장음표시 사용
771쪽
spiciunt,& in suo morbo persistunt,si moribus deprauatis in San istorum societate Permanserint,eos exemplo suae perditionis inficiant.J S.I eo epist.89. cap.7.insigniter tradit,quod hic intendimus.Locum alia ex causa dedi cap.superiori. Ex Nicone epistol. ad Enesistium, locum dabo cap. s
a s. S. Gregorius homil. 26. in Evang. f Ligandi atque soluendi autoritatem suscipium qui gradum
regiminis sortiuntur. Grandis honor, sed graue pondus istius est honoris. Durum quippe est,ut qui nescit tenere moderamina Vitae suae, iudex vitae fiat alienae. Et plerunque contingit, Vt hic iudicij locum teneat, cui ad locum vita minime concordaciac proinde saepe agitur,ut vel damnet immeritos,vel alios ipse ligatus loluat. Saepe in soluendis ac ligandis subditis,uiae
voluntatis motus, non autem causarum merita sequitur : unde fit,ut ipsa hac ligandi & soluendi potestate se prius , qui hanc pro suis Voluntatibus, & non prosubiectorum moribus exercet.S pe fit,ut erga quemlibet proximum,odio vel gratia moueatur pastor: i dicare autem de subditis digne nequeunt, qui id se ditorum causis, sua vel odia, vel gratiam sequuntur. Vnde recte per Propheta diciturrimortificabat animas, quae non moriuntur, ct vivificabant animas quae non vinum. Non morientem quippe mortificat, qui iustum damnat, ct non victurum vivificare nititur,qui reum a supplicio absoluere conatur. Causae ergo pensandae sunt,& tunc ligandi,atque soluendi potestas exercenda. Videndum est, quae culpa praecessit, aut quae sit poenitentia secuta post culpam: ut quo omnipotens Deus per compunctionis gratiam visitat, illos Pasto-
772쪽
ris sententia absoluat. Tunc enim Vera est absolutio praesidentis,cum aeterni arbitrium sequitur iudicis.J16. Antiochus homilia Iai. Ecquid ait Dominus Petro .clIocunque ligaueris super terram, erunt ligata ct in caelis. Vis verbi istius, quam operatoria sit, quamque efficax,expende.Non dixit, quacunque ligaueris super terram; runt ligata in coriis. V ide,iuquam, solerter, ut dum quempiam censuri excommunic
tionis cogeris ferire, dum arces templi aditu, dum gradu delicis, habeas rem hanc horrori quippe qui
Deum ipsum inuoces sententiae tali tuae sustraganeumquasi qui dum haec facis,contestere eadem sancita esse & in coelis. At interim inhorrescit totus qui eliminatur templi aditu, aut gradu deturbatur,ut qui intelligat excludi se regno coelorum.Vide, rursus disexerim o Sacerdos quid agas: quae enim deorsum vinculo innectis oris tui, certo tibi persuade, cadem sanciri sursum,& comprobari.Non enim vinculum eiusmodi impune erit, siquidem iniuste aliquem ligaueris. In consistorio enim illo Angelorum, exactissime rationem repositurus es, ne quem in vinculo implicueris , ira, aut vitiosa ulla affectione incandescens: Non item quasi te ipsum ulciscens ; quin potitis quasi pro tuenda virtute decertans. Vlciscitui enim Deus ac defendit iniusta censura ligatum; siquidem is comperietur non contempsisse vinculum. vi igitur citra
fucum ullum Christi pascit gregem, iure vocatus legitur os Domini. Ait en Hieremias,s eduxeras pretiosium a fili,quasi os meum mris.JΣ . Petrus Damiarii l. i. episti 12. Alexandrum II. Pontificem Maximum libere monet, ut corrigat inuectum co tempore abusum,ad singula prope Pontificia
773쪽
scia decreta apponendi comminationem anathematis in violatores. Hoc inquit squam sit humanae salii-tis immane periculum , & infinite patens vorago i bentiu,ac pcrnicies animatu, clementiae vestrae pietas no ignorat. Dicitur enim,quisiquis hac vel illa non feceris; siue certe, quisquis hoc quσd superius statutu est, irria tu duxeris,uel in aliquo violauerit,anathema sitN bi notanda, quam lubrica,quam praeceps subito ruendi illi
procuretur occasio,Vt ante quis in aeternς mortis barathru corruat,quam se vel leuiter impegisse cognoscat:& substratae quodamodo tendiculae, iam pes eius innectitur, dii se liberis adhuc incedere gressibus a bitratur. Delinquit itaq; quisquis ille est,in illud Apostolicae constitaitionis edi, sum,& aliquando leui qua-di ac peregrina offensione transgreditur:& continuo
velut haereticus,& tanqua cuctis criminibus teneatur obnoxius,anathematis sententia condemnatur.Et cudictante iustitia,alia sit ultione plectedus,qui plus delinquit,alia qui minus excedit: hic grauiter leuiterque peccatibus, aequa cuictis & indiliares poena,solius scialicet anathematis,irrogatur.Non tribunaliu more,vel forensis examinis, aut libertas ceditur, aut possessioco fiscatur, nec pecuniariae mulctoe reus addicitur,sed
Deo potius omnia scilicet bonorin auctore, priuatur. Hanc itaque homo de hom in e poena sumi t, quam de sui trasgressione mandati ipse quoque Deus omnipotens non praesumit. Qui amar inquit patrem,aut matrem plusequam me ; non continuo addidit, sit ariath
matizatus, vel maledictus, sed tantum ait, non est me
dignus. Et in lege, oculus pro oculo, dens pro dente, percussura pro percussura, adustio pro adustione, duntaxat exigitur, nec continuo qui reus est, de syn
774쪽
agoga proiicitin , vel maledictione damnatur. Non enim secundum Stoicos,omnia peccata sunt paria,atque idcirco indifferenti sunt ultione plectenda , sed
iuxta modum culpae,temperanda semper est menseravindictae. Porro nec Beatus Papa Gregorius,vel cael ri Paties qui diuersis temporibus in Apostolicae Sedigregimine floruerunt,hunc morem in suis reperiuntur obieruasse decretis , & vix eorum aliquando statutis anathema subnectitur,nisi cum Catholicae fidei clausula terminatur.Quamobrem si sanctae prudentiae vestrae placet, hunc morem de caetero, a decretalibus paginis amoueri praecipiat,& vel damni pecuniae,vel alterius cuiuslibet ultionis calculum in earum transgressione praefigat ; ne quod aliis est ad tuitionis monimenta prouisum, aliis ad perniciem proueniat an, marum.J illustria item sunt,quae idem Petrus Dami ni libro illo i. epist. .scribit ad Nicolaum II. in causa Anconitanorum,quibus idem Potifex implacabiliter
succensere videbatur , eosque excommunicationis vinculo obstrictos tenebat, quantumuis paratos ad satisfactionem. Per sententiam vestram, inquit, P tri gladius in animarum eorum morte grassatur. Et nos quidem dormimus,sed evaginatus Sedis Apostolicae mucro non dormit, qui tot hominum millia una cruentae mortis strage prosternit,non quidem in corporibus aliquando morituris; sed, heu proh dolori γquod intolcrabile est, in animabus sine fine victuris.J18. Concilium Prouinciale Coloniense anno Iri 6 celebratum parte i 3.cap. s.indicto Praelatis usu excommunicationis in contumaces,subdit. fCauebit autem in primis Iudex, ne hanc, aliasve censuras Ecclesiasticas,
775쪽
elesiasticas, vel ex iniustis, vel ex leuibus causis, vel iuris ordine non seruato, vel ex odii fomite proferat unquam. Cum enim excommunicatio poena sit, qua nulla maior est in Ecclesia,nec sit excommunicandus quis nisi pro peccato lethali, eo quod anathema sit aeternae mortis damnatio ; nec infligenda veniat, nisi iis qui alitet corrigi non possunt; debebit Iudex non
ante excommunicare quempiam, quam cognouerit, id vcl hausae grauitatem, vel eius qui extra communionem ponendus est, apertam contumaciam, praecu-Pto iusto acquiescere nolentis, exigere.J
entisites excommunicando hallucinatos, mutare ne pigeat. 29. Sint igitur iuxta haec Ecclesar & Patrtim oracula, Pastores sobrii & parci valdeque matuti in
excrendo excommunicationis gladio; ne rus prouisa in bonum animarum,cedat in earum exitium: sitque
contemptui apud plebem imperitam, vel homines male animatos, quibus nihil procliuius est, quam ut defectus Praepositorum Ecclesiasticorum transiui dant in eosum munera ; & personarum erratis inquinent concessam diuinitiis potestatem : insigni sane peruersitate, sed tamen quotidiana. Quod si per hi manae fragilitatis lubricum accidat, gladium Ecclesiasticum aliter a Pastoribus suisse vibratum, ne pudeat virtutum Magistros, virtutem suam prodere rei male gestae rescissione. Consilium est saluberrimum, quod D. Augustinus epistol. s. Auxilio suggessit. Is aetate
iuuenis, de honoris Ecclesiastici rudimenta ponens, Classicianum quendam, & domum cius uniuersam, XX a cxcom
776쪽
excommunicatione male percusserat. Eum sic assat D. Augustinus. f Fac quod sanctum virum facere oportet, ut si tibi contingit tanquam homini, quod utique homo Dei dicit in Psalmo , turbatus est prae irasculus meu siexclames ad Deum: Miserere mei Domiane, quoniam infirmus sum:vt porrigat dexteram suam,& comprimat iracundiam tuam, & tranquillet mentem tuam, ad videndam faciendamque iustitiam. Sicut enim scriptum est: iracundia viri ustitiam Dei non operatur. Nec arbitreris ideo nobis non possie subrepere iniustam commotionem, quia Episcopi sumus, sed potius cogitemus inter laqueos tentationum nos
periculosissime viuere, quia homines sumus. Auset itaque gesta Ecclesiastica , quae perturbatior fortasse fecisti, & redeat inter vos charitas, quam cum illo ScCatechumenis habuisti. Aufer litem, & reuoca pacem,ne tibi pereat homo amicus,& de vobis gaudeat diabolus inimicus.J
corruptelaser tis ante dictis, eliminandae.
Sic animatos Antistites, perspicuum est procul futuros a variis abusionibus & corruptelis, quas in hoc genere pridem notarunt &reiecerunt graues DD. Eiusmodi est corruptela illa, cuius meminit M ior in A. d. I 8. q. 2.ad I .dubium,& Viguerius in instit. ι tit.de sacram.Ord. versi S. Scribunt enim,passim per tempus illud, Episcopos dimissa trina monitione distincta, quam quideria viguerius annuente Castro l. a. de lege poenali c. I s. post conclusa .sensit iure dia
uino a Christo constituto,praemittendam esse excommunicationi , unicam pro trina monitionem adhibentesi
777쪽
Alia caus neglectus excom. 69 3
bentes, vibrasse excommunicationem. Quanquam. vero nihil edixisse Christum, de trina monitione distincta excommunicationi praemittenda, alibi tradiatur,& late a Suare t. s. 3. p. a. 3s'. tamen non est dubium . quin extra grauem necessitatem quae dilationem non ferat, prudentissimE Ecclesia dist. et r. cap.; quis Episcopus,trinam & distinctam monitionem prς- mittendam esse excommunicationi decreuerit, ut per eam moram,peccator Iudicis benignitate & lenta severitate maiorem opportunitatem nanciscatur ad resipiscendum. Itaque praecipiti temeritate ad excommunicandum ferri , abiecta prudentissima Ecclesiae dispositione, abusio est quam Patrum oracula superius adducta clare impetunt. Oritur enim ex caeco impetu genii ad saeuiendum procliuis, nec satis lente ac inuite progredientis ad instigendam excommunicationem. Eundem coenosum fontem praefert illualius abusus, cuius viguerius meminit,& Regiis ediaetis profligatum testatur. Aliqui enim feriebantur ex Communicatione inauditi, nec citati nisi in inta mento quodsubmitsonem vocabant, in qua procurator debitoris,professus debitum,submittebat debitorem omnibus Iudicibus,etiam Ecclesiasticis,nisi praestituto tempore solueret. At quid tali abusione iniu-nius, cum omnia iura priusquam excommunicatio, quippe poena adeo atrox)infligatur, velint reum non plecti inauditum 3 Reprehendit item Soto corruptelam aliam in .d. 22. q. I. artic. a. eorum scilicet, qui non modo quidquid praecipiunt, interposita excommunicationis poena praecipiunt,sed etiam qui citationis schedulas puras,t scriptas incedunt Notariis, in Quibus quorum ipsi volu lat nomina. inscribant;
778쪽
quod nihil aliud est, quam auaritiae & rapacitati ins turabili, gladii Ecclesiastici liberam facultatem pes
mittere. In has similesque corruptelas, ex parte Praesulum se tenentes,quas esse contemnendi excommunicationem aditus patentes,perspicuum est,multa habet Petrus de Alliaco trach. de resormat. Eccles .considerat. 2. pag. et os. Et multa quoque , sed pro more amarulentius, & irreuerentius quam Christiana erga Praesules modestia serat , Nicolaus de Clemengiis trach. de ruina & reparat. Ecclesiae. i Legendus potius Gerso laet. .de vita spirit.coroll. I 2.rursusque coroll. I .propos .
. , . Neque tanaen is haberi velim,qui ob ea qui toto hoc capite sunt tradita,ad commendandam rariatatem excommunicationum, & cunctationem ac attentionem summam in eis serendis, infirmatam v lim christianorum Praesulum generositatem ac so titudinet cum res serti& peccantium malignitas ac causae meritum id deposcit. Tunc enim optandum
est,ut quilibet Praesul induat illos S.Chry sostomi annmos hom. 1 ad pop. 9Ecce iterum dico, & protestor: qui vult rideat; tui vult subsannet. Ad hoc positi sumus, ut derideamur dc subsannemur,& omnia patiamur : purgamenta mundi sumus iuxta Beatum Paulum. Si quis hoc mandatum praestare negat,velut tuba quadam, per sermonem prohibeo Ecclesiae liminx talem as udere,licet princeps, licet ipse sit diadem -tς redimitus. Vela Praesulatu me delicite, vel manentem,periculis concludere nolite. Hancascendere
779쪽
oAlia caus. neglectus exc. 60 s
oathedram non tolero,nisi magna praestiturus. Nam si quid tale fieri non potest,melius in imo stare. Nam principe qui subditis nil prosit, miserius nihil. conuertite iam vosmetipsos,& attendite,quaeso : & nosipsos simul erigamus,& aliquid omnino melius aecedet.JEt inserius. Ecce rursum prohibeo, claraque Voce proclamo, nemo risum esse putet. Arcebo siquidem & prohibebo non obtemperantes : Sc donec in hac sedebo cathedra, nullam ipsius iustification omittam. Si quis detraxerit, iam insons ero: sed donec obnoxius sum, despicere non potam Inon propter meam poenam, sed propter salutem vestram:vehementer enim vestram cupio filutem, & pro ea multum astligor & doleo. Sed obedite, ut & in praesenti,& in futuro,magnam accipiatis mercedem.J Sic ille a iurandi peruersa consuetudine, deterrere suos volens. Et idem aeque, nauis Praesulibus licebit in quacunque alia graui causa. --ym isa VH in γ
diuid agendum ei, in quem potesta cra iuste, vel
iniuste excommunicationem intorserit. X proxime disputatis liquet, excommunicationem,culpa eorumper quos vibratur, posse aliquando iniustam esse. Cum autem Praepositi, qui excommunicationem intorquent, ex prudentiae , dccharitatis legibus sunt operati,nemo dubitat quin excommunicatio sit iusta. Vtrolibet modo intorta fue-
780쪽
rit excommunicatio,quid agendum sit ei in quem ea intorta, paucis tradendum superest, ad huius luc brationis obsignationem. Excommunicatio,etiam inmsta, timenda ; ex SyGregorio o Hrbano. Vt autem consequenter ad proxime dicta, de iis primum agam qui excommunicatione improuide Miniuste perculsi fuerint, dissicultatem facit memoranda N peruulgata S. Gregorij sententia homil. 16. in Evang. ubi praefatus Episcopalis esse muneris ligare ac soluere, late quoque proiecutus,quan ram Episcopi circunspectionem poscat ea ligatio atque solutio, concludit. Haec de solutionis oratiae breuiter dixe-sim,ut sub magno moderamine pastores Ecclesiae vel soluere studeant, vel ligare. Sed utrum iuste an iniuste obliget pastor,pastoris tamen sententia gregi timenda est: ne is,qui subest,& cum iniuste forsitan ligatur, ipsarn ligationis sinet ientcntiam ex alia culpa mereatur. Pastor ergo vel absoluere indiscrete timeat , vel ligare. Is autem qui sub nianu Pastoris est,
ligari timeat et iniuste;nec Pastoris sui iudicium t mere reprehendatre & fi iniuste ligatus est, ex ipsa tumidae reprehensionis superbia,culpa quae non erat, fiat. JRefert & approbat hunc S. Gregorii locum, Hildebertus epist. i 16. inter Fulberti epistolas, MConcilium i. Aquilaran. c. 37. Idem breuius traditur
in epistola Dccrct. Vrbani primi, verbis illis. Valde timenda est sententia Episcopi, licet iniuste liget aliquom,quod tamen summopcrc prouidero debet.J
