & solicitam multitudinem malignorum, non accipiunt inhonorationem

sitam in praesenti, sed thesauriant sibi thesaurum in die irae. Qui autem cum omni humilitate, siue digne, siue indigne depositi sunt , Deo iudicium derelinquunt & patienter sustinent, quod de se iudicatum est, isti & a Deo misericordiam consequuntur,& frequenter etiam ab hominibus reuocantur in pristinum gradum,& in gloriam quam amiserant. Doctriana ergo optima est q iomodo hoc quod dicitur, Omonfundereric & illud quod sequitur,oe accipe ignominiam tuam. JHel praemora captandae exsolutionis, mouentes resios picionem. 16. suspecti in Ecclesia fiunt huius inhientiae, vestri

800쪽

vestri potius,) transgredientium ad haeresim ob ex

communicationem, quotquot in sordescunt in ea per annum, vel etiam ulterius,non solliciti de obtinenda exsolutione. Ita statuit Tridentinum sess a s. cap. 3. de reformat. Quod si intra annum absolutionem captent,liberi fiunt suspicione haereseos,quodcunque tandem fuerit crimen , ob quod excommunicationCpercussi fuerunt. Si vero absolutionem tamdiu disserant quaerere,inerito ea contemptio exsolutionis, siue sit formalis, siue interpretativa, continere censetur inficiationem potestatis Ecclesiasticae ad excommunicandum: atque adeo merito ingenerat suspicionem haereseos, ut cum permultis docet Sanctaretius tracti

nuin qui ad ingenerandam haereseos suspicionem re quiritur, & continuum esse oportere, & non esse computandum a die contractae excommunicationis, ted a die qua declaratum fuerit eam fuisse contractam. Haec plenius ac diligenter excutiunt Farinac. trach.de haeresi, Menoch. cie arbitrar. iudic. casu At C. centur. s .a num. s 4. Salcedo in praeh.cri n.Can.cap. 39.a num. A. An veto Clericus ob contractam hac

ex causa haeresis suspicione,priuetur beneficio, quod tradit Felinus in c. i. de iudic. num. 8.AEgid. Bellam. decis. 6 . Iulius Clarus lib. sent. ver.*. fin.q. 73.Negant autem alii apud Salcedo supra num. . qui additnum. I 3. priuanaum esse beneficiis & dignitatibus, quamuis eo ipso non priuetur ob hanc solam suspicionem; hanc inquam rixam ad fori potius tricas Pe tinentem,dimitto Iurisperitis,inter quos late eam a

bibitis variis distinctionibus excutit Ricciullus lib. . de ivrcperson.extra Eccles .cap. .Mihi satis est dicere

SEARCH

MENU NAVIGATION