장음표시 사용
321쪽
Hersae Theologiae Morivere diceretur in Ecclesia qccidis, se saltem in causa . E contra , . autem si vulnus Jeth ale esset inrflictum extra Ecclesiam , Vul neratus se refugiens in Ecclesiata ibi moreretur , tunc Vulnerator gauderet immunitate ob contrariam rationem . Gauderet ilenia immunitate , qui occideret, aut mutilaret in quolibet alio loco Sacro , de Religioso , diverso tamen ab Ecclesia, de Caemexerto, quia dicta constitutio Gregorii limitat locum ad Ecclesiam, .aemeterium . Eadem ratione. gauderet immunitate qui vi , aut dolo alium extraheret ab Ecclesia , Meum extra Ecclesiam occideret .
322쪽
ompendium. 29IQuid autem de aliis delictis.
praeter homicidia, vel mutilatio nes, in Ecclesia patratis, an ea etiam privent immunitate refugii, videtur dicendum, illa etiam privare . Quia aequum videtur, quod Ecclesia neminem, qui in ipsa mei deliquerit, tueatur. Verum post praefatam constututionem Gregorii XIV. privatio immunitatis ad solos delin- . quentes in Ecclesia delicto homicidii , vel mutilationis restringitur , nec est extendenda ad casus in ea non expressisS , puta etiam ad furantes, verbi gratia , in ipsis Ecclesiis, quinimo pro 'hibetur in eadem constitutione .
323쪽
asa miser Theologis Mor. feri extensi em ad alios casus
etiam si enormes,praeter exceptoSunde exceptio in uno casu firmat regulam in casibus non exceptis . Dicendum est igitur , caeter , delicta, praeter homicidia, vel mutilationes, in Ecclesis commissa non privare delinquentes immunitate refugii etiam respective ad Iudices Eeclesiasticos, ut declaravit Sacra Congregatio Immunitatis . Unde in casibus particularibus occurrentibus, praeter exceptos,Ecelesiastici Iudices neq ueunt praefatos reos extrahere ab Ecclesia , carcerare , de punire , aut etiam tradere Curiae saeculari, nisi de licentia , de mandato Summi Pontificis. Cir-
324쪽
Circa occisionem proximi proditoriam scire oportet quid veniat nomine occisionis proditoriae , seu proditoris,ut patear,quid in casu ex cepto si i compraehensum,quid non. Igitur nomine Proditoris pro prie venit ille, qui alium occidit simulata amicitia per insidias, nulla praecedente inimicitia actuali
conspirativa neciS. . Hinc non compraehenditur in casu excepto proditoriae occisum:s,
qui inimico insidiatur, & illum Occidit incautum , vel a tergo; iste enim censetur Traditor . non pro ditor , di gaudet immunitate, refugii , ut declaravit Sacra Co gregatio.
325쪽
Compraehenditur autem, & privatur immunitate mater- occidens filium infantem , ει quicunque procurans abortum faetus animisti' effectu secuto , ut etiam declaravit Sacra Congregatio, neque gaudent immunitate venefici , qui veneno occidunt.
Agassini dicuntur illi, qui pretio accepto , vel promita conduacti praevio mandato occidunt incautos , nihil scilicet de hoc eo-gitantes , ac praevidentes ad sui praecautionem . Deficiente aliqua ex his conditionibus deest ratio assassinit.' Hinc ille, qui sine pretio accepto , vel promissis aliquem inter-
326쪽
Compentum. I9s fecit, ut alteri rem gratam face
ret , vel sub spe alicujus premii
4 mandatore obtinendi', non censetui assassinus , nec per consequens compraehensus in casu excepto,quia ad tale homicidiu patrandum non fuit pretio conductus. - Hinc secundo ille ,qui suum adversarium , cum quo inimicitias habebat, occidit , sociis pecunia conductis , assastinus censendus non est . quia non occidit incautum , eum unusquisque se praecavere debeat de suo inimico, imputando sibi, si non praecaveat . ob eandem rationem non est pro assam no habendus , qui pretio conductus occidit inimicum com- ' T A mu
327쪽
pe inimictim & mandatoris, Miuum simul, etiam sociis pecunia conductis, eum potius instigator censeatur qui pretio conducit ad oecidendum inimicum in sensa dicto . . Ad rationem ergo assassinii pri. vantis immunitate requiritur,quod homieida incautum occidat excepto pretio , Vel praevia pretii
promissione cum mandato ad occidendum . .
Vtrum autem in easu assassinii sint compraehensi non solum pretio conducti, & mandatarii, sed etiam pretio conducentes , asimandantes ad occidendum.
328쪽
Respondetur, etiam eos esse cominpraehensos,&nec ipsos gaudere jmmunitate,immo etiam fautores,auxiliatores, & receptores assassi no- Tum, quia Gregorius in sua Bulla generaliter loquitur de reis assasi1-nii. Rei autem assassinii vere dicuntur esse omnes etiam cooperatores hujusmodi criminis; ergo &c. Quantum ad haereticos , cum Cregorius excipiat in terminis reos haeresis, censeo comproeliensos in casu ne dum hyreticos ipsos , illos scilicet qui cum pertinacia sensiunt contra fidem, sed etiam eos , qui auxilium , vel favorem haereticis praebent, cum ex hoc ipso essiciantur haeresis rei ,
329쪽
αρη miser Theologἱα Mor. . consequenter Sc isti compraehenduntur in casu excepto , privantur immunitate . Compraehenduntur etiam , M
privantur immunitate furantes in Ecclesia Pisidem cum particulis consecratis , quia 'delictum hoe sapit haeresim . Non compraehenduntur autem, neque carent immunitate schis. matici, Se apostatae , quando ta-inen ipsorum crimen eum haeresi conjunctum non sit 3 secus autem si sit conjunctum.. Ob alia delicta distincta ab haeresi , dc non excepti , Haeretici
non carent . immunitate , carent
autem ob crimen haeresis , quia in
330쪽
in Bulla excipiuntur haeretici tantum ratione haeresis. Ultimo in praefata Gregorii Constitutione excipiuntur a privilegio immunitatis Rei eriminis Iaeis Majestatis in Personam Principis .i Vbi notandum , nomine Principis intelligi ex communi DD. Principes Supremos, qui in temporalibus alium superiorem non
Hinc offendentes Personania Summi Pontificis privantur immunitate , quia Summus Pontifex omnes alios Principes Majestate saperat, nullumque in tem poralibus , vel spiritualibus Supe-