장음표시 사용
21쪽
ΜELPOMENE Cresce tuis populis et carae, Alberte, parenti, Fortuna heu semper cui peracerba suit; Ex quo dilecti flevit sic sala mariti,
Esse ut crudeles diceret illa deos, Crudelesque deos, crudeliaque astra vocaret, Tam cito dhlicias quod rapuere Suas,
Quodque suam potius voluisset landere vitam, Cernere quam lanus coniugis aegra Sui. POLYMNIA
Cresca ; virum populis nam cum te secerit aetas, Tutor eris gentis praesidiumque tuae . . Tu quoque solamen, tu spes, tu gloria Solus, Optimus et princeps : quare age cresce, Puer, optimus heroum quot sunt, quotcunque suerunt, Et quot venturos fata Severa trahent. Nam tibi recte equidem nascenti, Alberte, recordor Sic fore concordes tres cecinime deas. URANIA
rigo tuum nomen cum sima obscura recondet, Atque erit obscurus eum tuus alius honos, Nec tibi perpetuum laudes, neu secta manebunt; Uoda dabit segetes, sidera terra seret,
22쪽
Omnia tunc retro convertent flumina cursum, Lucis egens aer, lucis Olympus erit, Enceladusque iterum supponet Pelion Ossae ;Sed dabitur magnos vincere posse deos. EUTERPE
Postquam te talem Parcae cecinere futurum , Qui te non coleret ferreus ille seret: Ferreus ille quidem; sed qui te odisse valeret, Esset montanis saevior ile seris, Atque foret multo calcato immanior angue, Nec non vorticibus, dira Charybdi, tuis, Stymphalidasque truces, et Cerberon illo trifaucem Saevitia, et Stygias vinceret ille canes:
Esset et ille idem dignus sine fine renatis Viseeribus Tiui quod satiaret aves; Sorte vel illius qui se sequiturque fugitque,
Versatur celeri dum levis orbe rotae; Quodve, ut tu, esuriens esset tua , Tantale, Poma, Atque sitiret aquas, nec biberentur aquae; Cervice aut misera ruiturum , Sisyphe , serret, Quod petis, aut urges irrequietus, onus .
23쪽
Si mulier; miserum natorum digna cruore Esset crudeles commaculare manuS, Sive quod insando tauri poteretur amore Altera Minoae machina Pasiphaes:
Si puer; a caro donum exitiale parente Ferret, ut insanis obrueretur aquis, Quodve foret turpis sceleratae flamma novercae, Cui maris exitium monstra timenda darent: ERAT
Inclyte seu posset, Princeps, te odisse puella, Cui staret medio pectore dura silex; Digna quidem lato Phryxi foret illa sororis, Quae Hellespontiacis nomina secit aquis; Sive quod irati manes placaret amantis Μactata, aut caderet quod patris illa manu,
Fataque, post urnas iterumque iterumque repletas, Ferret apud manes Tartareumque Iovem. CALLIOPE
Qui te amat, et qui te posthac, puer inclyte, amabit, Et sanctos mores ingeniumque tuum, Folix ille suos vel dextra computet annos, Mortuus aetheroas incolat ille domos .
24쪽
- sAt tu qui flava caput accingeris oliva, Virtute et sacies qui tibi ad astra viam, Sis felix, volitaque hominum cum laude per Ora, Vel coeleste cibus cum tibi nectar erit.
25쪽
AD EUΝDEM PRINCIPEM Te super ista solent cantare alterna Camoenae, Haec de te Aonides carmina culta Sonant.
Quae tibi quandoquidem nobis iussere daremus, En dedimus: cantus perlege Pierios: Et cum carminibus nostrum, puer inclyte, librum
Accipe, multa tibi qui pretiosa dabit.
Perlege, disce: tuae sic te praebere parenti Mirandum poteris, sic tibi crescet honos. Sic etiam divo semper, puer Optime, Marco Carus eris : natum te velut ille fovet, Atque amat, et iusta tecum ditione gubernat Carpum; qui gentis firma columna Ρiae est. Marcus hic ille Ρius, nulli pietate secunduS, Eloquio priscos qui bene vincit aVOS: . Marcus hic ille Pius, quo non praestantior alter Horrida Μartigenas ducere ad arma viros. Huic multum ut placeas studeas noctesque diesque: Hunc mihi ceu patrem tu face semper ames: Ut patruo placeas, virtutem amplectere totis Viribus: interea quae damus usque legas. Nec tantum nostros libeat legisse libellos, Nec tantum chartis incubuisse meis:
26쪽
Perlege, disi e etiam, Pallos tibi docta legendos Quos Romana dedit, quosque Pelasga dedit,
Et vigila, atque almae virtuti incumbe, labores Perser ut accedat laurea himst libid .
Sie sublime tuum tolles ad sidera nomen. - '
Μistus eris magnis magnus et IpSe viris.
Interea Gr ios, idivina 'olumina. . libros . Et cum Romanis haec mea scripta lege; Namque ubi grammaticen pueros docuere Latinam, Instituunt cultos dicere posse modos. Dehine tibi nos dabimus geminae praecepta Minervae Quae Romana puto, Grasteaque lucta leget; Assiduis quae nunc castim scripta lituris , Ut valeant docias non metuisse manus. o. Te modo, quos dedimus, tu et hos legisse libellos, Doctior ut posthac cetera nostra legas. T .
27쪽
Clioque, Euterpeque, Thaliaque, Me omeneque, TerPSichoreque, Eratoque, Polymniaque, UmmeqVe,
UANTI apud me sint Alberius Leonellusque liberi tui, quos nuper mihi crudiendos tradidisti , atque quanto ego amore , quantaque eos benivolentia prosequar, polos vel ex hoc facile perspicere, Catharina Princeps, Heroidum aeta tis nostrae longo prudentissima sa) , quod P 'rum illud quod datur olii; nam multis negotiis impeditus vix quatuor horas ad summum Suppeditare quotidie meo studio possum; non ad meam utilitatem , ut sane plerique lacerent, le-
28쪽
gendo consumo; sed in aliquo potius scribendo componendoque opusculo in disciplina grammatices , quod sit erudiendis liberis accommodatum: quod si ita est, nec ne, alter qui melius sciat, quam tu, non lacile inveniri potest. En de accentibus et Latinis et Graecis op Sculum , quod nuper conscripsimus, tibique donavimus, ut a te pueris non modo legendum , sed etiam ediscendum offeratur et donetur tuis: quae cum digna mihi res, tum ipsis Pernecessaria videbatur; non enim parum fructus et sple doris habet secundum accentus recta Pronunci tio et moderatio dictionum: qua cum indigere liberos tuos animadverterem, ipsis deeMe non v
lui, qui de accentu scriberem aliquid, quod ad
evitandum barbarismum magno eis adiumento so-ret et in qua re conficienda quantum laboris et difficultatis sustinuimus, quoniam opus suit ut plurimos et Graecos et Latinos libros evolver mus , ipse mihi sum optimus testis: certe multum elaboravimus.
Conscripsimus perpaucis ante diebus grammaticas Latinae linguae Institutiones, nec non de componendis carminibus opusculum, Panagyri- eoa quoque Musarum versus, quos illae de Asberti laudibus alternis concinunte quibus omnis D
29쪽
bus , ut nosti, donavimus Albertum nostrum , adiuncto etiam libello Graeco, ut Graecas etiam litteras una cum nostris edisceret, itaque pariteriret . ut neutra lingua, quemadmodum praecipit
Quintilianus, alteri ossiceret 3 . Quod eo ebiam iaci libentius, quoniam tibi praecellenti ingenio Principi, atque habenti cum plurimis in
rebus, tum in re quoque litteraria et acre et subtile iudicium, gratissimum me facturum Sciebam, si clara et egregia indole praeditis, et te clarissima matre sane quam dignis pueris tuis aliquem libellum Graecum tanquam isagogicum Scribe rem I quos tu non exculta solum, sed persecta quoque litteratura soro desideras; quam nemini ex hominibns nostris absque aliqua Graecarum litterarum cognitione, mira quadam tui ingenii
bonitate . cognoscis non posse contingere, contra quorundam indoctorum hominum stultam
pinionem, qui nihil aut certe parum existimant necessarias esse Graecas litteras hominibus nostris ; qui quam recte sentiant, viderint qui intelligunt: certe errant vehementer . Quomodo enim qui Graece nescit Graecos imitari auci
res potest, in omni disciplinarum genere quam doctissimos p . a quorum sontibus quicquid sereen laude dignum. in linguam Latinam constat
30쪽
derivatum; qui tanta elegantia, tanto artificio , iam mirabili subtilitate Omnia tractaverunt, ut Flaeeus in Arte Poetica Graecos non iniuria admiratus, sic de Graecorum ingenio scripserit: Graiis ingenium, Graiis dedis ore rotundo Musa loqui, praeter laudem nullius agaris. Et in eadem zyrios exemplaria Graeca
Nocturna persate manu, perame diurna .
Accedunt nostra sententiae alii plurimi, tam huius , quam antiquae aetatis, et docti et clari ubri. Sed, ut novos missos faciamus, nonne Μ.
Fabius Quintilianus, Latinae linguae peritissimus;
hoc idem in primo De oratoria Ιnstitutione senis tire videtur, cum dicit M: Sermone Gramco puerum incipere malo , quia Latinus comis pluribus in usu est, rei nobis nolensibus se stemhibet : simul quia disciplinis quoque Graecis fiamuI instruendus est, unde es nostrae suxerunt psit paulo post subiungit: Non Longe itaque Tm tina subsequi debent, et ciso stariter ire. IIa fiet ut cum aequali cura linguam utramque tu ri coeperimus, neutra alteri Osicias. Nonne
etiam Priscianus grammaticorum omnium, meo quidem iudicio , accuratissimus confirmat sententiam nostram 8 qui librum suum, qui est the-