장음표시 사용
21쪽
vocare licebat , coram iis agebantur . Atque hac ratione divitibus potentiam magistratumque confirmavit , plebemque nec ipsorum crudelitati seprimendam exhibuit , nec omni in Republica administranda parte privavit. Hujusque exaequationis ipse meminit hisce versibus:
Nam vires populo tribu , quantae satis essent, Non detrahius ei, aut amplificatus honos.
Sed neque divitiis oe opum plendore superbis Tunc plus permisi, quam satis esse rebar.
Utraque praevalidis munivi pectora scutis, At paribus gaudens vincere neutra tuli. Haud multis dehinc elapsis annis , cum diversis partium studiis distracta esset civitas , stratagemate imperium occupavit Pisistratus quippe , postquam data opera voluntaria sibi vulnera inflixisset , in forum se perferri ibique in sede collocari curavit, ostensisque populo vulneribus , ab adversisse partibus , quia nimium Reipublicae faveret , ea passum esse adfirmavit Hoc tam specioso obtentu ad misericordiam erga infelicem ipsius sortem
facile commota, in rabiem contra inimicos concitat , imprudens multitudo , impellente Aristone , quinquaginta ipsi satellites clavis armatos concessit. Hoc saeto decreto concestas sibi homines , atque pro lubitu suo plures adhuc alios conscripsit nemo enim quid ageret animadvertebat, ac tandem , ut scilicet civitati amoris curae , qua ipsum prosecuta erat , mercedem persolveret , Arcem invasit , civesque sua orbavit libertate . Triginta posthaec annos vixit Pisistratus , e quibus septemdecim Atheniensibus imperavit. Sed instabiles perpetuisque obnoxiae vicissitudinibus per omne id tempus Atheniensium res fuerunt, dum scilicet nonnunquam superiores cives eum Xpellerent, nonnunquam vero ab ipso superati ut triumphans rediret , inviti licet , pati cogerentur. Atque huic successerunt filii Hipparchus Hippias , quem Thessalunt vocat Heraclides , quorum primus ab Aristogitone occisus , alter vero post tres vel quatuor elapsos sere annos a Clisthene, qui in auxilium ejectos vocavit Alcmaeonidas Lacedaemoniosque , ad abdicandum imperium Wim honesta sibi iuga consulendum adactus fuit. Hac ratione e regione sua exsul in Persiam confugit, ubi exactis compluribus annis , Dario Athenas, quod aeterno tandem aggressiam esse ipsi dedecori versum , Occupandi auctor suit. Conscripto enim magno militum numero, Atheniensium ingressus
est fines, ubi paucula hominum multitudine Miltiadis auspiciis ductuque celebri illa pugna Marathonia , ipse periit totus ejus Xercitus
22쪽
deletus est . Post expulsum Hippiam anno Vigesimo hanc reportaruns vi. ctoriam Athenienses munc itaque in modum , leges , libertatemque quas iis eripuerat Pisistratus, post elapsos ab illo annos sexaginta octo ,
thenienses recuperarunt Post haec per triginta tres annos perpetuos floruerunt , quibus elapsis mutata rerum facie , ad infimam fere sortem sunt redacti . Quippe Xerxes , ut Darii cladem ulcisceretur , exercitu ut nonnulli adfirmanto septem decies centum illium hominum , fines ipsorum invasit , atque urbem suam ut relinquerent coegit , eamque insultantibus Barbaris spolianadam tradidit , qui eam , nemine admodum resistente , in cineres redegerunt anno autem insequenti, Regis sui Xemplum sectatus Mardonius secunda denuo vice ipsammet combussit. Hasce procellas subito sedarunt Themistoclis Aristidisque virtus & sapientia , qui Persarum classem apud Salamina funditus postquam deleverant , haud minorem de Mardonio apud Plataeas reportarunt victoriam quo factum, ut expulsis pIane e Graecia Barbaris, in pristinum rebus statum redactis , e ruinis suis resurrexerint , majoreque, quam unquam, gloria Athenienses fuerint chimulati. Nonnihil tamen mutationis sectitum primo enim Aristides, is refert Plutarchus mediocri loco & ortuna natus , cum ob praeclaras dotes , singularem Reipublicae navatam operam, ad Archontis honorem esset promotus , legem Solonis , juxta quam Θητες , sive infima fortis homines , ab omni magistratu arcebantur , abrogavit . Deinde Pericles cum Areopagi vim potestatemque infregisset , confusam chlocratiam introduxit, in qua plebs vilisssimae sortis quisque , eumdem cum optimatibus , praeclarissimo natis genere , Ycellentissimisque dotibus ornatis , locum in Republica obtinuerunt. Hae tamen domesticae turbae, quo minus oris prospera omnino fortuna ubique uterentur , impedimento non fuerunt. Quippe classis , in quam omne robur viresque suas congesserant , postquam a Xerxe urbem deserere suerant coacti Athenienses, auxilio, maris domini evaserunt, maXimamque Egre maris insularum partem sibi Vindicarunt; reliquisque Graecis vel sub potestatem suam redactis, vel cedere coercitis , ad gypta usque limi te processerunt victores, ut Aristophanes narrat mille suo imperio civitates subjectas habuerunt. Deinde in Sicilia, sub auspiciis ductuque Niciae , rebus male succedentibus , obortisque aliis in Republica turbis , praecipui Atheniensium ut refert Thucydides lib. 111. insolentiae plebis pertae si , mutandae Reipublicae sormae is summum imperium in paucorum potestatem redigendi, ansam hinc arripuerunt. Qtiem in finem , eum Ducibus, qui peregre versabantur, facta conspiratione, in confoederatorum suorum civitatibus ut Aristocratiam formarent, eos adegerunt. Per idem etiam tempus cum non nulli, quos maxime verisimile erat hisce novis rebus obviam ituros, Athenis occisi essent , tanto terrore perculsum fuit vulgus, ut, qui vel hiscere adversum conjuratos auderet , reperiretur nemo verum quisque metueret , ne etiam Vicinus suus e conjuratorum numὲro esset . Hoc terrore Omnibus adsectis , ii adringenti Athenarum imperium occuparunt , qui
23쪽
ARCHAEOLOGIA GRAECA . Lib. I. Cap. IV. 13
sub specie pristinam judiciortim sermam retinendi , omnes coram populo caussas agi ct secundum maximam suffragiorum partem judicari curarunt, sed inter sese de iis, quae proponebantur , jam convenerat ; nec populo alia libertas ulla suppetebat , nisi ut probaret consentiret vestigio enim, qui ulterius quid tentaret , e medio tollebatur , nec in caedis inqui rebatur auctores . Hac itaque ratione multa decreta , quae huic novae auctoritati firmandae stabiliendaeque inservirent, facta sunt, nec propterea illa per longum tempus servata sunt: lassas enim .exercitus, quae tum temporis in insula Samo erant , cum scilicet Quadringentorum horum tyrannica facta detestarentur , Alcibiadem ab exsilio revocariant , Tyrannique, partim metu Alcibiadis, partim quia in se concitatos cives viderent,
imperium auctoritatemque suam sonte abdicarunt, in voluntarium exsilium sunt profecti. Nec tamen haec rerum vicissitudo summum imperium populo , vel toti civitati, plane restituit, sed solummodo quinque illis mille, quos Quadringenti cum auctoritas eorum initium caperet in administranda Republica sibi socios adjungere constituerant parum enim vel nihil detrimenti injuriaeve hinc pati videbatur plebs , quae raro majori numero convenire solebat hanc ob caussam nullae sententiae sub Quadringentorum nomine serebantur, sed omnia a quinque istis millibus dicebantur peragici usurpatoresque πεντακιχίλιοι, τετρακοσιοι δε οντες, quinque mille et quadringenti tantum forent , nuncupabantur , ut in Alcibiade Plato reser . Iam vero cum in tot hominurri manus delapsa esset potestas, non diu post, consentientibus civibus , Alcibiades ejusque amici ab exsilio revocati sunt
eumdem in modum ac antea eos revocarant milites , decretumque , ut exercitus, in Samo degens, imperium , quod ad militum mentem e vestigio concinnatum, quo susciperet, rogaretur. Domesticis hunc in modum compositis rebus, statim prospera sorte externae suppetias ferebant varias enim Victorias, haud exigui momenti brevi temporis spatio auspiciis Alcibiadis reportabant: sed paulo post , commota in eum levi & inconstante plebe , secunda in exsilium vice ejeetus est Vid. Diodor. Si lib. XII. Xenoph. Illi Gr. Iib. II. Iustin. lib. v. Quae
semper Atheniensibus funesta, nunquam funestior ac tunc temporis, Alcibiadis absentia fuit clasJ enim ipsorum apud Egos-Potamos , negligentia praesectorum, in manus Lysandri Lacedaemoniorum Ducis prodita, qui omnem sere submersit , ita ut ex ducentis vel trecentis navibus octo tantum superstites forent.
Post hanc victoriam , unctis cum Sparta Regum Agidis Pausaniae suis viribus , Lysander recta Athenas petit , quae hisce legibus iis deditae
fuerunt, ut scilicet Athenienses Longum Murum, quo urbs Piraeeo portui juncta erat, demolirentur, omnemque suam classem decem, vel cit nonnulli volunt duodecim, quae evaserant, navibus exceptis, traderent. Imo ἐκ consiliis agitatum fuit , an non urbs prorsum ore delenda , circumjacentesque agri devastandi ; cumque id aequum censeret Agis, illius opiniOni restitit Lysander, alterutrum ex Graeciae oculis haud eruendum esse con
tendens . Nihilominus tamen aliam in Rempublicam formam induxit
24쪽
eamque ex Democratia in ligarchia in quam semper amaverunt Lacedae-
Ut itaque victorum suorum mandatis obtemperaret populus Atheniensis, triginta Rectores, qui vulgo Triginta Franni Vocantur , quorumque noemina apud Xenophontem videre licet, sibi elegit. Atque hi eum in finem clecti , ut legum suarum corpus facerent M antiqua istiusmodi decreta
quae quam maxime iis temporum articulis convenirent, quaeque καινοὶ νομιοι vocata fuerunt , colligerent . Suprema huic muneri auctoritas comes
erat, eorum commissum fidei omne in urbem imperium fuit. Illi autem ab initio specie quadam uris res agere videbantur, eosque turbulentos homines comprehendentes, qui civibus sient Xosi, nec tamen vi legum a ceri possent , mortis poena mulctarunt . Postea vero quam a Spartanis satellitium iis fuerat concessum , ut civitatem , ita enim prae se serebant, sibi obedientem redderent , latim , quo collimarent , manifesto apparuit non enim amplius viles & exosos quaerebant cives , sed Lucesin praecipuos in urbe aggress sunt, ut ii , quos non absimile vero erat ore, ut eorum se imperio aliqua ratione opponerent , e medio tollerentur , armatos de domo in domum miserunt. Atque , ut partibus suis majores conciliarent vires eorumque actis colorem quemdam inducerent, tria ejusmodi civium millia, qui proposito suo maχime conveniebant, elegerunt, iisque, reliquis omnibus poli quam arma eripuissent , partem quamdam auctoritatis publicae largiti sunt . Hocce virium incremento confirmati , majori quam antea, impetu Mardore sanguinolentum scopum suum prosecuti. sine ullo jure , flave justitiae administrandae sorma , imo absque vel ulla simultate odiove, omnes locupletes , solummodo quo divitiarum ipsorum compotes ferent, trucidarunt imo eo usque crudelitas avaritiaque eorum Occupax erat animos , ut communi consensu latuerint , ut singuli suos quorum bona facultatesque invasuri essent, possessoresque e medio sublaturi, nominarent cumque ex ipsorum me numero Theramenes se horrendum illud propositum detestari professus esset, e vestigio damnatum haurire enenum coegerint. Auctoritatem Tyrannorum magno ambitu in principio provehere conatus erat hic Theramenes ; verum cum illi occiperent ad istiusmodi injuriam inferendam ea abuti , nemo tanta ac ille violentiacorum conatibus obviam vi , indeque illud contumeliosum Κο Θορνου nomen sibi contraXit, , α ρ κόΘορνος αρμόττων κεν τοῖς ποσὶν ααφοτεροις δοκῶ cothurnus enim calceamenti genus strique pedi stari videtur Tandem septuaginta numero Athenienses, qui fuga se Thebas contulerant, quique, ut a Tyrannis tuti forent , in voluntarium Yssilium erant profecti, in eos conspirarunt, Phylenque munitum inditione Atheniensium castellum, ductu auspiciis Thrasybuli ceperunt, paulatim vires
lua numerumque auxerunt atque adeo eo usque fuerunt superiores , ut eos Spartam compulerint , omnesque eorum abrogarint leges, OVamque illam imperii formam plane everterint . Hunc in modum Olympiadis nonagesimae quartae anno quarto libertatem suam recuperarunt in agrorum suorum fortunarumque tranquillam possessionem restituti sunt Athenienses atque , ut contentionibus Hilibus , quae in posterum accidere
25쪽
ARCHAEOLOGIA GRAECA. Lib. I. Cap. IV. 7
possent, ansam praeciderent, μνης ιαν, seu Praeteritorum oblivionem , pro .iDulgarunt , ex qua , quicumque injuriae .crudelitatis per Tyrannorum summum imperium admissae culpa tenebantur , delicti veniam impetrare
Postquam gravi jugo servitutis Lacedaemoniorum hunc in modum a triam suam liberarat Thrasybulus , altera illustri ad Cnidum victori , qua Lacedaemoniorum funditus delevit classem , eam pristinis suis uribus in munitatibusque Conon reddidit. Itaque maris imperium hac ratione adepti, animos receperunt,in non nisi de instaurandis in pristinam restituen dis gloriam, Athenis cogitarunt. Nec profecto iis, quae moliebantur, pro-1novendis fortuna obstitit quippe non tantum Lesbo insulam , Byzantium , Chalcedona , aliaque circum loca ad pristinum obsequium compulerunt , sed & ipsas Athenas ita instaurarunt , ut potentissima & omnium
totius Graeciae praecipua urbs evaderet.
Per aliquot annorum decursum hoc loco Atheniensium res perstiterunt donec ex vilissimis Graeciae ad magnam potentiam evecti laebant ipsorum magnitudini , ductu Ximiaque virtute Epaminondae , impedimentosuerunt m de imperii summa cum iis disceptarunt hanc vero litem subito diremit mors Epaminondae praepropera, in celebri illa ad Mantineam pugna, quae magnitudini Thebanorum, qui tortum S defensionem suam ita etiam interitum, magno illi viro debuerunt , finem imposuit. Tot in tegrorum regnorum vicissitudinem sapientia virtusque unius viri caussae si e
Haud minus Atheniensibus quam Thebanis funesta mors Epaminondae suit quippe , cum jam nemo , cujus virtutem aemularentur , cujusve metuerent potentiam , reperiretur , absque aemulo dominabantur nimia felicitate ad satietatem usque cumulat ignaviae luxuriaeque sese totos dedebant avorum virtus contem tui ipsis erat, dura frugalisque illorum vivendi ratio ludibrio ; publicos reditus , quos in classes exercitusque impendere soliti fuerant , nunc in ludos rogabant ' in sumtuosa festorum dierum convivia profundebant: theatralibus ludis interesse , quam virilibus Xerci.tiis, & insipidos Comoedorum jocos audire , quam belli facinora , potius amabant, Mimumque forti .experto Duce praeserebant longe imo vero tantopere illis suis voluptatibus immersi erant, ut qui de restaurando exercitu , vel de publicis reditibus in eum sustentandum convertendis , aliquid Proponere auderet, capite plectendum decernerent , veluti Libanius observat Argum ad Ohnthiac. I.
Stulta haecin degener ipsorum , utin Graecorum aliorum , qui in eamdem supinam securitatem prolapsi sunt, indoles Philippo, qui Epaminondae Pelopidaeque sub disciplina educatus fuerat, Macedonas ex tenui obscura sorte ad omnis Graeciae Asiaeque imperium provehendi occasionem praebuerunt , ut notat Iustinus Histor. lib. I. cap. X. Idque animo conceperrat inceperatque Philippus, at ejus filius Alexander Magnus persecit.
26쪽
UANTUM VI Athenienses , reliquiqii Graeci , victricibtis Philippi
armis nonnihil resisterent, tertio tamen centesimae decimae olympiadis anno, collata ad Chaeroneam pugnari devicti fuerunt . Atque haec clades Graecorum gloriae, utin maximam partem libertati , quam a tot retro seculis adversum potentissimos Monarchas in id usque tempus integram semvarant, quamque nunquam postea potuerunt recuperare , finem imposuit Philippus tamen id agens , ut toti Graeciae contra Persas praeficeretur , nihil ulterius tentans, neque exercitum suum illorum accessione corroborans,
ab omni porro injuria Atheniensibus inferenda abstinuit, iisque umbra quadam libertatis frui permisit. ViXdum mortuo Philippo rebellantes Macedonum iugum excutere conati ab Alexandro in ordinem facile redacti sunt, delictorumque veniam nullo negotio impetrarunt quippe Alexander ardenti Persiam invadendi desiderio flagrans , a nobili gloriosoque illo conatu vindictam de vili populo sumendo avocari noluit. Eo superstite quieti etiam permanserunt, imo adversus ipsum ne hiscere quidem fuerunt ausi Sub finem tamen regni eius , cum in remotis regionibus bella gereret , neque otium suppeteret ad singulos eorum motus observandos , exsules , quos Alexander in omnibus Graeciae civitatibus jusserat restitui , recipere recusarunt . Quamvis in apertam rebellionem erumpere non sustinuerint, eostheni, uni ex ipsorum Ducibus, secreta tamen mandata dederunt, ut suo proprio nomine exercitum conscriberet ad singulas occasiones paratus esset . Morem iis gessit Leosthenes ' simulac ex vero nunciatum esset , mortuum AleXandrum
in Persia, junctis cum aliis Graecis nonnullis suis copiis Macedonibus, pro libertate Graeciae , bellum aperte indixit . Tandem vero ab Antipatro sussis ejus copiis , in Munychiam praesidium recipere iis , quas impone-1 placeret victori, legibus parere coacti fuerunt . Formam ille itaque imperii ipsorum immutavi , ligarchiamque instituit , omnesque , quorum facultates duo millia drachmarum non aequarent , iure sust agi privavit quo melius eos coerceret , seditiosos malevolo in Thraciam cun- flos deduxit . Atque in manus novem sere millium hac ratione potestas
Mortuo quarto post haec anno Antipatro , imperio Cassandri , qui in Macedonum successerat regnum , civitas subjecta fuit . Ejus jugum saepe
eXcutere conati, amatamque tantopere Democratiam recuperare, anno tan
dem Olympiadis centesimae decimae quinta tertio , manus dare coacti sunt lubentes praesidium olim ab Antipatro impositum recipere. atque adeo sub ejusdem formae imperio vivere, cilli, quemcumque demum victori suprema potestate donare placuisset, morem gerere Demetrius itaque Phalereus , qui , referente Diogene Laertio in ejus Vita , ex prosapia
Cononis oriundus M sub Theophrasto Philosophiae operam dederat , iis
27쪽
ARCH COLOGIA GRAECA. Lib. I. Cap. V. 19
praestetus fuit. Qui, cum omni, qua fieri poterat, humanitate moderatione erga eos uteretur, reditu ipsorum augeret , urbem superbis aediliciis ornaret,& pristino se recipiendori redderet, Athenienses, ut istiusmodi illius meritis gratiam rependerent , Omnes , quos in tam afflictis rebus suis poterant, honores in eum congesserunt , trecentasque statuas , juxta Attici anni dierum numerum , easque maXimam partem equestres , et erexerunt . id Plin. I in Nat. Verum enimvero haec omnia mera adulatio dissimulatioque suerunt potius, quam vera erga ipsum veneratio nec enim
moderatio, nec tot in ipsos collata beneficia , ullum sincerum erga ipsum amorem producere valuerunt perpetuo odio ipsum prosequuti sunt , idque eam tantum ob rationem , quia scilicet a Cassandro iis praepositus fuerat licet eorum periisset potentia , tamen tam elato adhuc animo erant ut nihil omnino , quod Tyrannidem saperet, ferre possent . Atque id intra paucos annos manifesto apparuit cum enim Antigoni filius , Demetrita Poliorcetes, arma ad tuendam, ut obtendebatur, Graeciae libertatem
caperet , ab Atheniensibus publicis gratulationibus exceptus est , omnique ipsi ratione suum gaudium sunt testati memetrium vero Phalereum fuga ut sibi consulere coegerunt , absentem morte mulctandum decreVerunt ac ipsius vitae insidias struxerunt , cumque ipsum prehendere nequirent
furorem suum in ejus statuas exercuerunt, quas maxima cum abominatim
ne & horrore, nonnullis in frusta diffractis, venditis aliis, aliis denuo sub
mersi , everterunt, ita ut ex trecentis , excepta unica , quae in arce col
locata erat , nulla irout supra citatus Auctor refert superstes fuerit Postquam hac ratione urbem sub potestatem suam redegisset Demetrius Poliorcetes , Atheniensibus populare suum imperium restituit , quindecim millia mensurarum tritici iis est largitus , eamque praeterea ligni copiam quae exstruendis ad defendendam urbem centum triremibus suisceret , plenaque illos libertate , nullo imposito ad eos ad obedientiam compellendos praesidio , frui permisit . Verum hacce liberatione adeo abrepti fuerunt Α-theniensium animi , ut nimiasin impotentes gratias suas testatur Deme-irium & Antigonum non tantum Regum nomine, a quo ad id usque tempus abhorruerant, appellarent, sed Tutelares Deos suos vocarent Minoin Sacerdotes ipsis elegerunt, condideruntque legem, ut legati , quos ad illos
mitterent , ejusdem cum iis , qui vulgo Delphos ad Pythii Apollinis raculum consulendum , vel Elidem ad Olympium Iovem , ad obeunda solemnia Graecorum sacra atque offerenda pro salutein conservatione urbis ipsorum donari , solebant mitti , quosque Θεωρους nuncupabant , dignitatis essent. Demetrio in aede Minervae locum adsignarunt, aramque, ubi cumr primum descenderat , ei posuerunt ac consecrarunt , eamque Δημητρίου Καταιβατου , seu Desultoris , nominarunt, exhibitis praeterea sordidae maxime adulationis exemplis prope infinitis , quorum Plutarchus in Demetrio aliique non perfunctori meminere . Cum enim is eruditorum recentiorum non nemo observat Athenienses, qua ratione manibus suis uti possent, forent obliti, eum desectum linguis suis compensarunt , atque ita illam eloquentiam , quam avorum virtus ad virilia magis argumenta accommodaverat, in abjectana converterunt adulationem
28쪽
sed iam inclinante Demetrii fortuna , non ille amplius eorum Deus
erat, nec Servator , sed in omnium ante promeritorum gratiam turpiter eum deseruerunt, in urbem et ingressum negarunt in plebiscito poenana capitis statuerunt , si quisquam vel tantillum de reconciliatione cum De metrio facienda proponere auderet. Hisce intestinis contentionibus turbata civitate, arrepta inde occasione Lachares imperium occupat , sed adveniente Demetrio, recentem auctoritatem abdicare, maturaque sibi fuga consulere coactus fuit. Hunc in modum secunda vice sub potestatem Demetrii Athenienses redacti sunt. Demetrius vero, quantumvis turpiter ingratos eos Xpertus Diat antea, centum millia medimnorum tritici largitus iis est,in ut eorum favorem melius promereretur, quos populo gratissimos existimabat, ad publica munia promovit . Hac ineXspectata generositate ita abrepti , ut impulsu Dromoclidis oratoris communibus populi suffragiis decreverint , ut portus Piraeeusin arXMunychia Demetrio , ut de iis quidquid vellet statueret, traderentur. Ille autem priori Atheniensium inconstantia , ne nimium tam submissis servis fideret , edoctus, duobus hisce locis , nec non Musto , validum praesidium auctoritate propria imposuit , eum in finem, inquit Plutarchus in Demetri ut qui tantae animi sui evitatis specimen dederat, populus in obsequio contineretur , neque nova sua perfidia eum ab aliis rebus gerendis avocaret. Nec tamen haec omnia ad inquietum populum, omniumque , quae servitutem redolent, impatientem , in ossicio continendum suffecerunt. Imminuta enim demum , rebus aliquoties male gestis , Demetrii potestate iterum desecerunt, ejectoque ejus praesidio libertatem omnibus Athenienis bus denuntiarunt ac Diphilum, eo anno Tutelarium Deorum , hoc est, Antigoni Demetrii Sacerdotem , quo scilicet Demetrio majorem crearent molestiam, ordine moverunt in sacerdotium edicto populi pristinae suae sormae restituerunt. Postquam se aliquantum jam recollegisset Deme. trius, justa ob repetitam toties Atheniensium perfidiam ira commotus, a
cta obsidione urbem cinxit, sed a Cratero se persuaderi passus eam solvit, ipsisque denuo libertate sua frui permisit. Mortuo non multo abhinc tempore Demetrio siccessit Antigonus Go. natas, qui iterum devictis Athenis praesidium imposuit, easque succestari suo
reliquit. Sed mortuo Demetrio, Gonatae filio, libertatem suam recuperare jam denuo conati Athenienses, in auXilium Vocant Aratum, qui, quamvis ab iis insigni injuria assectus esset in per longum tempus e morbo decubuisset , ne tamen dissicilibus temporibus urbi deessse , lectica se eo
portari curavit , impetravitque a praesecto Diogene , ut Piraeeum, Munychiam , Salamina, Sunium Atheniensibus , pretio centum quinquaginta talentorum, traderet, quorum viginti urbi donavit ipse Aratus. Harum Omnium mutationum Pausanias, Plutarchus,in Diodorus non perfuncto
Cum Philippo Macedonum Rege, non longo deinde interjedio tempore litem habuere, qui ad angustias eos redegit , regionem eorum vastavit, Omnia per pagos Athenis circumjacentes templa diruit , cuncta splendida
29쪽
ARCHAEOLOGI GI ECA. Lib. I. Cap. V. 1
aedificia evertit, militibus suis, ut ipsos lapides in rusta comminuerent, imperavit , ne scilicet iis instaurandis denuo inservire possent quae omnia damna simul cum pluribus exaggerationibus in oratione Legatorum Atheniensium ad Etolas apud Livium Γλ xXI. cap. XXX. eleganter exhibentur . Sed ab incepto desistere , auxilium Atheniensibus serentibus Roma nis, coactus fuit Philippus, deletis in integrum postea ejus copiis, plenam Graecis libertatem reliquit, qua saltem ex parte , defendentibus eos Romanis , per multos annos iis frui licuit.
Ou A M VII Graeci, aliique, qui se Romanorum tutelae committebant, specioso libertatis nomine rerum suarum statum donarent, haud tamen longius , quam iis , sub quorum potestate erant , placebat , manebant liberi . Suis revera legibus regebantur , jureque suos magistratus eligendi gaudebant; sed si Romanorum commodisin beneplacito aliqua ratione obviam ire viderentur , exigua legum ipsorum vis erat . Atque licet in eligendis magistratibus , publicisque rebus administrandis , unicuique liberum esset quodcumque vellet suffragium ferre, attamen si vel Romanorum molitionibus adversaretur, vel paulo frigidiori in eos animo esset, vel quod idem erat libertatem ac jura parriae suae paulo acrius defenderet, invidis eum oculis, tanquam qui novis rebus studeret hostili in se esset animo, intuebantur Romani Nec profecto aliam ob rationem mille ex principibus Achaeorum , nullius criminis insimulati, ne quidem suspecti proditionis , Romam captivi missi sunt , ubi , nil juvantibus innocentiae ipsorum testimoniis , neque precibus patriae, quibus Senatum pro eorum libertate perpetuo fatigabat, per septemdecim annos in carcere detenti sunt quibus elapsis triginta ex eorum numero dimissi sunt , inter quos Polybius sitit , ex cujus sincera narratione haec omnia , prout gesta sunt , hauriri possunt, quae ipsorum Historici, licet negare nequeant, utcunque palliare tamen conantur. Cinterum reliqui captivorum vel in carcere mortui , vel evadere conati tanquam malefici poenam subierunt. Hisce similibus rationibus, dum obsequiis adulatione Romanorum favorem promereri nonnulli conarentur, alii prae vecordia & metu eodem se torrente paterentur abripi, paucique illi, quibus animi satis erat ad patriae suae tuenda jura , in exigua existimatione versarentur, omnia secundum vota Romanorum procedebant cimo si quid iis contrarium eveniret, e vestigio eorum legati ad Senatum provocabant , cui potestas facta
erat istiusmodi audiendi querimonias, de iis pro lubitu statuendi, quin armis ad obedientiam , quicunque se Senatus judici submittere recu
30쪽
sarent, compellebantur, & tanquam hostibus litem intentabant. Nec bellum decernere, nec pacem pangere, im Vel regiones suas defendere, nisi e Senathis sententiain consensu , licitum iis erat . Quaecunque imponere Senatui luberet vectigalia, ipsis erant persolvenda . Quin Roma norum praesecti propria nonnunquam auctoritate tributa imperare ausi sunt & licet Macedonico bello, auditis justis adversus suos istos praefectos
querimoniis , Senatus decernere fuerit coactus , ne ulla tributa , praeterquam quae suo mandato imponerentur, Graeci penderent, quicumque tamen iis , quae illi praefecti exigebant , resistere sustineret , pro homine novas res moliente habitus fuit, tandemque eamdem, quam qui in apertam rebellionem prorumperent , sortem subibat.
Atque hoc loco sub Romanorum imperio res Atheniensium steterunt patienter tamen huic jugo sive id facile serendum, si cum illo, quod iis
imposuerant Macedones, compararetur, reputantes, sive quod jamdiu infortuniis adsuefacti vecordes redditi essent , sive quod viribus ad se in ii. bertatem vindicandos destituerenturo sese submiserunt, nunc temporis
satis commodam servilem eam experiebantur libertatem, quam non multis retro elapsis aetatibus summa cum indignatione adspernati suissent, cuique se, etiam vitae sortunarumque suarum reliquarum periculo, se eximere omni ope contendissent
Dehinc ad Mithridaticum usque bellum nullis insignibus vicissitudinibus obnoxii fuerunt I sed malo quodam sat , sive Philosophi Aristonis sua
su , sive quod Mithridatis exercitum metuerent , ab ejus partibus steterunt, intra moenia sua Archestratum , unum e Mithridatis ducibus, receperunt quo facto ita commotus Sylla urbem obsidione cinctam cepit, tamque diram stragem in ea edidit , ut sanguine plateae inundarentur. Sub idem tempus Piraeeum munychia penitus combusta , moenia diruta, prisca monumenta Versa, totaque adeo urbs eum in modum de-sormata, ut ante Adriani tempora nunquam pristinae pulchritudini restitui potuerit . Vid. Plutarch. in Sylla , Strabo lib. X. Lucius Florus lib.
III. cap. V. Appianus in Mithridatico.
Hisce sedatis procellis, pacem ad usque civile inter Caesarem Pompeium bellum habuerunt. Qui autem Pompej partibus favebant, a Caesaris legato Fufio Caleno arcte obsessi suerunt, qui, vastatis populatisque
nanibus agris circumjacentibus, Piraeeum, per id temporis nondum mun tum, ac proinde neutiquam resistere valentem, Occupavit. Sed ad nunti-lim Pompejanae cladis victori sese dederunt, qui pro solita sua generositate in gratiam eos recepit, quippe proavorum ipsorum gloriam virtutemque in mentem revocans , viventibus propter mortuos se parcere it narrat Dion Casmus lib. XLII. praedicabat. Nunquam tamen amoris, quo imperium populare prosequebantur, scintillae exstingui potuerunt e mortuo enim Caesare, intersectoribus ejus Bruto Casuo se junxerunt, praeter alios, quos in illos congesserunt, hinnores , statuas juxta Harmodium & Aristogitona , qui patriae suae libertatem adversus Pisistrati filios defenderant, iis collocarunt.
Dehinc post Bruti Cassiique cladem ad Antonium se contulerunt, qui,
