De romanorum et græcorum magistratibus libri tres ... Authore Ioach. Perionio ..

발행: 1560년

분량: 129페이지

출처: archive.org

분류: 로마

21쪽

I. PER IONII DE RO. ET

Rex imperauit.Quin etiam pene cum orbe regale ciuitatis sonus coepit. Na d Nembro quem Ninum fuisse Be. rosus ait,in lib de mudi ortu, qui Genesis inscribitur, Babylone regnasse traditur,& quinque reges,quos Abrahamus vicit, nominantur. Nullum autem ante hoc tempus

imperij genus nec in scriptis diuinis,nec prophanis commemoratur , credo quod antea homines nec coetus inter. se celebrabant,nec ciuitates colebant, ut post coli coeptae sint, contentique erant simplici illo cultu-vita, quam

priuatim domi cum liberis re coniugibus natura duce degebant. Nam ei populo,qui Dei religionem selus tenuit, ante Mosem prςfuisse inuenio certe neminem.Ex quo etiam perspicuum est, id quod vult Aristoteles, unius qui caeteris iustitia & sapientia excellat, imperium esse iusticsimum, cum pr sertim solus ille voluntate Dei summam habuerit reru omnium potestatem. Ac rex quidem primus est, ut docui, mNistratus constitutus, qui idem&lissimus est,& unu ex tribus impersi generibus. Quis

autem secundum locum,quis tertium & ita deincepso tinuerit,non ita facile tradi potest, pr sertim cum omnes fere magistratus Romae exactis demum regibus constitutos & natos legamus. Ex quo intelligi licet,vel propter vetustatem si qui fuerint, non esse traditos, vel propter cxiguos imperij fines unum sere omnia munera sustin re potuisse: quod coniectura est verum esse, quippe cum Liuius in quarto libro post urbem conditam Consiles

dicat ea gessisse quae Censorum curae cssent, ante cen res natos, quod eodem modo de aliis iudicare possumus. Est tamen coniectura, eos a resibus constitutos esse, qui& rerum sunt ad vitam necessariarum, nec honori simi

aut dignitati, quales sunt prςsecti annonae, quorum munus Romae Aediles exequebantur, & qu stores , aliique eiusdem heneris. Idque ex re familiari domesticaque disciplina, a qua ciuitates ortu duxeriit, intestigamus licet. In familiis enim paruis cum unus omnia, ut diri, munia obcat,tumiis auctis quonia iam ille satisfacere no potest,

22쪽

GRAE C. MAGIS T. LIB. r.

aliis ea potissimum imponit onera,quae dixi. Nam & -- nonae diligentiain alteri committit, & accepti expensique rationem. Sic enim prosccto natura comparatum in , ut res sine quibus uiui non potest primu inueniatur, deinde re quae voluptatis ornatusque causi coparantur.

Dixi regem magistratum primum esse constitutiL in autem tali honore dignum primi illi homines iudica . id est, quae causa fuerit, cur ad hunc potius, quam ad illuhunc honorem deferrent, si quaeramus, id mihi dicedum

videtur, eum quem viderent caeteris virtute & prudentia praestare,deligi ab eis selitum ad imperandum: cum auto duo aut plures elusinodi extitissent, vel vitio resis regnurepudiarent: tum duos illos aut plures solitos deligi: ita fere summa rerum vel a regibus ad tyrannos, & inde ad optimates,vel a regibus ad optimates troferebatur. Testis est Respub. Roma. in qua cum regii vitia essent eiusmodi, quae tolerari non possent, penes Consules, id est, timates redacta est. Sed verba Aristotelis de his rebus proferri in melius. Scribit ille in tertio de Rep. libro his fere verbis. Η Ηιὸ in αγριθῶμ αν- δρύμ- θετέον , ἀὼ si cor αν, M-

ἡ ταο, id est, Quod si in multorum imperio,sed qui boni viri omnes sin optimorum potestas intelligi debet,&

23쪽

I. ΡΕRIONII DE RO. ET

in unius regia potestas: certe ciuitatibus magis optandacst optimoriam,quam regalis potestas, siue copiae militumpare cani,siue non stipare anent. Ob eamque causam certe quondam parebant regibus homines, quod pauci erant viri qui multum virtute prinarent,praescrG cdmillis temporibus paruas incolarent ciuitates Iam vero beneficentia reges constitui quod bonorum virorum o .cium est Postea vero quam multa pari virtute extiterunt, non iam reges tulerim sed quiddam commune quςta rum. remque publicam constituerunt. Cum vero degenerassent,rcmque publicam quaestui habere coepissent.tii demum quia in precio & honore corum opera eran c5sentaneiun est natos hinc esse paucorum principatus. Ex his primum in tyrannos cocessit summa rerum: a tyrannis in populum. Semper enim in pauciores turpi qu sta dum Rempub. transferentes, res yopili semiores reddiderunt,ut impetus fieret popularisque potestas existeret. Magistratuum quidem a nobis origo tradita quis fuerit primus constitutus. Nunc sequitur, ut de ea quam nobis primam propositimus, diuisione, id est qui homines possint, aut non possint magistratus adipisci, disser mus. Et quoniam hoc nobis loco quot in partes populus apud Romanos & Latinos alios Gr cosque tributus fuerit , necessario demonstrandum est, non alienum erit de huius rei antiquitate dicere. Antiquum quidem morem csse ciuitatem in genera hominum distribui Aristotelem docet in istimo libro de Rep.his verbis, εοια ε ς

Neque vero his temporibus; aut paulo ante hoc intellexerunt ij qui de Repub. disserunt, ciuitatem in genera Mordines esse diuidendam. aliudque genus esse eorum qui

rebus bellicis nauarent opera aliud aratorum . Nam dein

24쪽

GRAE C. MAGISV LIB. L 8.

. in Am pto hoc institutum etiam nimc manesi & Cret , Ac fata est in A gypto Sesostrin, Cretae Minoem hoc sanxisse legibus. Ac de antilaitate ordinum ciuitatis ii cille, ex quibus intelligi potest, cum eius rei Sesbstrinis

Aegypto, &Minoem Cre auctores filisse dicat eorum. que Sesostrin multo lcmpore ante Minoem fuisse ,eum euoluendis veterum libris antiquiorem moremreperire minime potuisse. Mihi autem non est dubium quin ante4lla tempora distincti fuerint ordines. Nam cum populus Israeliticus in tribus duodecim multo ante tributus esset, irarumque Leviticae seli sacerdotia paterent, alius certe crat Levitarum ordo, alius c rorum. d eode m do de aliis nationibus iudicandu est. Quod ergo ait Ari- stoteles: in eo antiquitatem ipsesumma quod potuit sc-cutus videtur,non quam inuenire possumus. ini autem" distincti fuerint ordines apud Romanos Gr ocque, dicamus. Romulus quidem,ut inter omnes constat, primus Romς populum in partes duas diuisit, inplebem.&in patres. Patres centum crea iit,quorum liberi patrithi appellati sunt. Ad hos autem centum qui a Bruto additi sunt exactis regibus ducenti,vocati sunt coscripti. Deinde factum est,ut omnes patres conscripti vocarentur.Titus Liuius initio libri secundi,Deinde,inquit,quo plus virium in Senatu frequentia etiam ordinis faceret, c dibus regis diminutum patrum numerum primorum equestris gradus clectis, ad trecentorum serinam expleuit: traditumque indesertur, ut in Senatum vocarentur, qui patres quique c6scripti essent.Coscriptos videlicet in nouuSenatum appellabant te s. Vnde autem dicti sunt patres, re qui sunt patriiij docet in primo libro, eorumque originem ad Romulum relare, Cum iam virili haud p mniteret,consilium deinde viribus parat, centum creat Senatores,sive quia is numerus satis erat, siue quia soli centum erant, 'ui creari patres possiciat. patres certe ab honore, patritiique progenies eorum appellati. Plutarchus in Romulo,id quod lare feci verbis Latinis utitur. Nam.

25쪽

I. PER IONII DE R d. ET

& τω χαρ α μαιλίους eos vocati ius verba eo libentius proferam,quod horum verborum de quibus agitur, originem tradit,& in duas partes diuisum esse populu a Ro

xta, id cςtera, id cst, Deinde alios quidem in plebe duxit

populus cnim appellata multitudo est centum autem optimates creauit Senatores,ebsque patres, coetum aute eorum Senatu nominauit. Ac Senatus quidem proprie dcclarat. patres autem Senatores appellatos dicunt, alij quod liberorum legitimorum patres essen alij potius quod ipsi suos patres possent ostendere, id quod

non multi corum qui primi in ciuitatem confluxere, potuerunt. quidam a patronatu nomen ductum existimant. Sic enim tum vocabat prςfectura,& nuc etia vocant, &c.

In his plutarchi verbis πιαι-ουe bis positum est pro πι τέρας,Neque enim Romulus patricios illos primos centum,quemadmodii ex verbis Liuij quς supra allata sitiit intelligi potest,sed patres, ta corum progeniem patricios vocavit. Quin etiam ipsius Plutarchi verba, quς eade pa- na paulo infra scripta sunt apud cit, errorem coarguut. A E πατέρας in μονον.i Προν si πλουρνο x Mρο λαμ-U ἴνομια αρμο ω τῆ πς προς γ δ' ἶρίν OchςMbἶκουόνο ορῆς, id est,Principio quidem patres eos selum,post v ro pluribus lectis, patres conscriptos appellauit, idque ei nomen illustrius visum est, ut ordinem Senatoriu a plebeio distinguerct. His verbis Plutarchus a T.Liuio dissentit, quod Liuius a Bruto exactis iam regibus, ipse a Romulo lectos fuisse tradit. d autem dixi p e situm

26쪽

GRAEC MAGIS T. LIB. I. s

situm esse bis pro verum est, nisi sorte hic duo

verba idem in hac re valere de declarare existimauit, de quo ut dubitem,faciunt illa eius verba, ideo nonnullorusentetia ita appellatos csse potius, quod patres suos pos.sent ostendere. Illi enim patricij proprie dicebantur etiailli primi,quoniam ordo patriciorum regnante Romulo

centum illorum numero continebatur. sententia autem

illa est Liuij,apud quem in x. lib. post urbem conditam Decius Mus consul volens Augures & Pontifices ex plebe fieri,laec loquitur, An unquam fando audisti,patricios

primo esse factos, non de caeso demistas r sed qui patrem

ciere auumque possent,nihil ultra quam ingenuos.Hunc autem morem distinguendi populi Dionysius Halicarnasstiis Athenis Romam translatum esse dicit. Athenie-ses enim in duos gradus & ordines eo auctore diuisi fuerunt,in cora re si e & αγλοίκουe. Verba eius Grica quonianondum diuulgatus est a librariis liber, nec cum manu descriptum adhuc legi,proferre non possum. Tantum ea Latina possum quae extant.Is ergo in secudo libro de antiquitatibus scribit his verbis.Altera etiam,sed hominum diuiso fuit commoda,quaque honores pro dignitate tribuebantur,de qua dicendum est. Homines summo loco natos prςstantique virtute prςditos, quibusque magnae opes,ut illis temoribus,& liberi erant, ab ignobilibus icab iis qui demisso animo erant, & ab inopi multitudine secreuit,vocauiti tenuioris fortunc homines plebeios, quemadmodum Graeci dicerent δεμοπικουρ,&qui meliori

erant conditionestatres, siue quia alios aetate anteirent,

siue quia filij iis e tant, siue ob generis nobilitate, siue his

omnibus de causis. In quo Atheniensium Rempub. imulatus videtur,quatum intelligere possumus, vel eam quatum illi utebantur, vel eam quae nunc etiam manet. Illi enim cum in duas partes populum diuisissent, eos qui ex semiliis illustribus nati erant, si mire he vocaverunt, iis que dabatur cura ciuitatis. Reliquos aute ciues qui nullius erant publici muneris participes , nominaue-

27쪽

I. PER IONII DE RO. Er

runt. Atque hqc ille de Romanorum Atheniensium in

hac re similitudine ac aemulatione. Ego autem Vt ad in rem aliarum etiam nationum veniam,scu haec vera sun

seu falsa, Athenis aliter distinctos ordines fuisse inuenio. Iulius quide Pollux tres partes quodam fuisse in octauo libro dicit, τὐα sit τοι uis πάλω 'μ ρ si id est, Tres autem in partes quondam fuerunt diuis Athenienses, in nobiles, in agricolas & in opifices. Nam quod ait εθνη, quod verbum tertiam partem tribus declarat,malo ad δημον,id est,populum pertinere.Aristotcles autem in extremo secundo de Repub. libro & Plutarchus in Solone, dicunt a Solono populum Atheniem sem in quatuor diuisum esse partes. Aristotelis verba haec

ccsu nobilium & locupletum descripsit, quorum primus

at eorum,qui quingentos modios,secudus id cst duorum,qui una trcccntos modios habebant, tertius corum qui cquum alcre poterant, quartus mercenariorum,quibus ad honores aditus no patebat. Hic locus difficilis,Plutarcho demum adhibito,ame intellectus est . ILenim in Solone hoc eius institutum exponit Iraque eum sic verti malo,quam ut versus est a me in secudo de Rep. libro. Plutarchi verba subieci, in απι-ς-cουMμνος,

εδερκ p αρπν, id est, iterum aut m Solon cum ma- stratus omnes locupletibus, ut fuerant, relinquere cO'.

gitaret

28쪽

GRAE C. MAGIS T. LIB. L i

gitare reliquamque Rempub. temperare,ad quam plebs non accederet,ciues descripsit ex censu, iisque qui tam in aruis,quam in consitis agris iugera quingenta possiderent, primam classem descripsit, eosque quingentomedimnos appellauit,secunda eos qui equum alere possent, vel trecentum iugerum censim haberent, eosilue Equites vocavit. autem, id est, coniuncti & icij vocati sent ij qui erant tertiae classis,quibus duobus erat ce-sus trecentum iugerum. Reliqui quibus nullum ius adipiscendi magistratus dedit,mercenacij dicti simi. Quanquam non quatuor hi ordinibus mihi distingui vinn-tur,sed duobus tantummodo, cum pr sertim classes sint, nec classibus Romae distinguatur ordines. A tque id Aristotelis & Plutarchi verba,quq paulo supra allata sunt indicant. Tres enim primas classes nobilibus & opulentis, quartam inopibus assignant. - ne enim vel danti et ij dicuntur quos Cicero in primo de officiis mercenarios vocat,qui sitas operas locat, qualis fere solet esse inops multitudo.Suidas autem Mnς qui sint,exponit his vcrbis, se

si ἡδεμας αρεπατο Geta, id est,Cu in quatuor partes diuideretur apud Athenienses Respub.maxime tenues Noe dicebatur,&tributum quod nulla, id cst, mercenarium Vocabatur, pendebant. h autem nullius urbani muneris nec bellicierant participes. Dionysius autem Halicarnasseus M appellatos Athenis ait eos, qui Romae clientes appellabatur,Plutarchus vero πελά e clientes esse dicit. Atque

etiam aliam diuisionem Plutarchus in Solone refert, inquam Athenis populus diuisiis sit. A'i δ' ΛΘliseu ste κ

29쪽

I. PER IONII DE RO. ET

σεως πλουσrων. η γ' εὐα-γ μειαν ὐοῦν nesεκτημοιοι πυαγροιόψυοi Mas ne n uia λα δίτονης, di πῖς σώμασ* αγώγim noli δαRζουσn κω,&c. id est. Athenae autem sedato motu Cylonico,scelesti ue ut dixi mutatis,in vetere de Rep.discordia re seditione erant. t in partes ager diuisus erat,totidem in ordines,urbs est distincta. Nam dc Diacriorum ordo ad populare ciuitatis genus erat propensissimus,& Pediaeorum ad paucorum ius atque ditionem.Tertius autem ordo Paralorum cum temperatam ouadam & confusam Reipub se amsequeretur, impediebat quominus alterutri vincerent. Tum vero quoniam tenuiorum & locupletum dispar &inaequalis conditio quasi vires sumpserat&conualuera omnino imbecilla.erat ad se tuendam ciuitas, eaque ita demum constitui liberarique a motibus posse videbatur, si tyrannis existeret. Erat enim locupletu usuris oppressa multitudo. Nam aut agriculturae studio dedita sexta partem fructuum quos percipiebat, pedebat, aut qui aes alienum conflabant, in eorum corpora a foeneratoribus saeuiebatur.Xenophontis aetate aliter fuisse descriptum populum Atheniensem, hinc intelligi licet, quod nobilium tantum & plebis metionem facit in Atheniensium Rep. pN I; αἰ Ag: Ma ρι αδεπς Milo&αid est, Ac primum quidem hoc doccbo, iure obtigisse Athenis ut tenues & plebs maiores opes habeant, vel meliore sint coditione,quam nobiles ac diuites. Alij etiam aliter ciuitatem diuidunt ut Hippodamus qui Milesiis leges dedit, in opifices,in agricolas,& in milites. De hoc enim scribit Ariuoteles in ii .de Repub. libro his verbis, si esui et λiν τῶ μι μυάωπιν , εἰς ταα si μέρη δη-

30쪽

GRAE C. MAGIS T. LIB. I. O

tem ciuitati decem virorum milia,eamque in paries treis distribuit, in opifices, in agricolas, in eos qui bellarent& qui arma ferrent. Lacedaemon etiam in duos ordines

quemadmodum Romae, distributa est a Lycurgo, idque hinc sciri potest, quod Theoponisus is qui regiam p

testatem tot tenuit, centesimo fere dc tricesimo anno

post Lycurgum, Ephoros qui erant de plebe, Regibus

qui contra plebe nobilibus fauebant, opposuit, quemadmodu Romae consulibus oppositi sunt tribuni. Cu enim, ut ait Plato in tertio de legibus libro,&Plutarchus in Lycurgo, viderent ij qui Lycurgum consecuti sunt, im moderatum paucorum imperium , et Ephororum qui de Plebe erant,vim oppositerunt. Eorum autem verba proferam tu, cum scparatim de magistratibus dissera. Q deodem modo de Cretum Repub. iudicandum est, cum praesertim Lacedaemoniorum Rcspub. sumpta sit dctras. lata a Cretibus, ut in secundo libro de Rep. Aristoteles docet. Atqueut aliquid de iis Rebuspublicis dicamus,qui hodie praeclare coimituri dicuntur,in Venetorum Rep. quae sola hoc tempore latissimum tenet imperium earuquae confusae sunt,duo sunt hominum genera & ordines.

Αlij enim patricij ssint & nobiles,alij plebij. Plebeiorum

rursus duo sunt genera,alterum eorum qui maiora & altiora spectant, altorum eorum, qui contenti re familiari, amplius nihil quaerunt. Itaque sapienter utrique generi dicuntur prouidisse ij qui Rempub. illam constituerunt. Nam & illis quoniam periculu crat, ne si honoribus priuati essent,in Rempub impetum facerct, aditum ad magistratus certos patere, his iter prςclusum esse voluerunDe his mox cum de ciuibus Reipub. dicendum erit,disseram. Quod si omnes nobis ciuitates vel quae extant, vel quae fuerunt, nobis proponere velimus, eas aut fuisse in hos duos ordines distinctas, aut ad eos reuocandas fuisse reperiemus. Summa est enim haec ciuitatis diuisio, aliostae nobiles oc locupletes, alios plebeios ac tenues cum

D iij,

SEARCH

MENU NAVIGATION