장음표시 사용
11쪽
qui in illa caecitate libidinis litteris lucem, auditoribus animi, atque ingenii lumen eripiunt nam purissimo S fontes sic incesto ore corrumpunt, ut, quidquid per eos hauseris, totu id turbidum inquinatumque sit. Pium, humilem, innocentem hominem, in primisq; purum castum quaerunt diuinae litterae impium , superbum, facinorosum, maxime uero impurum, Mimpudicum a sua cognitione, ac scientia repellunt. Non longe abieris Ioannes ille Christi discipulus, idem
euangelii scriptor, idem uates, nonne harum uirtutum, atque adeo huius excellentissima uirtutis, uirginitatis gradibus ascendens in altissimum caeli locum incomprehensam in inexplicabilem Dei naturam lanimo comprehendit,&oratione explicauit Quis Paulus alter plane Ioanesci ut hoc oratio mea definiatur exemplo , quod propositam rationem attingit is igitur,
cum se totum ad eam conuertisset curam, ut Christimores eXprimeret imitando, non ne tantum illa tum uoluntate, tum imitatione est consecutus, ut, cuius uita studeret effingere, eius mente as equeretur non modo
cogitatione, sed etiam facultates Quod cum ipsius omnes declarant epistolor, tu sapientissima fidelissimi consilii de uirginitate exposita ratio maginae testatur Tata
est enim huic costio similitudo cum iis, quae apud Matthaeum de uirginali uirtute disputantur, tanta uerboru, sententiarum , ordinis conuenientia, ut ea Christuna Pauli ore disseruis se, nemo nisi turpiter ignorare, aut
impie negare posse uideatur. Eadem est utrobiq; diuinae rationis index indulgentia, iam habet uim utriusque oratio, ut in summa rei dissicultate propter infixunaturae coniunctionis appetitum nullam iam hominibus
12쪽
nibus necessitatem uirginitatis imponat ueruntamen
uirginii ossicio celebrado illustrando, quibus tanquaiure hospitii deprecantibus ispe Deus non singulorum
modo hominum, sed ciuitatum, ac prouinciarum scelera , suppliciaq; condonet, omnes ad huius amorem studiumq; uirtutis adhortetur. Sed prosecto se, altus animus Dei spe fiduciaq; munitus a cupiditatu illecebris inuictu facile praestat. Quare ad eam laude omnis generis erecti multi mortales, laturalem domuerunt libidinem,& caelestium uitae simillimam in terris uitam egerunt Plenum est caelum nostrorum hominum, quorum propter eximia uerae castitatis ornamenta .consecratas ueneramur imagines, amplissimis honoribus anniuersaria sacra conficimus Sapientes uero, ieatos illos, qui humana specie figura diuinam,&plane
caelestem uim consecuti sunt insanos miseros reliquos, qui cum dignitate ad beatas mentes pro Yime accederent, se in impuram belluarum intemperantiam abiecerunt. Quorum alii palam uirginitate simulanda, coniugio acerrime uituperando , clam , ut moribus etiam oratio refellatur, in omni sagitiorum genere uolutati sunt alii corporis uoluptatibus dediti, praeceptoresq; libidinum, foedissimam uita turpitudinem cumulauerunt scelere orationis. Ex quibus partim castitatem ab hominum arbitrio,& libera uoluntate remouentes, praecipuo quodam Dei unci e nonnullis instam& ingenitam uolunt . partim quasi naturiae necessitatem usum amplexantes ac tuentes ibi imis, uirginitatem reiiciunt; tanquam tristitiam ac tutae pestem detestantur. Contra quos omnes patrocinium caelestis cause diuinitus a plurimis susceptum est . EXtiterunt nim
13쪽
illis ipsis temporibus , quibus haec oppugnari Caepta
sunt, neque postea defuerunt, qui cum debitum nuptiis legitimis gradum honoremque tuerentur, tum admirabili uita integritate, scientia i diuinarum litterarum uirginitatis maximam, iuuante Deo, facultatem probarent, amplitudinem praestantiamq; defenderent quare monumentis compluribus & Graecis
Latinis celebrata res est, quibus summi homines Iesu Christi mentem, Pauli 1 cum illo colundiam sententiaeXplicauerunt uberius,&ad uirginalem palmam uehementius sunt cohortati. Atque ut omittam de aliis;
ea de re ad intelligentium prudens subtileque iudicium
cleganter, ne dum abundanter ad popularem sensum accommodate disseruit hoc libro sui simillimus Ioannes Chrysostomus, de quo minus mihi multa dicenda duxi , quod is bene de Ecclesiae Dei nomine ac dignitate meritus, christianam disciplinam in primis
illustrauit, ex aureo quodam eloquentiae flumine nomen inuenit, , quod caput est, eam uitam uiXit, ut in sanctorum numerum sit relatus, Deo hominibusq; approbantibus Vtinam modo liber non intercidisset, sed ex quo primum est editus, deinceps uersatus inter hominum manus ad nostram peruenista memoriam; multorum enim compresSi uoluptatibus, mirabiles uirginitatis amores excitasset. Quare dolendum est in tanta laetura superiorum temporum, nobis uero summopere laetandum diuino hoc immortali beneficio. Qtiod quoniam munus amplissimum habemus a Mamcello, eius nominis II Pont. Max cum ceterarum illius uirtutum, quae Reip. fructuosae fuerunt, tum huius beneficentiae laudem , qua facile excessui in memoria,
14쪽
uocis testimonio conseruare debemus. Nam ille quod acceperata Gulielmo Sirleto Chrysostomum de uirginitate scripsisse librum, quo libro Chrysostomus ipse in illa nobili explanatione Pauli epistolae ad Corinthios
eum locum, quantu in se fuit, perpurgatum testaretur egit cum homine, ut id monimentum, sicunde posset, erueret. Quare Sirletus, is uir, cuius multiplicem exquisitamque doctrinam admiramur singulari probitati ac beneficae uoluntati parem , undique conquisitum , aliquando Florentia, Venetiisq; accersitum opus Marcello curauit. Quid multi considerauit ille rem uidit quantum esset in ea christianae persectionis instrumentum fatim cum omnibus communicandam putauit.
atque ut bonum id latius pateret, ad pluresq; pertineret, latinum Chrysostomum fieri iussit. Quod quando mihi negotium datum est, ut librum conuerterem, mea quidem ingressio fuit eiusmodi, ut me satisfacere posse huic muneri magis optarem, quam ullo modo sperarem Nam, cum duplex mihi interpretandi ratio, eaq;
inter se contraria proponeretur, cumq; hac aetate neutri uiderem contigisse ut omnem haberet laudem illud etiam intelligebam, utrumcunque praesertim in hoc scribendi genere parum exercitatus, institutum t nuissem, fore, ut propositum meum in alteram reprehensionem incurreret. Sunt enim qui simplici ueritatis ratione contenti eam interpretationem postulent, qua uerbum e uerbo exprimatur, omni prarierea ornamento, omni latinae linguae concinnitate in graeco scriptore abhorreant. Illos hoc; alios longe diuersa delectant. Res enim modo sententia i permaneat, ad rationem morem l Romani sermonis eius explicatione
15쪽
dirigi uolunt tanquam graecum hominem in nota stram ciuitatem adscitum, nostrum etiam uestitum, ornatum imitari debere contendunt. Praeclara sane ratio, quam, licet difficillimam ad assequendum, in Demosthene tamen, aut Aeschine, quorum ars nititur eloquentia, libenter essem secutus in Chrysostomo, qui salutis praecepta tradit, quae rerum pondere, non uerborum splendore definiuntur, periculosam lubricam existimavi. Illam uero alteram ad uerbum conuertendi uiam eatenus sum persecutus, quoad latini sermonis consuetudo ferre uidebatur . nam omnino, cum ineptum negotium , tum iniucundum putaui. Ac medium quoddam meum consilium fuit, ut ea, quorum Chrysostomus esset auctor, iis dumtaxat exceptis uocabulis , quae nostrae sunt propria religionis, si modo fui tanti, operam darem , uti latine redderem Quae uero e ueteri, itique ex nouo testamento protulisset, in illis fidem eius sequerer, quem tot anno Ssanctissima parens probauit Ecclesia. Haec mea ratio est. in qua mihi non sumo, ut omnem offensionem effuge rim cuius enim impudentiae est, id de se polliceri ZIllud assirmo tantum spectasse me, ut aliquid Christianis hominibus, qui graece nescirent, utilitatis afferrem; nullam praeterea hac in re aut laudem quaerere, aut uituperationem recussere. Nunc si sit optandi locus, uellem Marcellus Pontifex, hunc , quicunque est, laboris mei ex suo munere fructum capere potuisset, ut, cum ad eum, quid praeclarum opus in commune contulerat, simili conuertendum dederat, irat ipse egemplum continentiae, de uirginitate librum misissem, propter illam tum person. Opportunitatem, tum gratam
16쪽
animi mei significationem, aequioribtis uterer iis, qui in Chrysostomo uertendo maius ingenium lacriuSetiam iudicium requirent. Accedit eo perspecta semper quidem omnibus eximia uiri uoluntas in studia uirtutis, artium optimarum mihi uero in sunmmo eius honore multo perspectissima. Nam cum in maximo primi illius, uel potius ultimi teporis rerum hominumq; co- cursu Pontificem Maximum salutatum uenissem, memini, cum me de Chrysostomo esset hortatus, ut laborem susciperem , gratulari bonis ac studiosis, quibustatum accessisse diceret ad praesidium Mornamentum, quantum sibi ad honorem,&ad promerendi potestatem esset adiunctum ut omnis propterea mea de uirtute cogitatio posita prope in cospectu meo Marcelli imagine , tantae benignitatis gratiam a me flagitare uidea tur. Quibus4 communibus, priuatis de causis , hae
rebit perpetuo quidem in mente iratione mea memoria diuini homini. sed tamen hoc eius beneficio, uando inest in eo aliqua remunerandi uis, ad reserenam illam , quam ad ineundam aliam gratiam uti maluissem . Quae quoniam Dei iudicio sublata facultas fuit , proximum erat in Chrysostomo peruulgando rei dignitatis , et quodammodo Marcelli uoluntatis habere rationem. Nec uero dissicilis fuit ea deliberatio. nam mihi de uirginali laude cogitanti uersabatur ante oculos, uel potius feriebat oculos Reginaldus Polus Cardinalis, quod reliquarum uirtutum specimen,&illustre exemplum castitatis habuit haec aetas. Illud ego excellens illius animi & corporis bonum in summa
ceterorum excellentia bonorum cum e constanti hominum fama atque sermone,tum ex ipsius ore Marcelli sic
17쪽
sic admirabar, ut meo illi ciuius mihi uiuit auctoritas, cauis ossicioque meo defuturum intelligeroen, nisi, quod Marcello debebam, Polo potissimum redderem. Quanquam Clarysostomi uiri sanctissimi gratiam mihi per hanc causam facile conciliari putabam posse. Ad
quem enim is , aut omnino per quem sua haec ad alios peruenire mallet, quam per eum , in quo expressam uideret effigiem animi, ingenii, temporum suorum; qui eisdem itineribus contendebat in caelum qui uirtutis doctrinaeq; studia aetati suae fere aequalia ita coniunX rat , ut ei probitas Minnocentia prudentiae ac sapientia quasi fores aperuisset, scientia praestantissimarum artiuuirtutem confirmasset, utraque sic adiunxisset Deum ut per ipsum suorum operum opus omnium maximum maximeq; admirabile effecerita Ille enim christiana ueritatem iam diu in Anglia extinctam excitarat . illeis
moriam pietatis intermortuam reuocarat illius sacrorum , illius ciuilis, illius erat omnium domestica disciplina. Quae quanquam eius aduentu, planeq; aspectu tanquam caelestis alicuius hominis praesentia reuixerant tamen is nisi persecta re non conquiescebat; sed mirificam cognitionem rusumq; diuinarum tum
narum rerum ad eam referebat cogitationem, quo modo nationi suae dignitas salusq; pareretur. Quare hic opportunius illi ueniebat adiutori, quo benefactorum beneque dictorum egregio doctore legendod audiendo praeceptis Anglia salutaribus institueretur. Sed in isum hic etiam non solum cum Anglis actum est incommodius nam dum sustineo me terituS ne parum periti interpretis sermone non delectetur uirium graece,
tum latine doctissimus moritur interea Polu, ut iam
18쪽
quas quod omine a prose edo libro deterreri uiderer. Quem in perpetuum facile compressissem sed instite runt aliquando poscere libri editionem ii, quibus ne gare non potui, praesertim cum me publici Christianae Ecclesiae concilii opportunitate cum hac commoditate ac nobilitate Romanae librorum impressionis urgerent, cum denique admirabili, salutariq; exemplo diuinitus hoc incumbente Pio Pontifice Maximo ad restituenda uetere Ecclesiae d1sciplina sim uid ad certissima disciplinae subsidia excitanda ac peruulganda litterarui ac studioru comoda, religioni habendii dicerent uirginitatis
patronum non opponere petulantiae plurimorum. Cessi igitur , sed ita, si, ut institueram, rei grauitati consulerem, leuemq; operam meam aliena auditoritate roborarem. Ergo mihi utrunque suppeditat ex te Otho ornatissime, qui si, quae uideo, tantum in te esse audirem, mouerer fama laudum tuarum. Nunc, quae tua est liberalitas, uiuo apud te, et saepe intersum sermonibus4 actionibus tuis, ut tibi uiuenti constantem istam irobatam uitam &sacris diuinisq; rebus mirifice dedito Chrysostomi librum de uirginitate debere non possim. Quod ite a me tuum postulat flagrans , atque perpetuustudium tuendae propagandaeq; religionis quo cum curas , facultates conferas tuas, praeaelare hoc eius animi simulacrum δε monimentum ingenii, tibi, qui Chrysostomum imitari studes ducem communis officii , conuenire sum arbitratus. et uero gratius erit etiam illorum nomine, quibus desponderam, quorum alter bonus Pontifex, alter Pontificatu dignus, uterque tui amantissimus , et a te cultus diligentissime sibi a me
receptum, tibi persolutum officium probabit. Itaque
19쪽
habebis ab illis me interprete librum ista persona, studiis , moribus dignum , cuius nec Xplicandae sententiae commodior scriptor optari possit, quam Chrysostomus, nec diuulgandae magis idoneum tempus, quam hoc. Vtinam meae partes ne desiderentur. Quod si quid de operis pondere mea infirmitate detracitum est, tamen aliquam mihi excusationis ueniam datum iri spero, quod in hoc interpretando diuini Spiritus interprete , ficultatem fortasse pio conatu,atque egregia uoluntate compensem.
20쪽
CVM hunc Chrysostomi librum ita scriptum reperissem, ut in quattuor octoginta capita diuisus,initio singulorum capitum separatim descriptam haberet cuiusque loci sententiam tametsi librarii temeritate, quae plerunque inscitiae socia est,intercisum credidi,non scriptoris consilio distributum , quem perpetuum peris
argumentum continenti oratione eXplicasse puto; tamen , ut liberum cuiusque iudicium relinquerem, summas modo rerum in capitum interuallis inepte,ut mihi quidem uidebatur ad cursum rationis lectionisque moleste positas, transtuli in commodiorem locum distinctionem non omnino sustuli nam seruaui numerum 'primum queque diuisionis uersum prima eius grandiori littera notandum curaui. Quod si quid operae nauaui, quod de eo legentes admonuerim, gaudeo siminus , iidem illi , quibus per me utrumuis sentire integrum erit, mihi uicissim aeqtii esse debebunt, si, cum ipsis fidem praestitissem, meam quoque de re sententiam notam esse uolui.
