De romanorum et græcorum magistratibus libri tres ... Authore Ioach. Perionio ..

발행: 1560년

분량: 129페이지

출처: archive.org

분류: 로마

41쪽

I. PER IONII DE RO. ET .

Aristoteles dicit non eodem modo pueros & viros ciues csse, profecto tum demum pueros ciues omnino fieri se litos dicit,cum viri esse coepissent,id est cum ex pueris e cessissent. Atque apud Romanos quidem cum primum pueri pubescere incipiebant in numerum ciuium ascribebantur,tumque praetexta posita,quae puerorum erat insisne cum bulla,virilem togam sumebant, patebatque eis 1am ab ea aetate magistratus. Suetonius hoc in Augusto indicat his verbis, drimus patrem amisit.duodecimuannum agens auiam Iuliam defunctam pro cocione la

dauit. Quadriennio post, virili toga siampta, militaribus donis triumpho Caesaris Africani donatus est Ex his verbis quae de uno dictitur Augusto,ea intelligi possint quae

ad omnes pertinent,ut omnes R omς anno sextodecimo virilem togam sumere selitos intelligamus. Is enim annus , vel quindecimus ei aetati costitutus est quam pube ratem vocat,quemadmodu Aristoteli placet,qui xi iii. negat annum initio eius aetatis couenire. Ab eis enim qui aetates in septenarium numerum partiuntur, dissentiens, in septissa de Rep. scribit his fere verbis, δυο κλι-

.nlα ἔζης, κρα μετὰ Ha aia,' ἔζης καὶ rapistorizine τας ἡλκίας, Δο αλ μ - λυ λέγου ἡ-, id est, Duae autem aetates sent,inquas disciplina diuidenda necessario est, altera a septimo anno ad eum cum primum puer pubescere incipit, altera ab illo ad primum & vicesimum.Nam qui aetates in septepartiuntur,ij fere creant. Hoc ergo iam intelligimus,pueros in ciuium numero no habitos, nisi quadam ex parte, eosque apud Romanos a viris praetexta & bulla esse distinctos. Plutarchus huius distinctionis auctorem ponit

Romulum. ex cuius verbis praetextam dici intelligemus, etia καλουμ stis βουλλοω in σχημαπς, ο μιον Πομ et ρλvγi,etam iraόνα καὶ πω πορφυροὶ i. Atque etiam caria liberis bullam quam vocant a figura de similitudine aqueae bullet quet eis a collo

42쪽

GRAEC MAGIS T. LIB. I. i:

dependeret,praetexereturque prstexta,insigne concessit. Festus autem Pompeius bullam auream misse dicit disceditque a Plutarcho de Gymologia, nec ait pr textam ei purpuram fuisse.Bulla,inquit,aurea,insigne crat puerorupr textatorii, quς dependcbat cis a pectore, ut lignificaret cam aetatem alterius rcgcndam consilio. Dicta est autem bulla a Grςco sermone cirλκ,quod consilium dicitur LatinE, vel quia cana partem corporis bulla contingat, id est pectas, in quo naturale manet consilium. Itaque Romani cum de pueris suis loquutur, ponere pr textam dicunt,& virilem to in silmere. Cicero Philippica secuda, Vime igitur te inspiciamus a puero Z Sic opinor, a principio ordiamur, TenEsne memoria prςtcxtatum te decoxisse 3 Paulo insta, Sumpsisti virilem togam quam statim muliebrem stolam redaidisti. Sunt qui pr textam fuisse

dicant tuum patriciorum.Plutarchi verba quae paulo sit-pra posita sunt, omnium fuisse declarant. Nam cum raptarum virginum Sabinarum liberis hoc ius a Romulo concessum esse dicit, profecto omnium Romanorum liberis concessum fatetur, cum praesertim tum d Lentum essent selim senatores,& de plebe homines ex ea multitudine uxores duxerint. Quod autem Romani de suis loquentes dicebant, pr textam ponere, hoc de aliis cxpueris & cphebis excedere,& Graeci D. πω s , de suis dicebat,Demosthenes Tam saφανου, quo loco suum institutum cum Aeschinis comparat. συ δ' ο ανόρ-c

πως A ωμ μ α - ρειας &c. Paulo infra, IxκρA Hομ νορ,πῆρικτὼ πλέουσι , ας βίύλους α ε γίγνω te, id est, Tu vero prcclare vir qui ccteros irrides,confer hanc mea fortuna cum tua,cuius aduersis flatu, puer in magna egestate cducatus es &c. paulo insta. Cum autem ex pueris excessisses corroborata aetate, matri initianti libros legisti,&c. paulo supra, loqtiens de fortuna sua, ἐἱ ML:ἶ vreaeduli dixit,quod ut alio loco docui Cicero in Archiana oration*dici excedere ex pueris. Ex quibus perspicuum

43쪽

I. PER IONI i DE RO. ET

est,eos qui ex pueris excederent, iam in virorum numerum ascriptos fuisse. Quod si in virorii, etiam in ciuium, quonia ut ostendimus ae Aristotelis sentctia, non crant omnino ciues pueri,nec eodem modo quo viri erat. Itaque Plutarchus in Antonio de co loquensi φκcise dicit virilem togam dare. ανα ιτθMς A- taex λεο-πας cle τὰ --τους uta ηs ρ-uας ἔτρεψε πιο -λip, ἐγγρα pola sati ue Κλεοπα-

giam a Cleopatra receptus esset,ciuitatem ad prandia,pocula, potationes, diuitionEsque couerti quod M virilem togam Cleopatrae Caesarisque liberis daret, de Antylloquem ex Fuluia susceperat,puram 8c iustam daret. επρα- etiam solum verbum est ascribi in ciuium numerii. enim Aristotelescos,qui ascripti sunt, &prosessi nomen suu appellat. In tertio de Rep lib.m λαχοῦ suci ouo si si πλεως ρι μέ diMi υς πια

omnino huius participes sani secietatis, sed quemadmodum pueri qui nondum virilem togam sumpserunt,&senes qui exauctorati sunt, ciues quodammodo dicendi sun non omnino quidem, sed cum adiunctione, illi inchoat hi veterani. Ciuium enim omnium etiam eorum

qui ciuitate donabatur,quos Aristoteles mi κθ,id , ctos ciues appellat Alij enim nascutur ciues, alij effici-tur nomina in tabula perscribebantur,quod verbum εγ- γρά*sp & ἐγγράψε u. Scficbat apud pr torem, ut ex Archiana Ciceronis oratione licet perspici. An domicilium Romae no habuit is qui

tot annis ante ciuitatem datam, sedem omnium reru ac fortunarum suarum Romae collocauit At non est professus.Imo vero his tabulis professus,quae solet ex illa professione

44쪽

GRAE C. MAGIS T. LIB. L

fessione collegioque pritorum obtinent publicarum in bularum auctoritatem. Nam cum Appij tabulae negligetius asseruatae dicerentur, S: Gabinij, quandiu incolumis fuit,leuitas, post damnationem calamitas, omnem tabu . latum fidem resignasset:Metellus homo sanctissimus modestisiimusque omnium, tanta diligentia fili ut ad Lentulum praetorem, ad Iudices venerit,& unius nominis litura se commotum dixerit. Lex autem Romae c.

rat, quam Syllanus & Carbo tulerant, ne quis foederatis ciuitatibus ascriberetur, nisi qui in Italia domicilium habuisset. In eadem oratione, Data est ciuitas Syllani lege & Carbonis,si qui foederatis ciuitatibus ascripti fui .sent, si tamen cum lex ferebatur, in Italia domicilium habuissent, & si sexaginta diebus apud Praetorem essent professi. Cum hic domicilium Romae multos iam annos haberet professus est apud Praetorem. Lutetic etiam Parisiorum nemo eorum qui eo habitidi gratia commigrant, ciuis habetur, nisi annum continuum diόmque praeterea domicilium habeat. inod ait Cicero profiteri&professio, graece πιαγώ υμ, dicitur autem, ad verbum ascribi est in proximo Ciceronis loco.In Venetorum Repub.omnium patriciorum, id est,ciuium nomina in tabulas publicas suo codices referuntur, quod quemadmodum fiat, quaque aetate, dicedum est. Omnes quidem qui annos quinque & viginti nati sunt patricii ij enim soli,ut dixi,habentur ciues cum magistratum adeunt, qui legum custodiam habet, quae Censoribus Romet cura dabatur, apud Graecos iis qui νομο*υλ xx e ex ea dicebatur, Venetiis autem aduocatorius

appellatur, eique iureiurado obstricti testes duo clari viri amrmat ex patricio patre illos natos esse & proba matre, prςsente patre si etiam viuit,sin ille cxcesserit, matre, sinissa quoque de vita migrauerit, eo qui proxima illum co natione attingatas autem qui ex his tribus adest,in vera iurat aduocatorum quos vocant, filium natum esse annorum quinque dc viginti, tum omnium nomina in

45쪽

I. PER IONII DE RO. ET

tabulis describuntur. De univcrsitate etiam studiorum quae Lutetiae Parisiorum collocata est frequentissima declarissima,non alienum erit cum locus dabitur, disputare.Neque enim ullam esse Rempub.existimo, in qua verius Romanae Reipub.simulachrum,quam in ea, eluceat. Nam & comitiorum eadem est,& serendorum suffragi

rum ratio,& tribuum ccturiarumque ordo de descriptio.

Atque hic quidem duo sunt ciuium genera, ut fere ubique. Prius genus est eorum qui semestre in studiis lepus

consumpserint,quo exacto tempore apud silmmum ira, gistratum,qui Rector uniuersitatis rectu dicitur nam &rector Reipub.a Cicerone appellatur is qui summam ob- obtinet in Repub. auctoritatem, & univcrsitas mundus hic ab eodem dicitur, quod res omnes complexu suo co- tineat. Itaque uniuersitatem a maioribus nostris appellatam hanc scholam puto, quod uniuersa artium genera complecteretur cuiuis licet profiteri. In ea autem professione a Rcctore ipso leges quςdam recitantur, quas se quisque seruaturum csse iuret. Hinc stholastici iurati vocantur, Corumque locus, nomina, in tabulis, aut codice describuntur. Iura quaedam his comparata sunt a maioribus nostris. itaque sunt illi quidem quasi ciues Vniuersi talis huius tanquam Reipub.sed no omnino ciues, quod cis magistratus minimc pateant. Aliud autem genus est ciuium qui magistratus adipisci possunt, &ferre suffla gia. Nec vero omnes quibus ferendorum suffragiorum ratio patet,iis etiam inest adipiscendi magistratus. Q denim in aliis Rcbuspub. ςtas Valet ad Ferendos maginia-xus,hic vel tempus certum valet, quod adepto eo gradu honoris quod magisterium artium vocant, in docendis aliis ponitur, vel gradus honoris, qui baccalaureatus di. citur, vel licentiae.

IOACHIMI

46쪽

IO AC H IMI PER IONII

DE ROMANORUM ET GR GCORVM MAGISTRATIBUS. LlBER SECUNDUS. 'i

Tque ut aliquando hunc locum de ciuibiu concludam, hoc intelligendum est, ut apud Romanos virilis toga insigno erat virorum, Δ dc ciuium, sic apud Graecos fuisse in publicis conuiuiis accubationesti. Aristoteles enim in septimo libro de Repub. hoc videtur his verbis indicare. ἐὰν A me creδη meti οῦ-, Np-ἐλα- κατακλίμως sistas 2Abi iamῖς ποσιτίοις mice Muisλά εν-- ωγῶς,id est Quod si constet aliquem quippiam eorum vel dicere vel facere ρος vetita crunt, isquo ingenuus sit,nec dum in conuiuiis publicis accubat, casti-gadus erit ignominia, virgisq; c dendus. Diximus adhucqus fuerit origo magistratuum, quot in partes & ordines diuisus fuerit populus de apud Romanos & Graecos; quia busq; pateat honores. Nuc sequitur ut quomodo cuique magistratus mandetur,doceamus. Et quia hoc totu positi m est in serendis suifr giis,primu qui ea ferrent S quomodo seirent,dicendum cst. Sed quoniam tribus & centuriae ius sit stragiorum habebant, ab eis capiamus exordium . Tribus quide tres initio a Romulo instituis sunti. Ennij ea est, ut Varro ait in libro de Latina lingua, sententia. Ager, inquit ,Romanus pimum diuisus i0 partesitres, a quo tribus Tatiensium,Ronensium; Luccrenta:

nominat ,ut ait Ennius.Tatienses a Tatio,Ramnenses 1 Romulo, Lucerenses,ut ait Iunius,a Lucumone.Sed omnia haec vocabula Thusca, ut Volumnius qui tragoedias Thustas scripsit, dicebat. Ex quibus verbis per 3icuues': verbum tribus Vatronis sententia a tribus quod in tros, partes divisus esset ager,esse nominatu. In Mo ille Athe,

47쪽

I. PER IONII DE RO. ET

nienses imitatus est. enim dicebatur, ut paulb infra docebo. Titus autem Liuius a tributo pendendo triabus appellatas esse dicit, nec vero has quas Varro tribus. vocat, eodem appellat nomine, sed centurias easque equitum in primo libro post Romam conditam. Eodem, inquit,tempoxe dc centuriae tres equitum coscriptae sunt. Ramnenses a Romulo,ab T. Tatio Tatienses appellati. Lucerum nominis & originis causa incerta est Idem paulo supra, populum in curias tripinta a Romulo diuisum fuisse scribit his verbis,Itaque cum populum in curias tri inta diuideret,nomina earum curiis imposuitId no tra-itur,cum haud dubie aliquato numerus maior hoc mulierum fuerit,aetate, an dignitatibus suis, virorumve, an sorte lectae sint,quae nomina curiis daret. Omnes qui nostra vel maiorum memoria de curiis aliquid scripserunt, curias & tribus easdem dicunt fuisse. Sed eorum errorem perspicue & Cicero dc Liuius ex nostris,dc ex Gr cis DionysiusHalicamasseus coarguunt. Cicero enim alia comiatia tributa facit,alia curiata, v cum de comitiis disicra demonstrabo Titum autem Liuium easdem non appellare tribus Sc curias, ex iis verbis intelligi potest, quas

in eodem primo libro de Seruit Tullij Resis rebus gestis

loquens ponit,Nec mirari inquit oporte hunc ordinem qui nunc est , post expletas quinque dc triginta tribus duplicato rarum numero,centuriis iuniorum seniorumaue ad instituta ab Servio Tullio non conuenire. QMartiatariam enim urbe diuisa regionibus collibusque, quae habitabantur partes,tribus eas vocavit, ut ego arbitror, ab tributo, nam eius quoquc aequaliter ex censu conserendi ab eo initar tio est, neque hae tribus ad centuriarum distributionem numerumque quicquam pertinuere. His verbis multa traduntur a Liuio, ex quibus id quod volumus,perspici licet, primum duplicatum fuisse tribuu numerum quas X X X V u suo tempore dicit fuisse. Quω si

duplicatae fuerunGut ipse vult, de curiae caedem sunt quae tribus,certξ cum dicat curias a Romulo triginta fuisse,no

48쪽

GRAE C. MAGIS T. LIB. II. a

selum essent quinque dc triginta tribus,sed sininginta duplicatae. Deinde tribus a tributo appellatas confirmat, cuius consere'di Seruius rationcm inierit,distributa regio ne in quatuor partes,quas tribus vocaverit. d si quatuor erant tantum tribus quet a Scruio institutae sint ecappellatGcuriet autem triginta Juas Romulus,ut vult in stituerit, certe aliud tribuum, aliud curiarum nomine

vult intelligi. Ex qui bus perspicuum est; non solum a

Varrone T. Liuium verbis, sed sententiis etiam dc rebus discrepar ec casdem esse Liuis sentetia tribus & curias. Qiiid ergo interest inter tribus & curias Z dicet siquis. Equidem cum omnium scripta, qui de his rebus aliquid resquissent,euoluissem,qui de horu verborum dissimilitudine melius accomodatiusque ad veritatem Dionysio Halicarnasseo disseruerit,inueni certe neminem.In secu-do enim libro eorum, quibus Romanorum antiquitates diligetissime persecutus est,scribit his fere verbis, Dicam autem primum de forma Reip. quam ego puto unam m. Omnibus maximc seipsa esse contentam & bello & pace. Fuit autem talis partitio.Diuisa enim tres in partes omni multitudine, singulis partibus singulos duces clarissimos homines praefecit. deinde earum trium partium unaqua-rue in partes decem distributa rarum quoque praefectos

elegit viros fortissimos. Vocauit autem partes maiores tribus, de minores curias, quibus nominibus etiam nunc appellantur. Latini omnes scriptores quos quidcm lcg re potuerim nullam huius diuisionis nictionem faciunt. Nam Plutarchus Graecus scriptor in Romulo Dionysi, sestentio sequitur. ην salsitat ες ονομα νμνει Pη-λου palmitubae, .ER TOGAυ Tia. πς, α νους isi Ar ML σης ηδ a' ἁλse He o mΜοὶ

49쪽

bus instituerunt, eosque qui a Romulo dicti sunt. Ramnenses nominauerunt,eos qui a Tatio, Tatienses,remos Lucerentes a luco,in quem multi asylo aperto c5fugientes,ciuitate donati sunt. Tribus aute tot fuisse,ipsum nomen indicat. Tribus enim nunc etiam vocat, quas nos,& mbu OS quos dicimus. Vnaquς que - . tem tribus decem curias continebat, quas nonnulli ab illis mulieribus appellatas esse asserunt, quod falsum videtur est,propterea quod multae ab oppidis nonae habuerunt. d inter tribu S curiam intersit,ex iis quae adhuc non a Latinis, scd a Graecis duobus auctoribus Dion o Halicarnasseo & Plutarcho sumps mus,intellectum arbitror. Eorum enim sententia,unaquaeque tribus curias decem continebat . Titus autem tauius obscuram hanc de

tribubus & curiis,ut docui,quaestionem reddidit.Nam &solus centurias vocat, quas tribus caeteri appellant, & curias triginta a Romulo institutas esse dici Gquas quoniam& a tribubus sciungit,&a curiis triginta quas Halicarnasleus & Plutarchus pontit, profecto quis curias appellet prorsus ignoro . Neque cnim casiae putat quas tribus. Curiam autem Varro mihi videturno eodem modo appullare, quo Dionysius atque Plutarchus vocant. In lib. enim de latina lingua duo genera curiarum facit his vc bis, Curiae duorum generum. Nam & ubi curarent sacerdotes res diuinas, ut curiae veteres, & ubi senatus humanas, ut curia Hostilia, quam primus aedificauit Hostilius

rex. In eodem,Curia ubi senatus Remp. curat illa etiam curia dicitu' ubi cura sacrorum publica: ab his curioncs.. Varro nonac curiae ad loci appellationem refert superioribus verbis,de qua significatione Dionysius Halicarnan 1eus loquitur, libro secundo . Iis alitem quae ad deorum cultores pertinent constitutis, tepta diuisit, curiisque sin- lis binos deos quos coleret assignauit, decreuitque ad sacra sumptus qui publice procrentur, sicra autem una cum sacerdotibus curiae iaciebant, festisque diebus in cu

riali

50쪽

GRAEC MAGIS T. LIB. II

riali vesta omnes epulabatur.Erat enim suum cuique curiae tricliniit,in quo sacra fiebant,ut apud Graecos in Prytaneis . Vesta quaedam curiarum communis, eratque no- me tricliniis,sicut ec curiis,curia. Si mihi usuuenisset cum Dionysij codicem leger aliter haec dicerem. Voca. rem enim curiam locum, in quo curiae sacra faciebant &comedebant, quam vestam curialem & triclinium dicit interpres. Antequam graeca eum latinis coniungo, libet tribuum numerum persequi.Complurium quidem sententia tres primum,ut docui,sunt institutae, Ramnensis a Romulo ducta,Tatiensis a Tatio collega & consorte imperu,tertia Lucerensis a Lucumone ut Varroni placet,ut autem Dionysius vult & Plutarchus,a luco.Quatuor autem descriptas esse a Servio Tullio rege supra ex Liuio docui , quas a quatuor regionibus in quas urbs diuisa est ab illo,appellatas esse Varro cita auctor est. Ab hoc quoque inquit,quatuor partes urbis tribus dictae a locis,Suburbana, Palatina, Esquilina, Collina, quinta quod sub Roma,Romilia. Iam octo tribus unde appellatae sint,intelligimus. Nona Claudia vetus appellata est ab Appio Clause, qui post Claudius vocatus est, anno quinto post exactos reges, P.Valerio quartum Sc T. Lucretio iterum C O S S. De qua T.Liuius libro siccudo post urbem condita scribit his fere verbis, Seditio inter belli pacisque au- , ctores orta in Sabini aliquantum inde virium transbalit ad Romanos. Nanque Appius Clausus,cui postea Claudio filii Romae cognomen, cum pacis ipse auctor a tu batoribus belli premeretur, nec par factioni esset, ab umbe Regillo magna clientum comitatus manu Romam transfugit. His ciuitas data,agerque trans Anienem. Vetus Claudia tribus, additis postea nouis tribulibus qui ex eo venirent agro, appellata. Eodem libro, unam & tri ginta tribus factas esse anno quartodecimo post exactos reges scribit his verbis,Romae tribus una & xxx. factae. Axque earum quidem quae ad nouem superiores additae sunt,non tradit nomina.Quatuor autem reliquaru , qui-

SEARCH

MENU NAVIGATION