De romanorum et græcorum magistratibus libri tres ... Authore Ioach. Perionio ..

발행: 1560년

분량: 129페이지

출처: archive.org

분류: 로마

11쪽

I. PER IONII DE RO. ET

haec duo totidem verbis declarent. Nam dc rei ve bum est,&-personae,& si hoc posterius, nomen est etiam certi naagistratus, qui Athenis, ut idoneo loco dicam,poterat plurimum.Neque vero dicunt Graeci,sed etia αρχῖαν, quo A ristotcles in libris de Rep. quos de Graecis conuertimus, frequenter utitur. Vnum autem modo afferam,ne in re fortasse non dubia, sim logior.Scribit crso in lib. ri .his sere verbis,loques de Cretum Repub. eamque cum Laccdcmoniorum conferens.

Hunc locum conuertimus hoc modo, At Cosimorum potestatem,quain Ephororum deterius. si perspicuuest esse constitutam . Qimd enim malum est in Ephororum magistram,ut quiuis passim eum adipiscatur, id etiain illis est. Hoc inquam verbum usitatum est detritu apud Aristotelem pro auctoritate dc potestate.Pro persena autem adeo rarum est mastulino genere, ut semel tantum apud hunc ipsium, apud alium neminem l gerim. Dis rens de Carthasinensium Repub. eodem lib. II. scribit hoc modo, H γ,τας- Mah in s1- ι ' αν ia Δακ AUilam, scilicet, κρις

α α ν Sic ego, QDd denique iudicia fiunt a magistratibus,nec alia ab aliis, quemadmodum apud Lacedaemonios,ad id ciuitatis genus accommodandum est,quod est in potestate optimorum .Ego ut quod sentio libere dica, mihi nostri homines Graecos ut plerisque in rebus, sic in his verbis imitati videntur.Vt enim magistratum, ita γ αρχλli magisterium & praeterea magistros dixerunt.Nam & magister equitum ab illis dicitur. Qi quam veterum sententia magisterij, magistri, ac magistratus quaedam distinctio est, quae qualis sit Varro in iis bro de Litina lingua exponit his verbis.Magister equitu, quod summa potestas eius in equites acceis, ut est sum ma in populum Dictatoris sic enim legendum est a quo is quoque magister populi appellatus. Reliqui quod minores

12쪽

GRAE C. MAGIS T. LIB. L 1

nores quam hi, a magistro sic enim legendum est) dicti

magistratus,vi ab albo albatus. Varronis quide haec sententia est,ex qua etiam, origo verbi magistratus quae sit, intelligimus. Magistratum enim a magist ro vult appellatum esse. Festus autem Pompeius multos alios magistros vocatos ait, ut magistros vicorum, societatum, collegiorum, de Cicero magistros scripturae ac societatis, de quibus alio loco disseremus. Nisi forte non in magi stratuum, sed in curationum numeru hos tales volumus reponere. Aliud est enim magistratus, aliud curatio, ut aliud aliud επιμελουοι, quae nobis tractanda differentia est,ut magistratus verbii non sistu ab iis quae perspicue dissimile vim habet,sed ab iis etiam quae simile & vicina, separemus. Hoc enim par est intelligi, inter res quae his duobus verbis subiectae sint, tantam esIesimilitudine,vo quonda inter duo Grςcis lumina,Demosthenem dico &Aeschinc,magna fuerit de eoru disiimilitudine dissensio. Aeschinis quidem, ex quibus id perspici poterit, ex oratione in Ctesiphontem verba subicci, λεIου π-ω ἀειναιοι

13쪽

I. PER IONII DE RO. ET

Iudices aliam etiam nescio quam defensionem ei contrariam quς modo comemorata est,eum qui sum agiis creatus ex S C.aliquid gerat,non esse magi uratum, sed curatorem & administrum. Magistratus autem eos contendent esse,qui in Thesei aede λrtito ut vult legis scriptor creatur, quosque populus suffragiis creare solet in comitiis,cuiusmodi fiant imperatores,praesecti equitum,& qui

una cu his praesunt,caetera Omnia, curationes quae ex plebiscito sint constitutae. Ego vero his istorum defensionubus legem opponam,quam tulistis, sperantes Vos refutaturos rationes eiusmodi, in qua perspicue legislator uno nomine magistratus complectitur omnes eos qui suifragiis populi creentur,eosque qui haec gererent, prauectos

negotiorum publicorii nominat. Atqui curator est Demosthenes murorum reficiendoru, quo munere nullum

est nec maius nec amplius, & omnes qui aliquod publicum unus gerunt amplius dies triginta, & qui iudiciis praesiant. autem praepositi sunt aliquibus negotiis, summam habent iudiciorum potestatem. Quid his lex pr scribit & mandation ministerium, sed imperium & potestatem , cum eoru fidos 5c integritas in iudiciis spectata est de coprobata. Atque Aeschinis quidem haec de magistratuum curationumque distinctione sententia est, qua lege vult niti. Demosthenis autem quae si nobis non costat,quoniam verbu nullum fecit in defensione. Aristoteles quidem in libris de rep. accuratissime de magistratibus & curationibus disputans, duces belli, id est imperatores qui παρογοι dicuntur,sacerdotes,legatos,praecones choragos,id est, aediles aliosque multos curatoris nomi', ne appellat. Scribit enim in lib. I iii .his verbis. ἔςis in

14쪽

GRAE C. MAGIS T. LIB. I. 3

αἰν Θηρεῖ su, i su τό -ἐσmρωm τοι m-Nos hunc locum vertimus hoc modo. Hoc autem non est facile explicare,ouid magistratus nomine amellandum sit. Nam cum praesectis multis sit opus ciuili societati, certe non omnes,qui voce aut sertito creantur,magistratus habedi sunt,cuiusmodi sunt primo sacerdotes, quos in aliunumerum quam ciuilium magistratuum debemus reponere,deinde choragi & praecones. Suffragiis etiam legati creantur. Curationes autem ciuiles aut omnibus ciuibus ad aliquod officium praesunt, ut dux belli, exercitui, aut parti,Vt matronarum ornatus arbiter dc censor,& puerorum magister ac censor. Aliae sunt domesticae. plerunque enim frumenti mensores creant. Quaedam sunt seruiles,

de ad quas si opes suppetant,seruos inibent. Atque haec

ille, ex quibus non solum qui curatores habendi tin sed curatorii etiam genera intelligere possumus. Facit enim duo prima gelacra, unum eorum qui negotia publica gerunt, alterum eorum qui ea quae ad rem domesticam ta- miliaremque pertinet. Priores generis rursus partes duas ponit, alteram eorum qui omnibus ciuibus imperant, alteram eorum qui parti ciuium . Sed quoniam ex his Aristotelis verbis solum quorundam hominum qui negotia

publica procurant,contineturque curatoris nomine munera intelligimus, non vim omnem & naturam horum

verborum:eam si potuerimus explicabimus. QDd dum faciemus,illa etia definitio magistratus , quam initio st tuimus, quemadmodum intelligenda sisi videbitur. Pl rosque enim rogaturos existimo clim magistratum eum constituerimus, qui imperio de potestate praeditus siqquae non sit in priuato, & magistratum ut rei nomen est, potestatem esse illam quae triuatu non attingat:in qua re potestas illa posita sit de qutun late patere videatur. Haec autem in tribus cernitur, ut Aristoteli placet, in dicenda sententia,in iure dicendo, de in iubendo ac vetando, sed .

15쪽

I.7PER IONII DE RO. ET

gistratus appellandi sunt quibus de quibusdam rebus dicendae sententiae & iudicandi atque imperandi permis sa est potestas,sed hoc postremu maxime.Imperare enim vim magistratus magis indicat. Hoc postremum,ut opino addit, ut magistratus a curatoribus secernat. n- qua id quod ait de imperatoribus & ducibus belli, quos vult esse curatores, magnam affert dubitationem . Leges enim X II. tabularum quae Athenis Roma perlatae sunt, tantam imperandi & iudicandi potestatem concedunt imperatori, ut ab eo nulla sit prouocatio. Legem ipsam proferam, quam Cicero in tertio de legibus libro posuit. Militiς ab eo qui imperabit,prouocatio ne esto: qu6dque is qui bellum gerat imperassi ius ratumque esto.Praete ea ij qui mulierum cultui praeerant,mulctan dicebant,ut

liebri praeerant. Ij mulieres quae decorum in cultu negliginant,mul tabant,earumque mulctas in tabulis perscriptas,palam in platano quae est in Ceramico, exhibebant. Nisi forte Aristoteles hoc de Repub.quam constituit, intelligi velit, Sed tamen ut ita res habeat obscura,& dissicilis naec quaestio est,nec mihi a quoquam facile explicari posse videtur. nquam quid opus est hoc loco tandiu philosepharii praesertim cum tande Aristoteles hanc quaestionem in nomine versari dicat,nec is simus, qui tot tamque doctorum hominu controvorsias dirimere pos simus. Aeschines hac de re cissentit a Demosthene, Aristoteles a magistro Platone, qui in v i. de legibus libro imperatores praefectosque belli magistratus vocat. Iulius

Pollux c

16쪽

Pollo omnes magistrariis nominat. Qi propter hac

pretermissa quaestione, ad institiatum nostrum reuere in .Quot quidem modis dicatur,mox cum de ra tione creandorii magistratuum agetur,disseremus.Nunctantum dicam,nostros homines hoc Verbu Graecum ex pressisse.Vocres enim magistrare dixerunt, ut ait Festiis.

Atque etiam in hoc perspici eorum imitatio potest,quod quemadmodum αρ bis illi nἰμτ dicunt,sicips magi

honore esse,qui ciuilibus magistratibus spoliabutur8praesertim cu honores magistratus vocemus.Honor pro magistratu apud Ciceronem tritum est: uno loco nunc contenti crimus dum de coniunctis verbis disseramus Hic enim singula verba tantum consideramus,cum de rationesusTagioruin dicetur,coniuncta persequcmur.Scribit autem in Piseniana, Nam tu cum quaestor es famas, etiam qui te nunquam viderat, tamen illum honorem nomini mandabant tuo.Vocat quaesturam honorem, quod in aliis etiam animaduerti licet. Nam ut illi ὀ- ιαμ pro magistratu dicunt,sic nostri potestatem & imperium α - χ , quod mea quidem sententia impcrare dici tuta etiam priscinas est Latinc, quod in verbis iunctis efficit, ut in his πιλεμαρMe. Sed haec omnia reuocanda mihi videntur aὸ curationem. Cicero in priore in Rullum oratione id indicat, Licinia est lex atque altera Ebutia, quae non modo cum qui tulcrit de aliqua curatione ac potestate, sed etiam colleFas eius,

cognatos,affines cxcipit,ne cis ea potestas curatiove m

detur. Paulo supra, Hic quaero quam ob causam initium rerum ac legum suarum hinc duxerit,ut populus Romanus sustragio priuareturi toties legibus agrariis curatores constituti sunt,triumuiri, quinqueviri,decemviri, quaero

a populari Trib. plebis, ecquango nisi per xx x v. tribus

17쪽

I. PER IONII DE RO. ET

creati sint i etenim cum omnes potestates, imperia, cur tiones ab uniuerso pop. Rom. proficisci conuenit, tum eas profecto maxime quae constituuntur ad populi se chum aliquem dc commodum. In Verrina quarta,Ecquae res apud ciuitates Siculas expetitur, in qua aut honos aliquis si aut potestas,aut procuratio, quin eam rem tu ad tuum quaestum nundinationEmque nominum traduxeris Hoc loco procurationem pro curatione dixit.Atque

ex eodem loco intelligi potest, quid inter haec omnia i tersit. Neque enim re, sed Qtu cogitatione distingui videntur. Honos cnim magistratus vicitur, quod iis,qui eugerunt honorem, asserat. Potestas,quod habeat aliquam potestatem, cuius priuati sint expertes. Imperium quod eo prcssiti imperare aliis quid possint.Curatio & curator, quod negotium publicum curet. Sed haec postrema tria eo differre mihi a magistratu videntur,quod magistratus legitimus est de perpetuus,curatio,poteius, de imperium

extra ordinem mandantur, de ad tempus, quales sint triumviri deducendae coloniae: quanquam dictatura excipitu Curatores autem commode appellari puto possecos,quos vulgo commissarios vocamus. Eis enim negotium publicum curandum mandatur.

Nunc quoniam quid esset magistratus, quidque a curatione diaerre docui, sequitur ut quae ac quot sint magistratuum genera, quae fuerint creadorum magistratusi, ac suffragiorum ferendoru ratio apud Romanos & Gr cos,dicendum esse videatur. Aristoteles quide multa genera facit,alios enim κληρωτὲe,id est,qui sorte mandatur, alios Oti ,qui suffragiis creatur. Hoc autem posterius in duas partes apud Romanos tributum fuit. Nam voce interdum creati sunt,interdum tabella & scripto Alia est etiam magistratuum diuiso quae a loco ubi mandentur firmitur,alia a genere comitiorum,quς mihi videtur Romanorum propria,qui comitia habebant centuriata, curiata & tributa. QInquam Aristoteles hac attingit, etsi aliis verbis. Ait citam in quarto de Repub. libro alios magistratus

18쪽

GRAEC MAGIS T. LIB. i. s

gim arus ab omnibus ciuibus creari, alios a parte civium. Sequitur alia ctiam magistratuum partitio, quae e rempore quod eis praestitutum est, ducitur. Alij enim annuisunqui Romae Consistatus,quaestura, aedilitas, c terique omnes praeter dictaturaria dc magisterium equitu dc ccn-A. suram. Alij quinquennio dcfiniuntur,ut censura. Alij semestres sunt,ut victatura & magisterium equitum . Alij perpetui,ut senatores & iudices, ut placet Aristoteli, qui illos in magistratuum numero reponit. Aliis aliud tempus praescriptum est pro forma Reipub.& eius qui dat leges aut ciuium voluntate ac sententia . Quarta est illa diuisio,quae ex hominum genere nata est.Nam magistratus alij nobilibus de patriciis dantur, ut Romae Consulatus initio Reipub alii plebeiis, ut tribunatus plebis Ro-m de Lacedaemone Ephoratus. Alis alterutris,ut Romae tandem Consillatus,Cectae Cosinatus.Alij permixtis iis dem ut Romae Consulatus interdum. Atque ut omnia persequar,alia etiam adhiberi potest diuisio, quae a rebus& negotiis quae qui , magistratus gerit,ducitui , ut alios dicamus pecuniam publicam tractare,ut quaestores: alios

mores regere,censum agere de alia, ut censores, alios vGbem,annonam, ludosque curare, ut aediles, aliosque alia negotia.Omnia mihi magistratuum genera de quasi fontes plane ac dilucide videor persecutus, ut si a negotiis praescriptis ad eos qui creent, inde ad eos quibus magi-

uratus paten tum ad loca in quibus creentur,inde ad ic- pus constitutum ascendamus , teneamusque rationem Coru madandorum,nihil ut praetermittere videamur. Et

quanquam alias diuisiones singulae Respub. sibi fingere Possunt,tame eae quet ex certis rebus sumi possitnt, in has Potissimum cadere videntur. Nunc pluribus, & accuratius singulae hae exponendae sunt partitiones. Et quoniam a primo quasi ortu magistratus in lucem proferre, atque ad perfectionem & ad absolutioncm progrediendo perducere cogitamus, quoniamque hominum genus ante, quis ullus magistratus esset, extitit: pri-

19쪽

I.. PER IONII DE RO. ET

. inum de magistratuum origine & pro ressu, d quispmnitis magistratus constitutus sit,dicendum est. In quo ab illa potissimum diuisione ducendum initium est, quasi homines quibus ad magistratus pnet aditus, cotincntur. Aristoteles quidem pretestatissimo vir ingenio omnibus que bonis artibus instructissimus disserens de imperiorumagistratuumque origine in libris de Repub. corum o tum praeclare ducit a natura. Natura enim ita insitu binhvtalij imperent,alij pareant & obtomperent. Id quod in

primis hominum secietatibus,licet animadumere.Nam domi intra priuatos parietes parens liberis praeest, cisque dat leges, quas si violent, cos poenis cocrcet, exi, reda atque exterminat:si cis pareant, praemiis assicit, ii re facit,connubiis iungit. Atque ut rem in pauca conferam, pater in familia solus omnia munera si stinet,quibus nucin ciuitatibus infiniti satisfaciunt magistratus. Na & mores factaque obseruat,quod est censorum, dc ius dicit intcr liberos i qua de re sit controuersia,quod est iudicλαs quid sub deliberationem cadat, de eo consilium suum cxponit de sententiam,quod cst senatorum, & collabentes aedes restituit, quod aedilium est munus, & pecunias cogit,sumptusque necessarios facit, in quo qu storii m nus versatur,&si quid generis eiusdem. Sed hoc in paruis familiis valet maxime. In magnis enim quoniam unushqc munera omnia sustinere non potest, patersimilia, cum aliis hos quasi labores communicat, aliosque qua . stores facit,alios ςdiles,alios aliis muneribus praeheth ipse sibi summam rerum reseruat.Hoc mihi genus impe ij videtur primi illi homines cum trimum coaluissent, atque in unum locum couenissent, a familiis in vicos primui deinde in ciuitates transtulisse. Quod si huius rei diuiniorem causam tradere placet, sic fecisse putandi sunt, quod hanc rerum uniuersitatem unius Dei prouidelia regi gu bernarique cernerent.idque de iis sentiendum est, qui

nius Dei notionem animis suis informatam turpitudine

vivendi quasi obliuione non obtueriit.Nam de aliis hoc

verum

20쪽

GRAE C. MAGIS T. LIB. t s.

verum est quod ait Aristoteles, homines illos priscos cuDeos uni regi deorum parere viderent,regib.etiam parere voluissse. Sed tamen prior illa causa instituto veterum magis consentanea est, qui rerum humanarum causam, atque ratione a natura soliti sunt ducere. Itaque Aristo

telo in primo lib. de Repub. hinc profectum primorum hominum genus imperij confirmat his verbis, m

αροραυτα es, id est, Quocirca ciuitates primu regibus paruerunt, quod in gentibus etiam nuc manet. Ex iis enim qui regibus parebant,coalueriit.Omnis enim familia uniqui maximus est natu paret. Cicero etiam in tertio de legibus libro, non Ium hanc Aristotelis sententiam sequitur, sed eius etiam verba conuertit, Atque ut ad hyccertiora veniam dc notibra nobis,omnes antiquae gentes

regibus quondam paruerunt. QDd genus imperij primum ad homines iustissimos dc sapientissimos deferebatur,idque in Repub. nostra maxime valuit, quoad ei regalispotestas pr fuit. Deinde etia deinceps posteris prodebatur, quod& in iis etiam qui nunc regnant, manet. Quod ait Cicero regalem potestatem primum ad homunes iustissimos id sapietissimos deferri selitam, id de Herodoti de Aristotelis sententia dicit etiam pluribus in s cundo de ossiciis libro, quod tum docebo, cum de regia potestate erit disserendum. Nunc enim tantum de magi- . stratuum origine disputo & quis magistratus primus fuerit constitutus: in quo cum reperissem regalem potestate, de ea necessario dicendum fuit.Hanc aute primam fuisse, hinc etiam intelligi licet,quod apud historicos antiquistimorum populorum reges legimus,ut Babyloniorum,Si- cyoniorum, Argivorum, Medorit,atque Persarii. domnium gentium proprium fuisse ex primo libro de legibus perspicere possumus. Nam Iud i cum eos satietas coepisset eorum,qui appellabantur Iudices, regem sibi si cuti gentibus praeesse voluerunt, primusque eis Saulius

SEARCH

MENU NAVIGATION