장음표시 사용
761쪽
lius Patauinus in defensorio Pacis, late contendens ea Christi verba ferre, ut excommunicatio non fer tur ab Antistite nisi aduocato concilio, alioqui irriatam fore. Sed quamuis ea verborum Christi interpretatio reiicienda sit,vereque S. Cyprianus epist.ad Pi
piamina dixerit, Episcopum in Ecclesia esse,& Ecclesiam in Episcopo ; proindeque dubium non sit, quin Episcopus se toto dc absque adhibitis in concilium aliis, possit valide intorquere excommunicationem, tamen si agatur de congcuunti exsertione gladij huius Ecclesiastici,praesertim pex eum Antistitem qui suad eius usum agnoscat procliuem,optandum ess et, uocari ad pinxim, quod Pere v. monebat.
Monita ex Patribus ad Gentistites, ut propositas
,' ' temnendae excommunicationis causas
remoueannis. Hic si per viscera misericordiae Dei nostri, Rectores gregis Dominici, quorum est excommunicationes int*rquere, interpellavero, dc quod eorum dignitas,mea vero tenuitas seri,demisse obsecra lero, dc euice o, ut iis quae de causis contemptionis gladii Ecclesiastici hactenus sunt tradita rite perpensis, velint in hoc genere, dc attenti, dc parci,dc lenti ac morosi existere;rem praestitero dc ad animarum bonum, dc ad fructus ex hac poena quaesiti certitudinem,& ad ipsorum Praesulum dignitatem ac salutem,valde con ducibilem. Quod vero multo maiori cum autoritalcidipsum praestituri sint SS. Patres, placet eorum inhιac rein nondulla monita repraesentare. Oraculum
762쪽
Tridentinae Synodi, primum locum merito tenebit. Ita habet sestras .cap. 3. de reform. Quamuis excommunicationis gladius, neruus sit Ecclesiasticae disti
lilinae, & ad continendos in ossicio populos valde fata
utaris, sobrie tamen, magnaque circunspectione exercendus est cum experientia doceat, si temere, aut leuibus ex rebus incutiatur , magis contemnit, quam
sormidarit, & perniciem potius parere, quam falli
me contestatur Episcopum, ne sit praeceps, aut facilis ad exturbandos ex Ecclesia fideles, reduitque rationem. siquidem continuo ut aliquis ex Ecclesia eiectus est, accedunt ad eum truculenti lupi, & perinde ac si agnus esset, ita illum praedam esse putant ad vorandum , illius interitum quaestui habentes. Etenim eorum pater Diabolus, homicida est : &qui iniuste per imprudentiam tuam eiectus est, & tristitia oppressus,ac pusillo animo effectus, aut ad Gentiles aberrabit,aut haeresibus implicabitur, de penitus ab E clesia,& ab spe in Deo posita abalienabitur, atque ab impietate constringetur ; sesque de illius interitu
reus. Neque enim aequum est,promptum ess e ad etiaciendum cum qui deliquit, tardum vero ad recipiendum eum, qui a peccato se auertit: praeproperum ad amputandum,crudesem autem ad medendum dolenti.De talibus vero ait Scripturale s eorum ad malum cur ut inceleres 1.nt ad Uundendum sanguinem:cal assictio in viis riorum , ct viam pacis non cogno
uerunt.J Et cap i. f Ergo & tu, ut Medicus condolens, adhibe curationem iis qui deliquerunt tens salutaribus ad opitulandum modis: non solum secans;
763쪽
aut urens,aut sicca medicamenta adhibens, sed etiam vulnus alligans, & linimentum in illud iniiciens, le-nεque medicamentum, quod vim habeat obducendi cicatricem impones, ac verbis consolatoriis recreans. Si vulnus cauum suerit,appone suaue emplastrum ad Laccretionem carnist,ut carne repletum vulnus aequale efficiatur parti sanae. Si autem vulnus sordescir, tunc repurga nouacula,id est,sermone increpatorio;si turgescit, complana, & deprime acri collyrio,id est,minis iudicii ; si serpit cancer, ure , & extrahe saniem, comprimens ieiuniis. Quod si haec feceris,ac demum intellexeris, quod a pedibus usque ad caput non est malagma imponere, neque oleum, neque alligati nem , imo magis serpit cancer , & omnem cur tionem anticipat; uniuersas partes corporis , tan quam gangraegana tabefaciens ; hic tu multa consideratione, aliis item medicis peritis de exercitatis in consilium adhibitis, seca membrum tabidum,ne uniuersum corpus Ecclesiae intereat. Ne igitur facilis sis α praeproperus ad secandum, neque celeriter ad se ram dentatam prosilias; quin potius utere prius scalpello ad secandum apostema, ut causa morbi,quae intus residet educta, corpus seruetur a dolore incolit me. At vero quem a poenitentia alienum videris, Mobduruisse,hunc tu cum moerore,ut insanabilem ciruce ex Ecclesia: Tolletis inquis improbum ex vobisinis, O facietis reuerentes filios Hrael.J38. Origenes tract. 3 s. in Matth. tractans increpationem Christi ad Pharisaeos claudentes rcgnum coelorum ante homines, sic scribit. Est vere videre multos Doctores non permittetes intrare in regnum cupiorum, intrarc concupiscentes: maxime quando
764쪽
sine iudicio & sine ratione, non propter peccata quae faciunt, excommunicant quoi dam: sed propter alia quem Zelum & contentionem prohibent intrare, fre- qucter etiam meliores quam sunt ipsi. Et ipsi quidem non permittuntur intrbire , illi autem qui sobrij sunt mente & animo vigilantes, vincentes sua patientia Mlonganimitate tyrannides eorum, quamuis vetiti l naria intrant, & haereditant regnum coelorum.J Nihil addi in hanc rem potest, ad ea quae habet idem Orse genes bona. . in Ierem Locum iam defloraui superitis,
monstrans excommunicationis seueritatem, probὁ consistere cum Ecclesiae lenitate. N . . 9. Nazian Zenus orat. 26.num .s 2. Illud saltem tibi impera,vt fratrem non condemnes, nec timidit ii impietatis nomen imponas, nec temere ac praecipiti iudicio, eum condemnes, aut salutem eius prociesperata habens discedas, qui animi facilitatem, ac morum suauitatem profiteris. Quin potius hic humilem te praebe, tum licet.Hic nullo cum tuo detrimento fratrem tibi antepone,ubi condemnare & contemnere,nihil aliud est quam a Christo ac sola spe eiicere atque exturbare, occultiamque triticum, & quidem triticum sortasse te prcstantius, una cum Zi Zaniis CX- cindere. Hanc rationem tene, ut partim illum corrigas, idque leuiter & humane,non ut hostis,nec ut du-ω rus & rigidus medicus, nec ut sectionibus tantium recanteriis aduersus morbum grassari sciens: partem teipsum, ac tuam infirmitatum cognoscas. Quid enim si lippientibus oculis,iam alio quopiam morbo laborantibus,obscurum Sulam aspiciar FQ id si omnia verti,acsursim deorsumque serris utes, ipse nausea correptus , aut vino obrutus , iSnorantiamque tuam aliis r . attribuas
765쪽
attribuasὶMultum diuque ante versandus atque cor torquendus est animus,multa serenda,quam ut alium impietatis diu nemus. Non idem est stirpem,aut breuem quendam & caducum storem euellere,atque hominem excindere. Imago Dei es, & imaginem qu
que Dei alloqueris. Iudicium quoque subibis, qui iudicas; At quidem alienum seruum iudicas, & quem
alius moderatur. Sic fratrem tuum explora quasi ipse
ad eandem mensuram expendendus. Quocirca ne crato ac temere membrum seces ac proiicias,cum. ince
tum sit an hac ratione partes quoque sanae,perniciem aliquam contracturae sint. JS. Hieronymus in cap. io. Ecclesiastis ad illud, qui ubtrahit lapides,dolebit in eis , sic scribit. t Intelligendum quod Ecclesiasticus vir Episcopus videlicet, ct Presbyter, si iuxta mandatum Levitici de leprosa domo lapidem abstulerit in cinerem dc pulverem contercndum, dolebit in eo ipso, quod de Ecclesia Christi lapidem auferre cogitur : dicens secundum
Apostolum: Uera cum flentibus usere cum lugentibus. Et:quis infirmatur , o . ego non infirmor, quis scandati- stur,ct ego non urer JaO. S. Ambros. a. ossc.c. 27. Cum dolore amput/tur, etiam quae putruit pars corporis, & diu tra-0 tur . si potest sanari medicamentis. Si non potetst, tunc a medico bono abscinditur.Sic Episcopi affectus boni est, ut optet sanare infirmos, serpentia auferre Vlcera,adurere aliqua,non abscindere,postremo quod sinari non potest, cum dolore abscindere.Vnde pulcherrimi illud praeceptum magis eminet,Vt cogite mus non qua nostra. unt, sed quae aliorum. Hoc
in modo nilia erit quod vel irati nostro indulgea-
766쪽
mus affectui, vel fauentes nostrae plus iusto tribu mus aliquid voluntati. J ai. Chrysostomus homilia de Anathemate, Apostolorum sapientiam & benignitatem commendat, quod cum aliqui essent eliciendi de Ecclesia non secus afficiebantur, squam si effodiendus esset dexter oculus: qua tempestiua membri desectione, magnusuae compassionis & doloris indicium prae se serebant JEt libro de S. Babyla, post fuse expositam imperatoris Christiani excommunicationem per illum S. Antistitem subiungit moerorem eius,ex iniecta n cessitate excommunicandi discipulum, & filium spiritualem. Nolunt enim Sancti, Corollas sibi alienis ex malis contexi. Quod si ab alienis malis nolunt multo minus ab iis malis, quae ipsorum domesticis ac similiaribus obueniunt. Quo nomine & beatus Dauid ,victoria parta ac triumpho iam acto, lugebat, Sei lachrymabatur, quod ad calamitatem quam ex filio receperat ,& haec item accessisset. Quin exeuntibus ad conflictum militibus,multa tyranni nomine mandabat, eosque qui ad illius caedem properabant, hac ratione cohibebat: e puero Absalon. Quem ipsuin praelio prostratam lugebat, non sine fletibus, lachrymisque amaris inimicum reuocans. Quod si naturalis pater, tam propenso est erga liberos os ali ctu, certe multo magis id de stirituali patre fatendum. Parentibus enim spiritualibus liberorum suorum maior cura est,quam naturalibus, Paulo ita attestante,quis infirmatur, O ego non infirmoriquis ossecvtum patitur,ct ego non uror'Sed hoc quidem aequalitatem nobis repraesentat. Quanquam certὸ vix pa- tres in hanc ipsam vocem erumpunt. Verumtamendemus
767쪽
Alia caus neglectus ex m. 68 3
ν demus & illos hucusque affectu accedere posse: nos enim spirituales patres maiora etiam praestare osten. - demus. At hoc ipsum unde λ Ab iisdem iterum vist γ ribus, dc a legislatoriis Mosis verbis. Ille vero quida dicit Z Si remittis eis peccatum ,remitte: sin mimis, ct me: ipsum ex libro quem scripsisti deis. Nullus sane est pa-i ter,cui alioqui bonis infinitis perfrui liberum fit, qui
tamen malit una cum liberis suis, poenis affigi. Ati Apostolus, ut qui in gratiae statu versatus fuerat, ad: paterni huius esteistus intentionem addidit, propter Christum. Non enim Mosis exemplo cum illis poe- nas dare malebat,sed ut aliis bene esset,sibi ipse exciat dium imprecabatur,quum diceret: optarim anathema esse in Christopro cognatis meis fratribus secundum cam; nem. Tanta certe misericordia, atque affectu, olimi Sanchorum animi abundabant. J Hoc affectu ad ex communicandum processit S.Babylas iuxta S. Chry-i sostomum,qui eam Ideam Pretiatis omnibus proposi- tam voluit, quam exprimerent in gladij Ecaesiastici
za. S. Augustinus l. 3.contra Parmen.c. I.& seqq. sese demonstrat, eos qui imitatione Apostoli peccatores tradunt Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat, debere hoc facere humilitate lugentium, non superbia saeuientium. Proserique in eam rem Apostolum,qui testatur se ex multa tribulatione 2 angustia consister multas lachrymas, excommunicatio
nem inflixisse spurco thori paterni foedatori: monstratque nihil moderatius,nihil diligentius, nihil sollicitudine pia & paterna ac materna charitate plenius fieri aut dici potuisse, qutin quod ab Apostolo factum est ac dictum,crga eum quem sic sexiebat:idque esse
768쪽
esse ait, quod Pastores omnes summopere par sit aemulari. Idem in Dial. s .ad illud,quis dabit mihi perinas, sic scribit. f Diligamus inimicos, corripiamus,c
stigemus,& excommunicemus;cum dilectione a nobis etiam separemus. Videte enim quid dicat Apostolus. Si quis autem non obaudit verbo nostro per epi tam,huc notare,ct nolite commisceri cum eo. Sed ne subrepat tibi ex hoc iracundia, & turbet oculum tuum, non inquit, ut inimicundeum existimetis,sed corripite ut fratrem,ut erubescat. A quo indixit separationem, non praecidit dilectionem. J Idem insigniter L de fide & operibus c. 3 Quo animo & qua charitate misericors ista seueritas adhibenda sit, non litin eo loco, ubi ait ut spiritus saluus sit in die Domini nostri IEsv CHRisTi , sed alibi quoque, euidenter ostendit dicens, si quis non obaudit verbo nostro per solam,
hunc notate innolite commisceri cum eo, ut erub cat, Onon ut inimicum eum existimetissed corripite ut fratrem.
Et ipse Dominus exemplum singulare patientiae, qua etiam in duodecim Apostolis usque ad passionem diabolum pertulit ; & qui ait, sinite utraque cresccre,
usque ad messem, ne forte cum vultis colligere et seria,
simul e uicetis 2 triti m ; retiaque illa in similitudine Ecclesiae usque ad littus,hoc est usque ad saeculi fine,bonos & malos pisces habitura praedixit:& caeteras quae de permixtione bonorii & maloro,siue aperto, siue per similitudines locutus esimo ideo cimc omi
tendam censuit Ecclesiae disciplinanu Imo vero a monuit adhibendam, qu ndo ait, attendite bis, si peccauerit in testater tuus, vade ct corripe tu intor te umsolum. Si audierit te, lucrarus es fratrem tuum: si non Audierit te, assumi tecum unum, Tri Dor, ut
769쪽
ii dire testium duorum Gl trium Iet omne verbum. QMdsi non audierit eos, dic Ecclesiae , si aurem nec Ecclesiam audierit sit tibi tanquam Ethnicus ct Publicanus. Deinde ipsius seueritatis terrorem grauissimum adiecit, etiam eo loco dicens. sua solueritis in terra ,soluta
erunt ct in coelo i, qua ligaueritis in terra, ligata erunt 2 in coelo. Prilibet etia,sanctum dare eanibus, nec contrarius est Apostolus Domino, quia dicit , peccantes
coram omnibua argue, ut caeteri timorem habeant cum ille dicata Corrie eum inter te ct Usum.VtrumqRe eoim faciendum est sicut & infirmitatis diuersitas admonet,eorum quos utique non perdendos,sed corrigendos curandosque sulcepimus.Et alius sic, alius autem sic sanandus est. Ita etia est ratio dissimulandi,& tolerandi malos in Ecclesia:& est rursus ratio castigadi &corripiendi; non admittendi, vel a communione remouendi. Errant autem homines non scruantes modum, Sc cum in unam partem procliuiter ire coeperint, non respiciunt diuimae authoritatis alia testimonia, quibus possint ab illa intentione reuocari, & in ea quae ex utrisque temperata est Veritate,ac moderatione consistere. Jτ 3. Cassianus l. decimo de institui. praemina c. i s. Apostoli in bonos ac dociles humanitate, subdit
ςap. 16. Rursus tamen ne forte hac lenitate prouoc ii quidam,praeceptis eius obedire contemnant, in termiscet apostolicam seueritatem: quodsi quis non obedit verbo netro per epistolam, nc notate,ct nolite commisceri ctim illo, t confundatur, monensque eos pro reuerentia sui, de utilitate communi, quid oporteat obseruari, quaque cautione Apostolica mandata custodiant, subiungit confestim patris indulgentissimi te .
770쪽
nitatem: & ut filios sitos, quem erga praedictos oro charitate fraternitatis affectum debeant retinere , similiter docet.ei nolite inquit,) quasi inimicum existi, maresed corripite ut fratrem: seueritati iudiciariae,p
ternam intermiscuit pietatem,& sentcntiam apostolico rigore prolatam, clementi mansuetudine temperauit Nam & notari iubet eum,qui obedire praeceptis suis contempserit,& cum illo non commisceri,&tantum haec fieri non odii vitio praecipit, sed fraternae dilectionis,& eorum emendationis intuitu. Vols- te; inquit,) commisceri,ut confundatur e vi qui non est meis praeceptis mitibus emendatus, saltem publica omnium vestrum segregatione confusus, ad tramiatem salutis aliquando incipiat reuocari.J2 . Prosper aut potius Pomoerius i. a .de vita contemplar.c. .indicens plenissimum sapientiae progres. sum in correctione vitiorum,sic disserit. fCum nobis fratres,quilibet peccata stia tanquam medicis vulnera
quibus urgentur aperiunt, operam dare debemus, ut quantocyus ad sanitatem Deo authore perueniant, nec in peius dissimulata curatione proficiant. Ea aurem crimina quorumlibet,si ipsis criminosis confiteri nolentibus , undecumque claruerint, quaecumque non fuerint patientiae leni medicamento lanata, velut
igni quodam piae increpat nis urenda sunt,& curanda. Quod si nec sic quidem aequanimiter sustinentis, ac pie increpantis medela profecerit in eis , qui diu
portati,& salubriter obiurgati corrigi noluerint, tanquam putres corporis partes debere serro excommunicationis abscindi ; ne sicut caro morbis emortua, si
abscissa non fuerit, salutem reliqvx carnis putredinis suae contagione corrumpit ; ita isti qui emendari despiciunt,
