장음표시 사용
51쪽
Elenchus eomm . quae in hoc I. Tomo
. continentur. VI a Camiui Peregrinis.
52쪽
CAmilli Peregrinii Iunioris Historiam multis abhine an
nis cum legerem, dolebam sane neminem suisse, qui ejus Opera , quae extant, recudenda curaret, eaque animadversionibus, novisque additionibus augeret , quo huius Auctoris dignitati, ac nostrae Langobamicae historiae, quae mutila admodum, & mminuta ab eo descripta fuit, Perspicuitati satis consultum stret . Animum tandem rein creavi, ut primum nunciatum sirit , clarissimorum Pala. tinorum quorundam Mediolanensium ac solliorum opera, auctore ac duce Ludovico.Antonio Muratorio Mutinensis hibliothecae praesteio, viro omnigena eruditione reserto, Italarum rerum Scriptores Omnes, & M. SS. Codicum Uariis ex hibliothecarum tabulariis volumina evoluta in mnum colligenda, pluresque in tomos digerenda, ac distri. huenda . Quocirca Peregrinii saltem opus, quod ad Lan gobardorum pertinet historiam , absolutum cudendum sp Taham; quod nec Grotius olim, neque Burmannus , aut quispiam alius ultra montes clarissimus vir hactenus sec Tat . At Praeter expectationem accidit, quodque laetitiae argumentum spre sperabam, id in causa fuit , ut omnino animo angerer .QVix enim tomo II. in lucem edito, ac
anno MDCCXXIII. pervulgatu, quo Historia Principum
Langobardorum a Peregrinio nostro condita continetur . illum avidus evolvi, in quo nedum suppletam illam, auctim. que, sed ne integram quidem, absolutamque observare licuiusquidem primam tantummodo partem in eum digesserat Muratorius, alteram sequentibus tomis collocandam pollia Citus. Interim maxim v animi mei molestia hiennii pene spatio excurso, in lucem tandem tomus V. prodiit , qui Feliquum Peregrinii opus cusum complectitur . Illud vero nec aliqua ex parte auctum praeter notas textui Falc
53쪽
xxxviii FRANCISCI MARIAE PRATILLI
adjunctas nec an Imadversione aliqua notatum cernItur Immo tanquam irrellaiosum sortasse ratus, Salernitani A. nonymi textum interruptum literariae Rei p. tradit Auctor ipse , ab eoque partes VII. scindit, quas Peregrinius luis
adnotationibus illustrarat. Huic tamen Uu'neri, aut saltem probro nova hac mea editione medendum Curavi , inteis Elum alernitani textum recudens , noti sque tum Pe regi iis
nil , ipsiusque Murratorii , tum meis quibusdam utilibus
animadversionibus uuinam cumulatumque. Ut uno intulis
tu Lictoribus integra hujus Anonymi Historia repraesien
Quod igitur a Burmanno, vel Muratorio summoperire expectabatur , continuandam scilicet ab iis Peregrinii Langobardorum Principum historiam ; di quidem iam ad- promiserat Burmannus id ardenti studio mihi conficie dum fore sperabam . Quocirca enixo latione multorum Ta- hulatiorum , Bibliothecarum M. SS. volumina , ac codiisces non destiti diligenter pervestigare , amicorum consilium , ac praesidium demisse expetere . At ad tantum opus imparem me tandem agnovi , ac desiderium vehemens spes frustrata est, quare ad alia oculos, animumque converti. Qilod quidem antea illustres viri etiam tentarant Fabius Vecchionius Peregrinii secius , fidusque amanueninss , ac Silvester Aiossa Michaelis Monachi V. Cl. nepos Capuani Presbyteri r necnon RR. PΡ. Soc. Iem Iohannes Petrus Paschalis , qui plura e Peregrinis hauserat , nec plagiarii nota excusandus iis in opusculis, quae typis post Peregrinii obitum incomte nimis donavit; Iacobus Nata. Iis, ct Prosper Cappella, qui varia quidem congerere coinnati sunt ex iis, quae a Camillo ipQ, dum degeret, acis ceperant . At cum ii, quos habebant haud sibi bene conis gruentes detritos lapides, aliaque ad hanc rem necessaria omnino deessent, illaboratum Opus reliquerunt ἰ lapiadesque illi vel dispersi, vel omnino protriti sunt, ut dis
sicili negotio res conficienda prorsus videatur.
Peregrinii interea Langobardica historia vel in Bu manni , Vel Muratorii collectione Budiosae iuventuti lac
54쪽
genda erat, quod admodum lissicile illi videbatur, cum
prae librorum mole , ac numero ingens sumtus ad illos emendos necessarius foret, nec facile illi commodari so. Iςnt, aut e publicis bibliothecis exportantur . nec ad eas, nisi statis horis, adiri possit . Eo itaque ducta res erat , ut jam a quibusdam nostrae urbis. eruditis, dotasque ad lescentibus Camilli Peregrisi editio utcunque curaretur. adnotationibus licet, aut auctariis spoliata. Hic enim pa4eto literariae Rei p. satis consultum putabant, ne tanti viari addiscend 1 histori1 omnino privarentur. Quod quidem mihi summopere displicebat , illius scilicet historiam mu
tilam etiam, diminutamque cudendam ; statimque animum adjeci , ut quoquo modo' illa ornata rursus in lucem prodiret, sicque eius vitae acta, deperditorum ope. rum saltem titulos, monumenta, aliaque erudita opuscula in medium afferre cogitabam. Verum, quod Optabam cluntaxat, nedum Operi manum admovere coepi, sed ne tentandum quidem audebam. Amicorum tandem blandi.
mentis , consiliisque allectus , illorum optatis , iussique. acquievi, licet ad hanc dissicillimam spartam ornandam haud fiatis essem, S ad tantum onus sustinendum impa,
rem prorsus agnoscerem. Demandatam provinciam suscipiendam exorsus eo an uno eram , ut magnopere Vercrer,
ne, quod decori tanti Scriptoris elle debebat, probri loco , ignominiaeque mihi cederet. Piimum igitur Scriptores in collecta Peregrinii hist ria recensitos, Capitularia, aliaque ab eo edita opuscula accurate 'expendi, iisque adnotationes, quae in prisca editione desiderantur , adjunxi sicuti Peregrinius ipse secerat in legendis Historicis a P. Antonio Caraccieso olim Neapoli exculis quihus & obscura illustrarentur, ac dubia ad trutinam revocarentur; quaeque vel probanda , vel improbanda forent. Tum quas ille ad promiserat DiIsertationes , Chronicos Canones , aliaque , quae ex Tabulario. rum sedibus opuscula invenire potui, in medium adferam. Haec utique primo animum subierat sententia , ut ad Otationes scilicet. auatis a Peregrinio opusculis ad tex
55쪽
rem ; Dissertationesque, ac Chronicos Canones, quos impollicitus erat, supplerem; his enim additionibus Lang hardica ejus historia licet haud integra , cumulata magis saltem prodire videretur . Verum cum plurimis abhinc annis capsulas quasdam Fabii Uecchionii, & Francisci Antonii Thomasti qui plures M. SS. analectorum codices reἀliquerunt heredum consensu , ac Voluntate pervoluta se sem, aliqua in iis scitu digna eorumdem mei manu deis script1 monumenta comperi et ac praecipue apud Iohannem Baptistam Vecchionium Fabii pronepotem inter M.SS.Codicum plura volumina, Cinglense , sive Aliphanum Gregorii Mon. Cassin. breve Chronicon inveni a Peregrinio nostro e suo autographo itinc apud Antonium Caietanum de Aragonia Aliphiae Comitem, ac Laurentianae Ducem adservato, exscriptum anno Aer. Chr. MDCLIV. quod profecto deperditum existimo; nulli bi enim autographum
illud invenire potui & apud Stephanum AJossa Michaelis
Monachi heredem , multa quae ipse congesserat diplomata, ac vetustissimum Monasterii S. Benedicti Capuae Casimenissium Necrologium ς nee non S. Iohannis sacrarum Virginum ejusdem urbis Histoi totam, quibus quidem νῶι ἀν-δμωα varia ad nostrae Italiae historiam spectantia obscura quaeisque illustrantur , eaque praesertim , quae ad Capuanorum Principum vel nativitatem , vel emortualem diem attinent . Haec itaque novae huic Peregrinii editioni adiicienda merito censui ; Chronicon demum quoque Saracenico-Cal brum a viro cl. Iohanne Bernardino Tasurio Neritonensi patricio inventum; quo quidem Regni nostri Provincias Saracenorum toties excursionibus devastatas planius explicat, Calabriaeque, seu Brutiorum urbes clarius distinguit. Et quoniam de aliquibus Capuae Comiti s nec a Iohanne Abbate in sua Campanorum Comitum historiola, nec a Peregrinio postmodum aliquid omnino memoratum fuerat, eidem Iohannis Abbatis opusculo de prioribus Capuae Comitibus Dissertationem praefigendam censui, qua multa quidem inedita illorum temporum monumenta Pr
56쪽
strentur . ad eruditorum commodum , ac utilitatem. Inn meros etiam e Campanorum Principum sanguine Comites ortos in toto Capuae Principatu , ac de Beneventi , Sa-
Iernique Dynastis pro virili exponere satagam. Quo prosecto palam fiet, quasdam familias iamdlidum ex inactas e
Langobardorum nostrorum gente proculdubio manasse , ut quorundam Scriptorum opinionem Omnino refellamus, qui ad aucupandam aliorum gratiam, quod ad hanc rem attinet, Uana quam plurima , ac inepta retulere. Nec abseesse putetur, & huic historiae minime consentaneum , cum ad eam illustrandam summopere conducat; hoc enim Pa Ela Langobardorum reliquias cognoscemus , Vetustisque
ab illis ortis familiis decus ac dignitas proculdubio accre
At ut instituti mei ratio in nova hac Camilli Peregrinii editione facilius intelligatur, hunc ordinem servandum putavi. Huic historiae ipsius Peregrinii vitam primum praefixi , quam magno quidem labore ac studio e variis M. SLepistolarumque monumentis , seniorumque nostrorum tra ditione erutam concinnavi. Ante Erchem pertum , s e cujus
historia initium cepit Camillus excerpta aliqua e Pauli Diaconi libris vi. de Langob. Historia recudere curavι rquippe cum sestissime in rebus nostris , Ducatus praeci
pue Beneventani institutione, eorumque Ducum serie, si ve successione, aliisque ma me fridus citandus foret, ei textum cum notis Horatii Blanci, meisque aliquot animalis versionibus illustrandum censui, ut quisque prae oculis i stem haberet, & textum. Accedit etiam quod cum ante Erchem perti aetatem scripserit Warnestidus, illoque usus etiam fuerit Ostiensis , dignum operae pretium iam existimavi, ab initio Langobardorum in Italiam adventus regnestas continenter explicare . Qua etiam de causa in Praefatione ad Paul. Diac. de Ducatu Spoleti obiter pertractandum censui t quandoquidem & unus is erat e tribusi II iastitoribus Langobardorum Ducatibus , ct cui pars aliqua NCap. Regni olim adtributa, eodemque in Ducatu x. Chriani seculo Capuae Principes dominati. Quare eorum D
57쪽
xxxxI, FRANCISCI MARIAE PRATILLI
cum seriem ab institutionis Anitio ad x I. usque sieculum sed ordine distributam exhibebo.
Subsequitur Erchempertus, quem notis etiam nece striis ditare. oportuit ad Historiam , rerumque ordinem elucidandum e quod S in Historiola etiam Ignoti Cassine, iss, alii 'ue opustulis faelum animadvertitur et permulta enim in mis narrationibus obscurae , confusa , mutilave erant . quae illustratione omnino indigebant. ΗOs tomo altero sequitur Anonymus Salernitanus ,
quem integrum, Uariisque lectionibus, notationibusque audium dabimus; quod neque Peregrinius , partibus ab eo tantummodo vi I. selectis, iisque notis illustratis, ediderat; neque item Muratorius, qui ab iisdem Peregrinii pallibus sejunctum recudit erroribus quam plurimis reuertum , secundum exemplum ipsi a P. Eustachio Caracciolo V. Cl. missum ; cui tamen Scriptori notas quasdam Muratorius idem addidit , ipse que alias adieci opportunioribus locis: Dissertationemque de Constantiniana Capuae Basilica , α S. Stephani Veteri Episcopali Sede, quas Ecclesias confundere Salernitanus Anon. atque Erchem pertus visi siunt . Permultis, quibus Anonymus hic fabellis scatet, expensis atque reiectis , quae maiorem Erchem perto , aliisque I cem praeseserrent, accurave adverti; qtio factum est, ut illius seculi monumenta plenius haberentur, Langobardoinrumque gesta suo quaeque. ordine disposita prorsus dignosterentur.
Capuae tum Comitum Historia succedit, cui aliquae
Item meae notatiunculae subdunt Ir , Beneventanorum Pra
cipue Apologeti conde Ludovici Imperatoris captura, quos 'ab omnibus sere illius aevi Scriptoribus injuste hujus criminis expostulatos vindicare conatus sum . Quod iis pergratum Bre , puto , quippequi in hac re Peregrinio no- sero lubenter adhaesierim , meique in eos grati animi henevolentiam ostenderim et ut qui socii olim adjunctiquct Campanis suere Beneventani, tum aemuli, semper tametaeoncordes, ae suae gloriae cupidi, Patriae decus quaerere, atque enixe dilatare conati sunt.
58쪽
Capitularia dehinc Langobardorum Dynastarum Chro.
nologico quaeque ordine per Principum aetatem distribu ta dabo, singulisque aut legum, aut nominum, aut ver horum notulae adjicientur aptissimae . Ea in unum col- Iecta locum quod Peregrinius nullatenus actverterat liacebit adverterer scilicet I. Capitulare Arechis primi Beneventanorum Principis ann. circ. DCCLXXV. Itemque ejusdem Principis Pactum de Liburia cum Neapolitano Ddicer Pactumque aliud Gregorii Neapolitani Dueis ejusq; nepotis post ann. Christi C M. inita. II. Capitulare Sicam di Principis item Benem ann. DCCCXXXVI. III. Aliud Radelchisii Pri icipis ann. DCCCLL IU. Et illud Adelachis, sive Adelchisii Principis anno circ. DCCCLX. Aepostremo Praeceptum Ρaldulphi IV. Capuae Principis ann. MXXXIV. duo sque Judiciorum Libellos ibi quoque adne.
Eiendos existimavi, ut omnes simul Constitutiones conjun Oim haberentur.
Succedent Capitularibus Langobardorum Principum Tumuli, quibus alii Peregrinio ignoti ex M. M. Vecchi nil, Thomasii, ac Monachi codicibus educti adtexuntur, aliaeque illius aevi Inscriptiones inseruntur. Scriptores deinde Caracciolanos post Clytiensem, sive Aliphanum, di Nec rologium , quorum mpra memini musa cum Peregrinii castigationibus squas ipse separatima textu lupis dederat in sua Lang. Princ. Historia a me icque perpaucis animadversionibus auctas recudere curabo,
eo quidem ordine, quo illos Muratorius in sua Collecti 'ne edidit . Quibus accedunt S. Sophiae Beneventi , α Cavensis Mona aerii Chronica mutila a Muratorio edita raliud Barense, Saracenic Calabrum Tam ii, aliaque qua hactenus summo studio a Cl. viris expecto , qui maxima
diligentia, di cura e tenebris eruta illa comperere. De Beuventi Ducibus. ae Principibus, necnon etiam. Salemi susus postmodum pertractabitur , cum eorum Chro. nicon, quod Peregrinius in medium attulit, recudam' ibique etiam de Capuanorum Principum origine, serie, eo
rumque clarissimo stemmate, sive insignibus, agendum erit
59쪽
kox, FRANCISCI MARIAE PRAΤILLI
ubi de Langobardici Principatus Comitibus , seu ramusculis ex illorum stipite productis ad majorem Historiae claritatem , integritatemque aliqua delibabimus. Series post haec sequitur Abbatum Cassinensium ab Aut re nostro fiammo ιabore distincta o e qua Dynastiae Langobardicae permulta , quae ad persectam , absolutam. que pertinent Chronologiam , elucidantur , gestarumque
rerum illius temporis ordinem , Ueritatemque conciliant .
Huic Casi. Abbatum seriei aliqua adnotantur , quae suis Iocis adiungenda fore putavi, ne vel tantillum Peregrinii nostri gloriae, ab invidis pi aesertim , dbtrectatum videa
Pustremo Dissertationes illae VII. ab eo editae de D
catu Beneventano, quibusdam commentariolis auctae , colis locandae erunt; aliaeque VII. quas ipse cudendas promiis strat . a me, aliisque cl. viris compositae inserentur . Ac
ne quid ad integre Peregrinii opus absolvendum desit , Canones quoque Chronicos, quos ipsemet pollicitus erat, addend as curabor Aliasque omnino necessarias de Liburia, de Ducatu Neapolitano &c. Dissertationes, quae suis locis aptissime di siponentur. lauaedam demum in huius calce operis Camilli optascula tam ea ita, quam hactenus haud excusa, eruditasque perpaucas epistolas a serali igne ereptas, ut eruditi hujus Scriptoris in parvo quoque ratio habeatur , subnectendas censiui. Quod iis legentibus haud injucundum prosecto erit,
'qui huius cl. viri laborum reliquias summopere colunt. Quibusdam tandem eruditorum virorum Objectis o currendum puto. In percurrendis siquidem , expediendisque Capuae monumentis me nimium diligentem , vel soristasse etiam indulgentem expostulabunt, qui ceterarum ur-hium dignitatem, antiquitatemque in hac historia illu-srandam quandoque praetermiserim . At n- abs re factum videbitur , si quid patriae suae quisque debeat ,
animum intendant. Cassianum de hac re loquentem audire licet: Nimis, inquit, otiis ere patriae amor, S r eordatio. Quod utique ab Ovidio fortasse accepit in perincelebri illo epigrammate : Ne-
60쪽
scio quo natale suum ducedine eunctos Ducit, β immemores non init esse fui.
Inditus profecto non parentum nostrorum tantummodo amor est, sed patriae, quibo aeque natura Parem , sortemque dilectionem in sudit: Tullium testem voco, qui II.
OE. haec habet: Si contentio uae ast, s comparatio fiat, quibus plarimum officii tribuendum sit, mine es fuat Pa tria , s Parentes, quorum beneficiis obrigati stimus. Hinc nemo est , qui Patriam diu t subdit Seneca de Rem. sori. quia magna, sed quia sua . indisses ad Da Phaeae
saxa properat, quemdmodum Agamemnon ad MFeenarum nobiles muros . H iec satis pro me sint, qui Capuam patriam , urbem antiquissimam , cunctisque seculis celebra dam , illustrandam iuste pi. - . . Alii sostasse improbabunt , quod taenere Peregrinii operi manum admoverim, quodque ingenio meo majorem provinciam tentandam su eperim . At quid erat expediandum, exadita jam pene seculo , quum Peregrinius e viris excessit, ut aliquid lucis ejus operi e quin ipse minime a solverat, asserretur Nemo hactenus suit, qui tam neces sariam aevi huius hi stiriam illustiandam coaperit , quod summopere expectabatur. Fateor quidem me .plus oneris sustulissis , 'quam serre me potuisse intelligebam 4 tamen quod suscepi, quoad potero , Deo ausipice , perserendum confido . Aliorum votis , praeceptisque obtemperandum erat; quare si meae laudi obtrectatum iri sensero, quot pro tanto nostro benemerito cive ad eius illustrandam historiam tantopue ad laborarim , aequo animo seram , cum Iiterariae Rei p. commodo vacarim. Ad vana, ac futilia interdum me digressum plerique sortasse criminabuntur . Anne inutilia prorsus censeri cle-hent tot allata diplomata , ac monumenta , quae ad elucidandam hanc historiam omnino necessaria videbantur ZInepta quae ad veterum Basilicarum , Monasteriorum montium, flaUiorum . villarum eo nitionem attinent, de