Contemplatio gemmarum quarundam dactyliothecae Gorlaei, ante biennium & auctae, & illustratae

발행: 1697년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

militem Sagittarium, nudum, & rupi accubantem, manus ambas, circa genu dextrum elevatum, complicatas habentem, Vel admirantis gestu, Vel miserantis, armaque sua , hoc est pharetram & arcum, arbore suspendentem. Quid ais, DUL ODO REt Verba haec esse, respondit ILLE, non rationem, non originem inquiri. Hectorem hic exhiberi, sequentia Pausaniae persuadent, in Phocicis: Eν θ τοῖς κα- ς γραφης se

myrin, HECTOREM habet SE DENTEM, σ cITRA MIE MANU LAEV&M GENU PR EMENTE M, tristi admodum iacie, s lugubri habitu. Quid clarius ad Geminmam dici potest y Imo sunt, inquit ET STES, quae assensum morantur; Primo enim non genu sinistrum, sed dextrum in Gennaa amplectitur sedens: deinde Hectori licet Clypeus con Veniat, non tamen conveniunt Arcus & Pharetra ab arbore suspensi: Ut taceam barbam, qua Hector & apud Seguinum, & in Musaeo S. Genouevae visitur ornatus. Quod barbam concernit, respondit DULODORUS, dubium evanescit, cum utique non barbatus tantum in allegatis, sed & imberbis in Tabula Iliaca apud Celeb. Fabretium non semel occurrat, & juventus Hectoris concinnius sine barba adumbre tur. Quod de genu dextro moves, nec ipsum alicujus momenti est; Figurae enim Gemmis incisae, si in Gemma dextrae appareant, ex Gemma expressae, sinistrae sunt, &Vice versa: Adeo ut Sculptoris vitio partem dextram exceptam dicere liceat, quae si ad historiae fidem respicias, sinistra esse debuisset. Ut de Pharetra & arcu satisfaciam, omnino monendum, Hectorem hic pingi, non qualis contra Graeco praeliatus est, sed qualis ab Achille occisus, in Inferno casum suum luxisse credebatur. Id non tantum ex Pausania adstruxeris, qui in Tabula Polygnoti, qua Ulyssis ad Inferos descensum adumbravit, eum talem fuisse memorat; Sed etiam ex Homero, qui cum Hectorem, ab Achille lethali vulnere prostratum, per animam & genua Victori supplicasse, ne se canibus dilacerandum objiceret, nec tamen obtinuisse, ideoque etiam Achilli dirum exitum imprecatum memorasser, subjicit:

Me igitur ipsum locutum sinis mortu cooperuit: Anima autem e membris volans ad infernum ivit, Suum casum lugens, linquens tigorem sis ventutum.

Ex his, inquit ETASTES, equidem de tristitia & juventute patet, de Pharetra autem , & Arcu nondum patet: Et quid arbor, cui appensi sunt λ Arborem, respondit DULODORUS, in inferno non miraberis, cum & Orpheum arboris trunco acclinem, laeva-l que Salicis frondes contrectantem, quas Lucum Proserpina Pausanias interpretatur, in eadem Tabula pinxerit Polygnotus. Arcum & pharetram ad Apollinem retulero, l cujus auxilio Hectorem apud Homerum Iuppiter commendat, quique eundem etiam in allegata Tabula Iliaca sublevat, unde & Lycophroni ποφις et Jίου milρος, Alumnus Ptoi patris, aut Apostinis, dicitur V. 16 . se l. Incongruum scit. non videtur, sit Hector,

i postquam occubuit, mane &Dei auxilium, inane &Clypei sui praesidium, etiam apud A 3 Inferos

12쪽

Inferos ae ploranS, nonius lima hac in Gemma credatur adumbratus. Gemma Annuli Is r.

LUSUS CUPIDINUM.

Succedit in Hoc modo, subjecit ET ASTES, Laur. Pignorium in Symbolis Epist. sentire, Erotem& Anterotem Cupidines hos interpretatum, non ignoro, sed Gemmam accuratius contemplatus, quod lineae illae rectae majoris sculpturae, in minore apud Gortaeum non sunt,&rotundus ille Orbis circulo oblongo adfigatur, potius ad concordem pacem respiciendum arbitrer, ma ligata sunt Elementa, quorum Oceanus in ipsa Annuli pala expressus circumfluit omnia: Terra se librans pondere suo ei innatat: Supra Aerac superior AEther volantium specie ita exhibentur, ut manibus brachiisque innexis se mutuo retineant. Digna Philosopho sententiat exclamavit DULODORUS. Annon vides secundum hanc, mare non terram tantum, sed & aerem & aetherem ambire, Terramque absque Oceano globum constitueret ImO nec suo pondere se librare, utpote Oceano innixam Z QIUS autem adeo obtusae mentis est, ut haec statuere au-ssit Τ Nugae, Nugae sunt, quas Tu hic mihi venditas. Tutius sane in Cupidinum lusu substitero, si1ve Eros & Anteros hic adumbretur, sive Amor Coelestis & Vulgarii. Amoris quidem, inquit ETASTES, Coelestis & Vulgaris Plato. Erotos & Anterotos Pausanias meminerunt, id quod jam alibi docuisti, qua ratione & Venus,

Geminorum Mater amorum

Ovidio vocatur, in Fastis, sed nondum video, qua ratione in Gemma credi possint expressit Duplici arbitror, regessit DULODORUS, globum vel Terram interpretando, vel Pomum: Si Terram, Omnino agnoverim amorem Coelestem, plebejum a terrenis sordibus abstrahentem: Si Pomum, omnino lusum ei similem, qui apud Philo stratum describitur, Icon. L. I. Ubi cum E τας mala colligentes, & variis gestibus vel gradientes, vel volantes memorasset, inter alios quatuor formose simos, ait, a caete-νis fecessisse, eorumque duos, MALA sibi invicem mittere, at ero; duos mutuo si sagittis pe-ιὸ e. Addit & luctam: Alium sciu adversarium seperasse, IN EJUSQuE DORSuM VOLANTEM, eum se, fuscationem σί ducere is cruribus nectere. Hunc vero rectum assurgere, manumoue, qua aneitur, αβ vere. Spectantes ausem, quo strater luctiantium morem agat. ΡΟ, is V m a petere. Si haec ita se habeant, inquit ETAS IES, similem Cupidinum, an lusumὶ an luctamὶ Tecam agnoscere non amplius dubitabo ; nam& hic

13쪽

Cupido in alterius tergum volasse, eum superasse, & per aerem abducere cernitur. Id eo tutius forsan Tibi videberis facere, respondit DUL ODO RUS , quo clarius poma Amoribus propria fuisse, etiam Coluthus cecinit:

inquit de Raptu Helenae. Haec autem utut sint, mihi tamen, quod de Amore Coelesti, Plebejum a terrenis sordibus abstrahente dixi, magis placeret i Licet enim autho inritate destituar, non tamen destituor ratione, cum lasciviam amantis, Amati virtut corrigi, nec incongruum sit, nec insolitum. In Gemma Io. visuntur

MERCURIUS & MINERVA

Mihi alia sententia placet, respondit ETASTES ; Mercurius & Pallas hic exhibentur, quasi haec Atticam terram irrigare constituens, Jovis jussu per Mercurium prohiberetur id facere, de qua re Hyginus Fab. 164. An consultant de Filiabus Cecropis Adstat enim Actaeo texta de vimine cista, cui pedem haec imponit. Neutrum ego dixerim, excepit DULODORUS. Apud Hyginum enim, non Palladem memini, sed Neptunum, Atticam terram irrigare constituentem, & a Mercurio prohibitum : Adeo ut prior opinio absque dubio evanescat. Posterior nihilo firmior est. Textam de vimine cistam non video. Lapis est, quales columnis, aliisque aedificiorum partibus apponi solent: Et hic, si aliud nihil. assertum meum non modice videtur fulcire. Ex Luciano, regessit ETASTES; recordor, Mercurium, cum Deas in judicium deduceret, cum Minerva seorsim collocutum esse: Qud si huc Gemma referenda siti Si facias, respondit DULODORUS, per me licebit, quanquam quod in via inter gradiendum , id factum sit, in Gemma autem aperte subsistant, Lapisque pedi substratus aedificii cujusdam index esse postit, ab opinione mea nondum censeam decedendum. Commode succurrit Inscriptio Gruteriana p. SO. n. 7. MERCURIO ET MINERVAEDIS TUTELARIBUS. S. Ex Lapide tetragono desumta, cujus in summo, Mercurius L MinerVa, ambo suis cuin Ornamenti S memorantur si etisse, erecti singulari corpore, solo capite distincti, quod utique ad conjunctionem in Gemma egregie facit. Ut taceam quod in Propylaeo templi Hazakiens , quod Oppidum VIII. millibus ab Ulpia Trajana abfuit, eodem ,

14쪽

Gratero teste, steterint. Non abs ratione hoc, Pausanias enim p. 117. Minervam &Mercurium Θεῖς et νάους sive Vestabulares memorat, eorumque statuas, ait, in ipso Thebarum aditu fuisse, Mercurii quidem a Phidia, Minervae autem a Scopa factam:

Thesauri Palatini allegari possent. Nisii fallor, excepit ETASTES, Gemma haec etiam ex Schedis Bellorii a Causaeo in Musaeo Romano pro possita est. Est, reposuit DULO DORUS ; Sed ille maluit ad Praefecturam Gymnasiorum respicere, quo sensu Hermathenam ex Mercurio & Minerva compositam Cicero credidit, ad T. Pomponium Atticum, L. I. Ep. 3. od ad me de Hermathena, inquit, scribis, mihi pergratum est, ornamentum Academiae stroprium mea, quod N Hermes commune omnitim,s Minerva singu lure ess Vm Omnasii, &c. Non male haec, infit ET ASTES, & quidem ad conjunctionem quae in Gemma visiitur, optime. Eundem in sensum, perrexit DULODO- 'RUS, imo & majorem ad conjunctionis lucem, est & testimonium Aristidis de Mi

χ=s p sd 'm ά meζυς απην ἐναγουλον ,ποφαν , τα G αθλα κε νει o' άι Γῆς Jam quanta si cum Mercurio societ M intercedas, nemini potest ignotum esse, qui Mercurium Semmonis, Fori σ Mereaturae Praesidem vocet. Nam Athletico quidem ipsa instar Choragi est, es ab Homero nominatim ATHLETICA vocatur, quod de Certaminibus de suo judicat arbitrio. Haec Aristidis, ut & superiora, rationem simul pandunt, cur Cecrops Mercurium in Templo Minervae Poliadis dedicaverit, cujus rei en testem pausaniam, in Atticis, p. 48. Κειτα s θ τώ ναω της Πολιοι δ' Ερμῆς ξυ λου. Κεκροπ' ἀναε λεγόμενον ιάναλαα. Erectuta autem est in Poliadis delubro Mercurius Iigneus. Fuisse aiunt Cecropis donum. Luculentos conjunctionis testes adducis, inquit ET ASTES, luculentas &ejus rationes. Quid autem ad propositum sequari Deos προ ναους, respondit DULODORUS, idque vel ideo, quod etiam in allegato supra lapide, singulari corpore conjuncti memorantur, imo quod in Gemma Lapis, cui Minerva pedem imponit non vanum videatur vestibuli, a quibus denominantur, indicium. In Gemma I7o. se sistunt

PHILOSOPHI

In Academia ad Aram Minervae dissertantes, Mihi,

15쪽

Mihi, inquit ETASTES, simplicius duo Eruditi viderentur, sedentes in Cathedris &differtantes, velut ad aram Lugdunensem, cujus mentionem fieri novimus ab Anti quis, qui notabiliter hinc illustrantur. Afferto accedere vereor, respondit DULO DORUS, idque ideo, quod ara Lugdunensis non Minervae, sed Augusti fuit, uti notat Gangraeus ad illud Juvenalis: Lugdunensem Rhetor dicturus ad aram. Multo aliter proposita. Minervae hanc esse, ex ipso imposito et Minervae capite patet. Minervae autem aram in Academia Atheniensi fuisse, ex Pausania constat, p. 38.

rum siunt, es Mercurii ΑRAt, s interim MINERvAE. Quid clarius dici potest y Fateor, excepit ET ASTES, & gaudeo, quod rei basin audierim. Mihi quidem mea opinio etiam dubia suit, sed alio ex capite. Ad Aram Lugdunensem Rhetores certasse, ex allegato Iuvenalis versu intelligimus: Rhetores autem stantes arbitrabar munere functos. Haec ratio, subjecit DULODORUS, si valeat, de quo tamen vereor, ne dubitari possit: si inquam valeat, non tantum Rhetoribus Gemmam abjudicat, sed etiam Academicis eam addicit. Nosti ETASTA, Peripatheticos dictos, quod ambulando disputarent, id quod Cicero L. I. Academicarum quaestionum docet. Peripatheticos igitur hac in Gemma vel ideo negabis, quod non ambulant, sed sedent. Nosti Academicos ab Academia dictos, eodem Cicerone docente: Et quo insigni locus is denotaretur clarius, quam Ara Minervae, in Academia secundum Pausaniam repositat In Academia inquam, cujus Cicerone teste, ut modo dictum est, Minerva peculiare Numen fuit,& in qua Academici conveniebant, & differendo se exercebanti Minerva sane aperte satis non Lugdunum, sed Athenas designat, & Philosophi sedentes simul ad umbrant otium Philosophorum, de quo Socrates apud Platonem: Philosephi, inquit,stio tranquillo confabulantur. In Gemma 31. adumbratur

FORTUNA AEGIRENSIUM

cum assistente Cupidine ,

Fortunam video, inquit ETASTES, eique abblanditur Cupido. Recte vides, respondit DULODORUS, sed adde rationem. Qui posse mi regemit ET ASTES, nullo Authorum eam suggerentet Iino Pausanias, perrexit DULODORUS, eam adeo clare deducit, ut mnil dubii remaneat. Ita ille in Achaicis, p. 41I. Oὸα κω ο D'μα γ

16쪽

sim conssicatus Amalthea cornu gestans, cui assistit volucer Cupido. Significat nimirum haec amoris N fortuna conjunctio, pim fere in amore homines ope fortunae, quam pulchritudine profere. Quid concinnius ad Gemmam dici potestt Fateor, inquit ET ASTES, video enim Fortunae Cornucopiae : Video Cupidinem cum alis: Video utrumque conjunctum, plane qualiter Pausaniae memorantur. Imo & illud notari mere- tui, quod Statuas has AEgirae fuisse Laudatissiimus Author testatur. Vellem autem scire, quis AEgirete sillus, quod Elymon fueritὶ Non abs re mihi facere videris, respondit DULODORUS, simul enim nosces, cur Cornu Amaltheae Fortunae simulacrum hoc praeferat. Amalthea capra fuit, quae Iovem nutrivit, uti aliunde patet: Et a Capris denominatam I giram, ejusdem Pausaniae assertum est. Verba Romano idiomate adscribam, ne multitudo sermonis Graeci Tibi taedium pariat NihiI in maritima ora habent A irasae memoratu dignum. A navali superior Urbs sadia abest XII. appellata ab Homero est Hypersa. Recentius enim nomen ea urbs, quam Jones ante Coloniam deduxerant, ob hujuscemodi causam accepit. Cum Sicyonii, comparato exercitu agrum invasuri epnt, intes erentque Hypersenses, nulti se pacto pares istis numero s viribus futuros, CAPRAsomnes, qua intra flues erant, in unum coegerunt, adligatraque ad cornua faces intempesta nocte accendere. Hostes gnes eos use ab auxiliaribus A iratarum sussicati, retro agmen egere; a CAPRis itaque γας Graeci vocant) mutato veteri nomine, Urbs A ira est appetiata. Haec Pausanias. In Gemmis 299. 3I3.3I4.32O. nobis exhibetur

SILENUS.

Non silenum, inquit' ET ASTES, sed m primo socratem x Alcibiadem: in secundo &tertio Socratem, vel saltantem, vel cum puero ludentem: in quarto denique Xenocratem agnoverim, assino Vedium. Non Tuo id facis judicio, respondit DULO DURUS, sed Celeberrimi Chifletii repetis sententiam, qui Socraticam eigiem vari1s cum insit-gnibus prodidit. Sed uti Ch1fletium in his sibi nimis indulsisse aibitror, ita vellem Chil etianas Gemmas uberiore eruditionis Nectare perfundi. Haec ut ut se habeant, 1nfit ETASTES, talia sane per me sint, An autem Sorrati & Xenocrati has Gemmas minus recte addixerit Chinetius, non video o Alcibiadem S i atis disciplina usum, ex Historia

17쪽

Historia constat: Et Xenocratem non tantum adscriptum nomen arguit, sed & Pla tonis judicium, qui eum ob tarditatem ingenii, Asinum appellavit. Nihil agis, inquit DULODORUS; In prima enim Gemma Silenum & Bacchum corona hederacea, irta reliquis Thyrsus arguunt, ¬issimum Sileni simulacrum. Silenum, repositit ETASTES, in Gemma prima & tertia fortassis fateri possumta; Constat enim Bacchi Nutricium fuisse, indeque cum eo & jungi &ludere. Quid au-nem ad secundam dicam, non video. Quid Z An Silenus legitur saltasset an non potiugde Socrate opinio valeat, quod saltatione in is probaveriti & per Canem, cujus ideo caput arulum credi potest, apud Platonem juraverit Z Speciose haec dicuntur, perrexitDvLODORUS, an vere t id sanie nescio. Licet enim saltationem probaverit Socrates, non tamen legitur saltasse, non legitur thyrsum praetulisse: At utrumque de Silete indubium est. De thyrso quid opus est probaret De saltatione audiamus Nonnum in Dionysiacis L.XIX. v. 26I.&seqq. Ubi cum Amorem hedera vitea comam Bacchi coronasse memorasset, addit:

18쪽

Hoc prudenti manu cornutus Silenuι texens,

Dextram quidem cessare fecit, multum vero saltante pedem terra tollibatur,'in aera misiit oculos. Interdum quidem ad invicem conjunctra plantas connectens Interdum vero disjungens, alterna vibrabatur arte. Interdum multum volubilis seuper solo saltans, Rectus in pectora volubili vibrabatur Pibratione. Dextra vero non flexilis, sirmus stabat in planta, Digitum summum habens alterius pedis, aut genu flictens Collatis manibuου, aut extensam stlicaturam femorum Silenis genibin gravis habens pedis rectum impetum.

Et pedem siniserum fistulit a latere s humero,

Elevans volutim, retroiens vero ab arte Incurvum sustulis seuper Cervicem plantam volvens Et veloci turbiue retrogradae choreae, pinin per sie volubilis flectebatur circulari arte. Volantem incurvum in aera ventrem ostendens Eandem coronatam infinitam orbitam transiens.

Et caput ferebatur Ablime, tanquam semper Volans 'per selo, non tangens pulverem Et pede hirstuto solum Sileum rotans, Insabilis hine F hinc pedum bacchabatur Pilratione. Haec de Sileno Nonnus, & quam ad Gemmam appositet Fateor, excepit ETASTEs,& si de assicto Cane eadem ἀκριβώφ doceas, jam non poenitebit opinionem de Socrate relinquere, Tuamque de Sileno saltante amplesti. Canem, reposuit DUL ODORUS, licet non Sileno, Baccho tamen a Pane datum, ejusque fidum comitem fuisse, ex eodem Nonno discimus. Fortassis occassione inde sumpta, etiam fides Sileni in Bacchum hoc symbolo adumbrabitur. Bacchus certe tanti memoratur Canis sui fidem fecisse, ut etiam Sideribus eum illaturus memoretur. Verba adducerem, nisi multitudine taediosa forent, praesertiin cum superioribus de saltatione, aures Tuas iam nimis oneraverim. De Xenocrate audire placet, subjecit ETASTES, quem & ipsum pro Sileno habendum, Te memini statuere, cum tamen & nomen & ingenium Xenocratem evincant. Neutrum videtur, regessit DULODORUS. Si enim Platonis judicium de Xenocratis tarditate attendendum sit, non Xenocratem Asino vehi, sed ipsum Xenocratem Asinum esse, dicendum erit. Et quidi Annon & hic Thyrsus Silenum c vincitὶ Thyrsus, qui Xenocrati nullo, Sileno autem omni modo convenit. Silenum autem Asino vehi etiam pueris innotuit. Adscii plum Xenocratis nomen Opinioni non refragatur. Quae enim neces litas nos cogit, ut nomen tantum ejuS arbitremur, qui in Gemma coelatus visituri Annon potius erit ejus, qui Gemmam coela-

viti idque secundum morem Artificibus priscis familiarem, uti videre est exemplis Dioscoridis & Apollonidae apud Celeb. Sponium. De his ex Plinio discimus, perrexit ET ASTES, quis autem de Xenocratet Idem Plinius, inquit DULOD O RUS , En

verba:

19쪽

rum,s de siua arte composuit volumina. Statuarius hic fuit, excepit ETASTES, a quibus Coelatores Gemmarum utique toto coelo differebant. Imo Artifices ejusmodi, respondit DULODORUS, interdum in diversis se exercuisse, exemplo Myconis constat, qui licet Pictor & Statuarius fuisse, Plinio memoretur, tamen & Gemmam coe-lasse, exemplo ejus noscitur, quae apud Sponium d. l. prostat. Xenocrates sane &ipse, non Statuarius tantum Plinio memoratur, sed & de Pictura scripssisse, Lin. c. IO. Adeo ut non male de eo Rev. Harduinus in Indice Authorum, Xenocrates, qui de Greuticesicripsit, insignas fuit pingendi COELANDIQUE artifex, risiuratis discipuluι. Tisicrates sippi, qui Alexandri M. temporibus vixit; Unde Xenocratem aetate Ptol. Philadelphi vixisssconficitur. In Annulo 18. & Gemma 13I. exhibentur In Gemma priore, excepit ET ASTES, Apis fortassis Thymb insidet, ut Horatianata. De Thymo nollem adderes, inquit DULODORUS, Dioscorides enim Thymum ab omnibus ait cognosci. Si autem eum agnovisses, agnosceres procul dubio florem hunc a Thymo toto coelo disterre. Collatio, subjecit ΕTASTES rem in aprico ponet. Eam facillime instituero, regessit DULODORUS. Flos hic uno caule ex terrae natus, foliisque utrinque longioribus Visiitur Ornatus, eodem fere modo, quo apud nos Iuli pae solent : At Thymm, Dioscoride docente,surculosub frutex fuit, exilibab foliis, mulitis re angust s circumdatvi capitulis, in cacumine flore purpurascente refertis. Quid eorum in flore pro p ositoὶ Nonne vel hinc patet, Te memoria eorum decipi, quae passim apud Authores de Thymo Apibus depasto legunturὶ Noveris autem non: Thymo soli, sed aliis quoque floribus Apes insidere. Hoc sane sensu Ovidius Flori- Iegas dixit, versibus mox allegandis. At mihi, infit ET ASTES, talis flos, qualis ita Gemma affictus est, non succurrit. Neque mihi, respondit DULODORUS, nisi Paeoniam censeas, Sculptoris vitio minus affabre CXceptam 3 Haec enim inter omnes, quos novi, proposito proxime videtur accedere. Sed res ex contemplatione prototypi decidi debet, nec nostrum est, ulterius ei inhaerere. Quid autem dicis ad Gemmam

secundamὶ quaestivit ETASTES, in qua jocosam arationem, aratore Ape, & similiter

APES FLORI LEGAE

Parcntum more rUra Colentes.

20쪽

duabus aratrum ducentibus, & jugo junctis, video. Iocosa aratio, respondit DuLODORUS, haec non est. Id facile perspicies, si causam, si originem inquiras. Utramque exhibet Ovidius Met. 11. v 36s. Ubi cum docuisset, quomodo Apes a Bobus oriantur, apposite ad Gemmam subjicit

De putri viscere passim FLORILEGAE nasiun r APEs, quae MORE PARENTUM RuRA COLuNT, operique favent, in Jemque laborant. Licet enim haec verba de labore Apum naturali, colligendo scit. ex floribus melle, intelligenda sint, nemo tamen non videt, etiam ad eum quadrare, qui in Geminis, eum procul dubio in finem, expressus est, ut Apum a Bobus origo,& aemula originis sollertia simul connotetur. In Gemma I93. & An nulo 73. adumbratur

SΥMBOLUM AUGUSTI

Σπευδε βροιδεως, Festina lente.

Ad primam Gemmam, excepit ETASTES, assurgere possiim placito; Ex eo enim, quod in Durmiae Gentis Numismate hunc typum inveniri notum est, non obscure simul &de symbolo Augusti patebit, cum Numisma id etiam Patino ita explicetur: Nec abs ratione ; Papilio enim festinationis, & Cancer, sive Pagurus, lentitudinis symbolum, si conjungantur, quomodo aliter explicabunturi Rem probe tenes, inquit DULODORUS. Quid autem ad Gemmam secundam dicis Etiam hic de Augusti symbolo Te video sentire, subjecit ET ASTES, & id quidem cum Chinetio facis. At mihi Augusti symbolum hic videri potuisse, mirum videtur, cum potius Vespa sit, fulmini advo-Jans. Mihi, regessit DULODORUS, mirum videtur, Te Vespam fulmini advolantem

hic videre posse, cum tamen Vespae hujus nullae sint alae. In his sane tota controversiae decissio versatur. Si adessent, Tecum sentirem: cum absiliat, fulmen celeritatis,Vespam autem α;ῆερον tarditatis symbolum arbitrarer, adeoque conjunctionem ad Augusti rευδε βροδέως, referendum, omnino censerem: Qudnquam, quod notandum,

haec opinio Chistetit non fuerit ; Ubi enim ille de symbolo Augusti ad hanc Gem mami Scarabaeum arbitratur, fulmini ideo impositum, quod Soli & Lunae is sacer es.set, & quod, ut apud Plinium est, ad avertendas tempestates Smaragdis insculperetur. Sequuntur in Annulis 48. & 1.

OLORES

SEARCH

MENU NAVIGATION