장음표시 사용
31쪽
IEsaurus grammaticae disciplinae , hoc modo Incoepit: Cum omnis eloquentiae doctrinam et omne studiorum genus svientiae luce praefulgens a Graecorum fontissus derisatum , Latinos P stris sermone inpense celebrasse, et in omnibusia rum pestigia consecutos artibus rideo, ere. postea subiungit: conatus Sum Pro piribus meis Graecorum Praece ia Mirorum, quae congruarisa sunt, in Lasinum tran erre sermonem . Quid diram de Cicerone nostro, doctissimorum quidem omnium consemu Parente Romanae Eloquentiaeῖ qui Athenas omnium liberalium a lium inventrices dixit , quique in eo libro qui est scriptus ad Marcum Ciceronem filium de OLficiis , cum philosophiae Athenis incumberet sub Cratippo principe illius aetatis philosophorum ,
filium, ut cum Latinis Graeca coniungeret, quo' niam conduceret Plurimum, Suo eXemplo sic monuit : Tamen ipse ad meam utilitatem semper cum Graecis Latina coniunxi; neque id in phialosophia solum , sed etiam in dicendi exercisatione feci: idem tibi censeo faciendum , ut Parsis A utriusque orationis facultare. Vide igitur quam recte tu sentias , acri ingenio Princeps, atque magnum clarae et magnificae tuae gentis decus, Calliarina Ρia, si li-
32쪽
beros tuos non Latine solum, sed etiam Graece scire desideras, multorum exemplo et clar
rum virorum . Adde quod quantum divitiis et dignitate , tantum moribus et doctrina vis eos ceteris praestare hominibus; nec imitandos esse ducis nostrae aetatis principes, qui quanto digniores potentioresque sunt, eo etiam a bonarum a
tium disciplinis magis alieni. Non sic Romanos illos rerum dominos, non ipsos barbaros quondam , quos tu dignos imitatione existimas , secisse constat . Illi quidem liberalibus disciplinis eo ardentius maioreque animo incumbebant, quo et ditiores et digniores erant: quod cum alii innumerabiles viri, tam clarissimi, quam polentissimi sacere consueverunt, tum Ptolemaeus ille Philadelphus, vir quidem doctissimus, qui etiam bibliothecam nominatissimam fecit; atque etiam Mithridates rex Ρonti, qui duarum et viginti gentium, quas sub ditione habuit, linguas percalluit ; quemque medicinae rei perquam peritum suisse commemorant; unde adhuc huius regis antidotus celebratissima est, quae Mithridatios appellatur . His addo Philippum Μacedoniae regem, qui quanquam omni serme tempore negotiis belli victoriisque asseclus exercitusque esset, a liberali
33쪽
tamen Musa et studiis humanitatis nunquam a fuit; immo tanti faciebat bonas litteras, ut ad Aristotelem philosophum, nato sibi Alexandro, qui a rebus magnifice gestis Μagnus postea cognomento est appellatus, sic scriberet:
Quod sic exponi Latine potest Philippus Aristoteli S. P. D. Scias mihi natum esse filum e quare Diis ha
beo gratiam, non Solum quia naIUS eu, ν rum etiam quia eum nasci contigit temporibus tuis; spero enim ψSum a te eductum erudiatumque et nobis et rerum nourarum Successione dignum juturum . Vide quanti a rege illo potentissimo prudentissimoque doctrina ac virtus aestimabatur; quod ob id potissimum sibi natum esse filium gaud bat , quoniam doceri ab Aristotele posset, qui floruit temporibus illis . Νec tamen ipse Alexander omittendus est, qui lati et patre Philippo dignus filius, et Aristote-
34쪽
Ie praeceptore discipuluβ; qui copiis ne , atque
opulentiis, an doctrina . . Celer anteiro maluerit, ostendit his verbis in epistola ad praece
Paraphrasis superioris epistolae Alexander Arinouli S. D. Libros de Auscultatione Physica Mississe te sine moleste fero . Nam in qua irem re erimus nos praeuantiores ceteris, si mra, quibus eruditi sumus, disciplinas, communes omnibus feceris ' Masim equidem optimis disciplinis omneβ , quam facultatibus , antecellere . Va-
Magnifica quidem vox, et Alexandro invictissimo rege et sapientissimo digna ; qui divitias vi tute multo inseriores esse putabat. Quid dicam de Romanis nostris p et de Iut io Caesare in primis , qui aeque in litteris atque in armis claruit: quod ita sit, an minime , testes sunt eius commentarii, quos ille iacit rerum sua-
35쪽
I6rum , ut relinqueret materiam volentibus de se scribere ; sed tantae eloquentiae habiti sunt, ut nemo illos nec mutare, nec aliquid illis addere, aut minuere ausus sit. Quid item de L. Crasso Muciano p quem Romanae historiae Scriptores quinque rerum maxima habuisse tradunt; quod esset ditissimus, quod nobilissimus, quod eloquentissimus , quod iurisconsultissimus , quod pontifex maximus. Quid de Cn. Planco Z quem eius epistolae ad Ciceronem indicant suisse non minus eloquentem , quam Cicero ipse fuerit.
Quid do Asinio Pollione, de Mecoenate , de
Augusto Caesare, deque multis aliis ' quos en merare tum dissicile, tum etiam supervacaneum esset; qui etsi erant nobiles et clarissimi viri ac principes, tamen et litteris accurate operam dabant, et studiosos viros ita fovebant atque Suis opibus adiuvabant, ut plerosque temporibus illis ex infima sortuna claros admodum et poetas et oratores evasisse lalissime paleat, necnon in
Ordinem Senatorium atque ad summos honores Processime . Nostro autem tempore unum tantum vidimus,
qui nuper excessit e vita , Federidum Urbini Du-ςem Q, qui pariter et armorum et liberalium disciplinarum gloria excellult ; quique bonas a
36쪽
tes tanta fuit benivolentia prosecutus, quod birabliothecam etiam quam magnificentissimam sibi construxit; in qua quidem comparanda circiter quadraginta millia nummum aureorum exposuit, longe etiam plura impensurus, nisi illum mors erudelis et inexorabilis invidisset hominibus studiosis . o iacturam grandem, , O factum male , o damnum irreparabile t Tantum prosecto hominem mori nunquam oportuisset, quem quidem unum ex Principibus nostra aetate doctissimum.exstitisse mirabile est. Quanquam illum
Ioannes Picus O, Princeps inclFtus , germanusque tuus, longe quidem doctrina et bonarum artium cognitione antecellit; qui est tanto ingenio, tantaque doctrina, ut se iam toti orbi notum fecerit. Non licet hoc loco, ubi de pri cipibus sermo est in omnium bonarum artium disciplinis egregiis, qui temporibus nostris pauci admodum sunt, Petrum Baroccium s) praeterire, patricium Venetum perquam nobilem, ae Patavinum Episcopum, summa veneratione Summoque honore dignissimum ; cuius laudum principium facile quidem inventu est, exitus vero ainprime dissiellis Hia profecto Romanae linguao sane. quam doctus , Si prosa oratione scribit, copiosus est, ornatus gravis; si quando se ad car:
37쪽
men et mansuetiores Musas refert, tersus est aedulcis, itaque excultus et doctus, ut eum antia quis quoquo illis doctissimis certare videatur: est etiam medicinae rei et simplicium maxime non ignarus, atque etiam geometra m imus, item
in diseiplina iuris et pontificii et civilis excelleniatissimus . Sed sontio quam angusto ambitu ora conis summam huius principis doctrinam viri temque complectar; non enim epistola digna est . sed immenso volumina . Praeterea cum Sit Summo ingenio princeps, summaque continentia et humanitate; amplius antistes iustissimus, episco pus sanctissimus, in tuenda servandaque Salva toris nostri Christi Iesu religione aptissim . Ro- curatiSsimus, Optimus; non a meo ingenio, quod sentio quam Sit exiguum, verum a Summo, et, quam meum, longe maiore, posterilati tradendus est. Nec item Hermolaus Barbarus si patricius Venetus, vir aetate nostra rerum omnium
impense doctus , est silentio Praetermittendus . Hunc certo L. Crasso Muciano, de quo nuper meminimus, longe quidem rerum maximarum numero praestare sicile cognosei potest . L. enim Crassum quinque rerum maxima habuisse, historiae traditum est: Hermolaum vero bono
Deus, non modo quinque , sed etiam bis quin-
38쪽
I9que et plura quoque habere conspicimus . Dahoc enim dicere voee possumus quod sit diti simus, quod nobilissimus, quod eques clarissi mus, quod et Graecae et Romanae linguae peritissimus, quod in cognitionct simplicium medicinae Excellentissimus, quod item Eloquentissi mus , quod iurisconsultissimus, quod philosophus
mammus, quod astrologus summus, quod inter primos magistratus VenetoS ornatissimus, quod homo optimus, quod, etsi iuvenis, etiam castis.
simus: adde quod Zacharia patre I Q , viso M. gnissimo equiteque illustri ae Μarci Evangelistae procuratore integerrimo, filius dignissimus . His
atque aliis rerum m imis ornatus Hermolaus , lumen est ac decus Veneti Fotentissimi illustris. simique Senatus . . Tu autem cum ea sis quae et virtutem diligas mirum in modum, et nihil cupias magis, quam ut optimum quemque atque doctissimum virum sibi imitandum liberi eligant tui, seque ad .illorum imaginem comparent, qui mirabiliter in laude vixerunt, non dubito quin cum clarissimis atque iis, quos connumeravimus viris sint merito conserendi . Quamobrem perge, ut eoepisti; quandoquidem cum prudeatia tua, quae est quidem maxima tum his filiis, superabis
39쪽
omnium fortunaS: me autem, ut de me loquari habebis , cui aeque cari sint, atque suerint patri ; tibique persuadeas velim , quantum viribus eniti, consilio admonere, studio et doctrina tu vare Potuero, hoc commune Alberto Leonello que magnificis liberis tuis semper futurum ., Valo. ALDUS ΜΑΝΝUCCIUS BASSIANAS LATINUS
um Xenia, o Princeps, Romani, Alberte, quotannis Hospitibus brumae tempore rite dabant; Beddideras et tu, sanctissime Iane, Calendas, Anni qui finem principiumque vides. Hic mittebat aprum , qualis Diomedis in agro . occidit: hic laetae pignora Parva SutS : - : Ille dabat capreas , lepores , damasque sugaces , Laetas, cum pingui sumine, Cortis aves. Mitti et consuerat ventri lactuca movendo, Bapaque brumali grandia facta gelu.Dulcia mittebant alii sarcimina: laetos Sic ducebat avos ebria bruma meos . Sic te, magne puer, Carpum Novumque Salutet, Oppida quotque tuo sunt tibi cum patruo. AIons tibi boloios mittat, fungosque Suillos, Saturnalitios det tibi villa capOS...
40쪽
Nos tibi non dabimus quae pascant dona palatum, Mandentur ventri quae peritura tuo . Μittemus potius Pascentia munera mentem, Quaeque docent mores, ingeniumque iuvant. Accipe nunc igitur parvum , mea munera, librum, Conscriptum nuper, compositumque mihi. Hic dabit accentus . geminae moderamina linguae, Addieios facili sub brevitate tibi. Qui si gratus erit, tribuam quae condita Servo, Et sunt temporibus quae tibi danda suis :Hunc ubi tu scieris , longo maiora dabuntur Dona, tibi, pro te quae tuus Aldus habet .