Contemplatio gemmarum quarundam dactyliothecae Gorlaei, ante biennium & auctae, & illustratae

발행: 1697년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Iamdudum ab Angelono vulgatumi Annon in hoc eadem Fidei publicae figura, quae& in Gemma, & aliis Numismatibus visitur At haec non FIDES TERRARUM, non fides privatae alicujus vel Personae vel rei, sed FIDES AUGUSTI inscribitur, Augusti, qui ut publica persona est, ita & publice se obligare solet: Et ad quid λ Nonne ad felicitatem publicam & procurandam &conservandam λ Felicitatem publicam, inquam, cujus fruges & spicas symbolum esse, ad Gemmam Gorlaei VI. utique indubium est. Haec si ita sint, inquit E STES, quid judicii feram de Gemma ea, in qua fulmen fidei publicae junctum est y Annon hoc factum est, ut ab aere dependere id totum intelligeretur Tuar hypothesi inservis, respondit DULODORUS, revera autem fulmen, symbolum Providentiae est, uti in vulgus patet: Et quam concinnh Providentia, fidei publicae, sive Augusti jungitur, cum hujus ex providentia felicitas publica exsurgat Sed haec hactenus. Colophonis loco subjicio

VULGARIA QUAEDAM

Si vulgaria sint, inquit ET ASTES, quid necesse est ea denuo adducere λ Vulgaria

sunt Peritis, respondit DULODORUS, cum autem Libri ejusmodi non his tantum, sed & aliis publicentur, praecavendum utique, ne quis rerum minuS adhuc perituS in errorem inducatur. Pastor in priore Gemma Caprum, animal arboribus noxium observat, adeoque non tantum pascit, sed & cavet, ne quid detrimenti det. Mira sapientiat exclamavit ETASTES, qua sivei o non id potius hic exprimatur, quod Hyginus fab. 274. Caper . item, quam praeroserat,plenius fructum protulit, unde etiam flutationem E i inve

42쪽

enerunt: Annon enim hoc, sicut ab Hygino de Vite narratur, ita ab aliis de Olea& narratum & creditum videturi certe a Scalptore Gemmae nostrae,& tot aliarum y Rationes hae, regessit D UL ODOR Ll S, liceat fateri quod res est, sane perquam fragiles sunt, Quis enim non videt, aliud statuendum in Capro vitem rodente, aliud in Capro arbori infesto item quod roserit Caper, uberrimas uVes proVenisse, Hyginus aperte ait, indeque putationis, vitium scit. originem arbitratur descendisse: Quanquam hoc, Pausania in Corinthiacis teste, Naupliae incolae de Asino memorarint. Sed esto i credamus de Capro , Talem enim & in sequenti MSCti Pighiani Marmore cernimus

Sed an idem etiam extendere licebit ad oleam, aliasve arbores Τ Neutiquami Uar eis nim a Capris arrosae non feraciores fiunt, sed damnum capiunt & emoriuntur, id quod in Thesauro Eleet. Brande lib. & ex Plinio & ex Theocrito demonstravi. Haec cum ita sint, utique nec putationem inde deducere licebit, nec etiam causa erit, cur me poenitere debeat sapientiae illius mirae, qua ossicium pastoris his in Gemmis adumbrari dixi, quod scilicet non sufficiat, ut greges pascantur, sed videndum etiam sit, ne quid detrimenti dent. Optarem potius, ut simili etiam alii uterentur, calamo quo tutius agerent, nec tantum cupidas aures pascerent, sed& sedulo caverent, ne sanctissimis veritatis fontibus aliquid damni inferrent. Ex hactenus dictis, excepit ET A STES, a vulgata sententia dimoveor. Imo etiam ex dicendis, respondit DULODORUS ; Quid enim est, quod in Gemma secunda, PIora statuitur, allegatis in rei si de , Angelono &Ant. Augustino, cum tamen apud utrumque globus, quem figura haec praetendit, deficiati Scil. non Hora haec est, sed Itiernitas, quae eodem plane modo, quo hic visitur, chm velo scit. circum caput volitante, & globo dextra praetensio, in Nummo Faustinae apud Biatum T. 43. AETERNITAS inscribitur. Sed quid ad Gemmam tor-tiam Z quaesivit ETASTES. Caput hoc, respondit DULODORUS, Libero Patri addicitur, cum tamen floribus redimitum sit, adeoque non Bacchum, sed Floram aperte referat. In quarta Gemma, subjecit ETASTES, Sphingem typum Egypti video, an

etiam hic opinionem carpis t Carpo, subjunxit DULODORUS, Sphinx enim alata est,

43쪽

est, quales AEgyptiae non fuere. Potius ad Augustum reserrem, qui splainge pro sigillo usus,Suetonio memoratur: Nisii etiam ad Chios respicias, qui Sphingem ob Homeri Natales etiam Numismatibus expressere: Aut in aenigmatum involucris subsistas, quae Sphingis simulacro expressa, Eruditi jam dudum observarunt. An idem error, interrogavit ETASTES, etiam in Marte est, qui in Gemma quinta visitur, nam & hunc Te producere video ὶ Ideo id fit, subjecit DULODORUS, quia, procul dubio ob adjectum Scorpium, aliquis Africanorum eo creditur notari, cum tamen stella in Clypeo, Martem Planetam hic exprimi, aperte arguat: Martem inquam, de quo, uti jam in Spicilegio monui, Manilius cecinit:

Mavorta Scorpius haeret.

Quid clarius ad Gemmam dici potestt Fateor, inquit ETASTES, & jam gestio etiam

de reliquis Tuam sententiam audire. In Gemma sexta, excepit DULODORUS, agnoscunt Leonem cum Gallinaceo, super quem transiliat: opinanturque, eos simul decu rere , cum tamen Gallinaceus lento omnino passu procedat, productoque collo & c pite protenso, cantantis speciem referat, adeo ut Leonem Galli cantum formidantem, id quod vulgo innotuit, quin Gemma adumbreti, ne dubitare quidem possis. Res aperta est, inquit ET ASTES, & miror animadversam non esse. In Gemma sepi ima, perrexit DULODORUS, non minor negligentia est. Salutem arbitrantur, citato n. 39. Sed magna utrinque est differentia. Numero 39. Serpens bacillo circumvolvitur, sed hic capite deorsum verso papillam mordet, adeo ut Cleopatram hanc, aut aliam quandam Aspidis morsu deficientem foeminam omnino agnoscere debeamus. Nisi fallor, excepit ET ASTES, etiam ex vultu moribunda intelligitur. Quid autem Gemma octava, nonne Avem ea expressam cum Gortaeus alitem Iovis explanaret, ex rostro co Vum esse, acute omnino demonstratum est y Cornicem ego statuo, respondit DULODORUS, qui Concordiae Maritalis symbolum fuit. Hoc ut arbitrer, adjectum sceptrum mihi si adet, cum hoc Iunonis insigne sit, Nuptiarum Prauidis, id quod plurisbus apud Gyraldum deducitur. Sed alia succedunt:

44쪽

In prioribus, subiecit ETASTES, Herculem video, quid autem hic erratum sit, non viis

deo. At faxo ut videas, regellit DULODORUS. In prima Gemma Hercules a Pomo Hesperidum petito redux statuitur, cum tamen Hercules hic, non Pomum, sed Pateram praetendat, adeoque Herculem sacrificantem adumbret, qualis & in Gemmas unda ad aram visitur. Si Patera & Pomum discerni non potuere, at ex fabula debu .isset innotuisse, Herculem tria Poma ex hortis Hesperidum retulisse, quot etiam in Numismate Hadriani Hercules Gaditanus praefert. De Sacrificio, inquit ETASTES, res nota est , In Gemma secunda enim Hercules in Oeta sacrificans exhibetur: nisi, quod habitus non conveniat, potius ad eum respiciendum arbitreris, qui in Graecia Goliati T. 3. sab titulo XAΩNITΩΝ proponitur, Vel ad Tyrium apud Vaillantium T. II. pag. 69. In Numismate X ADNITΩN, respondit DULODORUS, Hercules non stat, nec pater in praefert, sed pelli Leoninae insidens, ex Scypho liquorem fundit, proserpente, a pedibus hedera: adeo ut liquido constet, ad Herculis bibacitatem id Numisma referendum esse. Tyriorum Hercules in Nummo Macrini effetus est, eodem quidem modo, quo in Gemma prima Visituri Cum autem non se, sed Tyrios referat, pro Salute Principis sacrificantes, ea autem consideratio in Gemma locum non habeat, omnino censerem, Herculis pietatem hic adumbrari, qua in Italia, Caco interfecto,&ab Evandro agnitus, Iovi patri aram erexisse & sacrificasse, Antiquitatum Romanarum Scriptoribus memoratur. Sed haec levia sunt. An reliqua graviorat interrogavit ET

STESὶ Sunt, respondit DULODORUS Quis enim ad Gemmam tertiam credat, Herculem Antaei pelle amictum, cum Patera frugibus plena ad Sacrificandum procedere t At, inquit ETASTES, nisi fallor Tristanus assertum fulcit. Tristanus, reposuit DULODORUS , Herculem paciferum cum ramo oleae exhibet, sed cum pelle Antaei non exhibet. Antaeum enim Hercules pelle spoliasse non legitur, sed legitur eum, suffocasse, id quod & in Gemma quarta facit. In Gemma quar a d subjecit ET A STES ; At raptum in hac vel puellae adumbrari, vel pueri credebam. Antaeum, eincepit DULODORUS, ab Hercule suffocatum hoc schemate adumbrari, non tantum eX fabula constat, qua sublimem e terra, ulnisque elisum Hercules interemisse, Apollodoro memoratur ; sed & ex Numismate HERCuLI LYB1Co inscripto, in quo licet directus, medium tamen apprehendit, & e terra sublimem suffocat: ut taceam MSCtum Pighianum, in quo eodem fere modo aliquoties occurrit, eo ubique Antaei, utpote morientis angore & vehementia, qualem & in Gemma ad oculum cernimus. Ad Gemmam quiniam transeamus, infit ETASTES, mirum sit&auc erratum fuerit, Liceti enim plocita innotuere, & si probari meruissent, utique ab iis non debuisset recedi. Recte judicas, respondit DULODORUS i Cum autem recessum sit, apertum est, ea probata non esse. Alii ius hic palleatus ad duos palleatos accedens statuitur, cum tamen non duo palleati, sed omnino duae foeminae, aut verius foemina cum Ancilla, in Gemma exli bitu noscantur, adeoque planum sit, omnino cum Liceto sentiendum es e, qui Apula ji in Asinum mutati pςtulantem lasciviam agnoscit, qua mulieribus ostensus adeo placuit, ut & concubitum ejus licitarentur. Aperta sunt, L propositae Gemmae convenientissima Apuleji Verba. Quod contra adferam, inquit ET ASTES, non habeo. Ouid autem ad Gemmam sextamὶ An falsum est quod dicitur Proserpinam ea exhiberi

45쪽

39. heri y Utique mala Punica eam aperth demonstranti Opinioni non refragabor, subinjecit DULODORUS: Addo tamen, concinnius hanc, Venerem credi, eo quod mala Punica haec in Cypro sevisse memoretur. Ita sane planum erit, non tantum, cur mala Punica, sed etiam cur ramum in Gemma praeferat, sive Balaustii is siit, sive Myrti, Veneri sacratae. Res credibilis est, excepit ET ASTES, an autem eadem felicitate ad mam Gemmam usurus sis, dubitem; Quid enim Τ Annon Bacchi fatelles hic est i &quidem cum Lynce, cui videtur vinum defundereὶ id quod eo plane modo fit, ut in Sidonis Nummo sub Al. Severo, apud Patinum & Vaillantium. Immane quantum haec Gemina, respondit DULODORUS, a Sidonis Nummo distat. In hoc enim non Bacchi satelles, sed Bacchus ipse cernitur: Cernitur LynX, aut potius Pardalis, cum apud Gortarum aperte canis sit: Bacchi hasta in Numismate pura visitur, in Gemma autem ferrata est: Bacchus ex Cantharo liquorem effundit; At figura proposita aliud quoddam instrumentum praetendit, Falci haud absimile. Ego potius ex Cane & jaculo Cephalum hunc crederem, Licet enim hic n. 37. Thorace indutus prodeat, in Spi-cilegio tamen meo ex Pighii MSCto aliter visitur, adeo ut Artifices in his variasse, dubium non sit. Si Bacchum desideres, eum in Gemma ocIava statuerem. Ganyme dem, inquit ETASTES, hunc arbitrabar, & quidem cornu effundentem. Cornu, re spondit DULODORUS, Bacchi poculum esse, ad Gemmam Thes. Eleet. Brandenb. latius demonstravi, cumque in hac Gemma etiam Palla concurrat, quae &ipsa Baccho datur, utiq; conjectura fortasse non futilis nascitur, hastam cui pileus impositus videtur, Thyrsum esse, adeoque Gemmam Baccho, quam Ganymedi concinnius addici. Sed contraho vela , Vereor enim ne vel sic Tibi videar gravior fuisse. Qui veritatem absque acrimonia inquirit, inquit ETASTES, non nisi malevolis gravis est. Mihi tua

Opera perquam jucunda fuit, indeque debitas Tibi gratias lubens persolvo. His dictis DULODORUM reliquit, & ad sua regressus est.

SEARCH

MENU NAVIGATION