Anonymi Orestis tragoedia emendatiorem edidit Jacobus Maehly

발행: 1866년

분량: 93페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

MMENDATIOREM EDIDIT

6쪽

EMENDATIOREM EDIDIT

7쪽

LIPSIAE TYPIS B. G. TEUBNERI.

8쪽

Duo adhuc inventi sunt codices manuscripti quibus quod inscriptum est A Orestis tragoedia Usive - restis sabula' carmen continetur, Bemensis alter 4b) alter Ambrosianus s0. Tq), duo editores, Carolus Guillelmus Muellerus Rudolstadiensis et ego. Et codicum quidem quem primo loco posui, Bungarsianus olim, membranaceus vetustate alterum longe superat, si quidem a Sinnero in codd. inscripti. Biblioth. Beria. descriptione ad saeculum p. Chr. n. nonum resertur quanquam Muellero scriptus esse videtur saeculo demum X. ), Ambrosianus vero chartaceus saeculo non priore quam abhinc quarto exaratus est. Continet Bernensis praeter carmen nostrum Lucani de bello civili libros decem, in Ambrosiano vero insunt varia Vergilii, Claudiani, Calpurati Nemesiani carmina sive sincera sive subditicia. Contulit illum Muellerus ipse cum Bernae ad liue degebat, hia e postquam

9쪽

PRAEFATIO.

M. IIertZ partem eius iii Muelleri usum descripsit.

B. IIercher deituo excussit totumque carmen iacum

Muelleri exemplari accuratissime contulit. Equidem hoc praesertim in carmine acquiescendum mihi esse putavi in utriusque viri diligentia comparandique codices sollertia. Accedit, , quod neutrius manuscripti ea sit praestantia, non ut denuo exigendis operam te perdidisse recte judicaveris : quin imm0, singulari sere casu accidit ut

quamvis vetustate multum discrepantes in pravitate omnique corruptelae genere mirum in modum conspirent, ut non facile dixeris uter utro magis sit inquinatus. Quanquam si utriusque menda numerantur modo, non pro gravitate p0nderantur, superat Bemensis larga corruptelarum messe pravitatis aemulum, ut tamen in nonnullis per ulcerum laeditatem veram scripturam dispicere liceat. Nam ut omittam quae leviora Sunt, codicis huius scriptorem litteras b et v sere constanter permutare, in omni v0cabula recte scribendi ratione hunc in modum aberravit a vero, tanta est licentia grassatus,' ut non tam indiligentem fuisse quam latinae linguae prorsus ignarum plurimis indiciis appareat. Qua in re qui codicem

10쪽

PRAEFATIO.

Ambrosianuin exaravit melius suis se constitutum

dubitari nequit, quanquam plus uno loco quas ille praebet scripturas latinas quidem specieque

probas prae inquinatioribus barbare que sonantibus Bernensis sunt repudiandae. Cuius rei exempla in adnotatione critica videbimus. In universum vero spectanti res ita est comparata, ut nulla plane vetustatis ratione habita ea sit promiscue ex utrovis lectio eligenda, quae sive a latinitate sive ab exteriore qualibet specie majorem habeat commendationem. Ex his quae de codicum conditione strictim

attigi nec opus est sustus disputareὶ sequitur in

constituendo carminis contextu, modo quis illum ad veri speciem exigere sibi in animum induxerit, permulta nec levissima redire ad editoris partes officiumque seu mavis ad emendandi sollertiam. duas partes Muellerus quidem ita egit ut paucissimae conjectura nec semper probabili emendaret, longe plurima aliis prolliganda relinqueret. At debebat vel prorsus manum continere ab emendando vel aequabiliter et constanter conjiciendi tentaminibus adhibere. Namque ingenium si pauculis admoveris levi sane opella restituendiq

SEARCH

MENU NAVIGATION