Sancti Ioannis Chrysostomi De virginitate liber, a Iulio Pogiano conuersus.

발행: 1562년

분량: 156페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

D E VIRGINIT A TE. 1 o

re; tunc ait, Sunt Eunuchi, qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum cum enim id, quod recte fit, magnum 4 dissicile est , neque ob eam causam iusso concluditur necessario tunc expectandum est,dum iis, qui id ipsum assequi uolunt, rei cupiditas innascatur, alio quodam modo, ac sine ulla suspitione comparatis illis ad eiusdem rei studium 4 uoluntatem. Sic itaque Christus fecit non enim eos ulla disputatione de uirginitate in cupiditatem uirginitatis adduxit, sed tantu in

sermone de nuptiis, rei grauitate demonstrata atque in iis terminata oratione, rem tractauit adeo sapienter, ut,

qui de uirginitate nihil audiuissent, sua spote dicerent, Expedites 5 nubere ob id Paulus etiam ille Christi imitator inquit, De quibus scripsistis mihi quod perinde est, quasi de iis ita respondisset Equidem propter summam rei dissicultatem nunquam per me uos essem ausus in tam excelsum locum compellere merum cum id

anteuertentes ipsi de eo ad me scripseritis, propterea, quid mei consilii sit, fidenter uobis X ponam monum est homini mulierem non tangere. Verum quid est causae , quod , cum multis de rebus ad Corinthios scripsis set Paulus, nusquam huius ipse fecerit mentionem rini hil , nisi id, quod iam dici uni est me quis enim littera rum admonitionem moleste ferret, in memoriam eoru redigit, quae ipsi scripserant ac ne ita quidem occasio nem nactus magi mam, uehementiorem adhibet admonitionem, sed remissius cum illis agit,in eo etiam Christum imitatus Saluator enim in eX tremo illo sermone, quem de uirginitate habuit, illud adiecit, Qui potest capere, capiat. at quid ait Paulus Θ De quibus scripsistis mihi bonum est homini mulierem non tangere.

42쪽

CHRYSO STOMI

Opposito b di erit sertas e quispiam, si praestat mulierem non

aum, qui uirgi tangere, quid sunt introducta nuptiae Θ aut, si non adnitatem eii coniugium ad liberorum procreationem mulieres ς ' a 'R adlliberniis , dis pnaeterea, in quo illae nobis usui esse possinta morte enim quotidie consumente, atque caedente humanum genus , neque hoc permittente sermone , ut , aliis cadentibus, alii moriantur , quid prohibet, quo minus uniuersi homines intereant si enim bonum id sequeremur omnes, neque mulierem attingeremus, perirent omnia, Murbes , familiae,

agri, artes, animantes, dccundita, quae e terra oriuntur. quare quemadmodum, ubi cecidit Impera

tor,omne ordines in acie dissipari necesse est sic homine , qui omnium in terris est Imperator, quia nuptias non colat, sublato, nihil praeterea reliquum est, quod salutem suam, ordinem l tueatur atque hoc ipsum praeclarum consilium complebit orbem terrarum malis innumerabilibus Equidem, si hostium, infidelium tantummodo haec esset oratio, parui eam aestimassem; cum uero multi ex iis etiam, qui in Ecclesiae numerouidentur esse , eadem ista dicant , atque imbecillitate consilii a uirginitate deficientes, eam, quod multi su doris sit , improbent, inanem esse ostendant, eo uidelicet consilio, ut suam tegant pigritiam, neque ne gligentia, sed recto iudicio certamen illud contempsis se uideantur age iam, omissis hostibus, nam animalis coit homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei stultitia cnim est illi eos, qui nobiscum facere simulant, utrunque doceamus,4 uirginitatem non modo non super uacaneam, sed ualde esse fruetuossem, maXimeq; necessariam , dc ipsos quod uirginitati crimen offerunt, non impune

43쪽

DT VIRGINITATE. D

impune laturos, sed tantum eiusce rei poenarum subituros , quantum iis, qui uirginitatem coluerint,4 mercedis, 'audis tribuetur ut enim uniuersus hic mundus factus est, 'arata nobis omnia, quae ad quietem no stram, usu inq; pertinerent; Deus hominem finXit, cuius etiam causa mundum fabricatus erat is igitur in paradiso remansit, neque ulla nuptiarum mentio facta est. opus ei fuit adiutrice adhibita est ne tum quidem cohiugium uisum est necessarium immo uero ne apparem bat quidem quin etiam illi connubii expertes in paradiso, tanquam in caelo uitam degebant, iucundissima Dei consuetudine fruebantur . nam coniunctio nis appetitio, conceptio, sartuum dolores,4 partus ipsi, interitus denique omne genus longe aberat ab illorum animis, quemadmodum amnis liquidus epuro fonte profluens, sic ipsi ibi uitam agebant uirginali castitate decorati & tum erat in omnibus terris ab hominibus solitudo quod nunc uerentur isti, qui de orbe terrarum laborant ea enim est horum hominum ratio , aliena uti sedulo curent, suarum uero rerum ne minimam quidem cogitationem suscipiant ;& cum de eo soliciti sint, ne commune hominum genus aliquando deficiati, omnem anima suae, tanquam alienae, curam unusquisque negligit,praesertim cum eius causa summa uel minimarum rerum , paucitatis uero hominum neminima quidem ratio ab ipsis reposcenda sit non erant tum oppida, non artes, non familiae, neque enim l uiter uos ista curatis sed tum ista non erant, neque tamen beatam illam uitam, lac nostra longe meliorem

quid qua aut impediebat, aut incidebat at simul atque Deo non obtemperauerunt, ac terra, cinis i secti sunt,

simul

44쪽

CHRYSO SI OMI

smul cum beata illa uiuendi ratione uirginitatis decus amiserunt , in cum Deo semigrauit ab eis castitas uirginalis nam quam diu a diaboli seruitute liberi fucrunt, ac Dominusuum sunt ueriti, fuit penes eos vir' Sinitas, qua maioris ipsis erat ornamento, quam sit diadema Regibus,aut aurea uestimenta. postea uero quam captiui filerunt regiam ipsam exuerunt stolam, caelestique ornatu abieeto, morti , dissolutioni, Xecrationiq; propositi, miseram, laboriosam uitam instituerunt; tunc una cum illis successit connubium mortale hoc, seruile uestimentum Qui , inquit, cum uxore est, solicitus est, quae sunt mundi. Vides ne unde initium habuerint nuptii e runde necessario profectae uideantur ria diuini praecepti contemptione , abeXecrationibus, a morte si quidem ubi mors est, ibi nuptiae commorantur quae si non esset, neque nuptiae sequerentur. At haec uirginitatem non consequuntur; sed illi semper utilitas, felicitas, beatitudoq; comitantur, tam nondum morte , aut nuptiis introductis, quam post earum introductionem. Cedo, quod connubium Adam procreauic qui dolores Eua pepererunt Θ neque enim habes quod respondeas quid igitur sine causa coiremiscis metu perterritus , ne sublatis nuptiis consistat ortus humani generi: Innumerabiles angeli Deo in seruiunt , infinita uis archangelorum ad ipsum assistit; neque quisquam eorum est ex naturae successione, eX partu doloribus, e conceptione procreatuS . multo igitur magis homines sine coniugio fingere potuit, XVI. quemadmodum primos finXit, unde genus hominum

' id uniuersum eXOrtum est. Neque uero nunc etiam genus humanum nostrum auget connubii uis , sed Domini oratio ea,

Quam

45쪽

quam habuit initio, Crescite in multiplicamini, i plete terram. Quid enim, quaeso, Abraham ad liberos

gignendos nuptiae profuerunta an non is , cum tot annos uxorem haberet in matrimonio, tandem eiusmodi uocem emisit Domine Deus quid dabis mihi Θ ego Gen. tuadam absque liberis Vt igitur tum ex mortuis corporibus Deus prolem, sirpem excitauit ad innumerabilium hominum procreationem sic idem a primo , si dicto audiens Adam illam omisisset ligni voluptatem,

uiam reperire potuit, qua humanum genus augeret. neque enim unquam contra Dei uoluntatem Xercendis nuptiis maior erit hominum numeru ; neque colenda uirginitate, eoque id approbante, eorundem multitudo minuetur. Verum, inquit, id uoluit nostra culpa , quod ei non obtemperauimus quid est enim, quod ante, quam in fraudem induceremur, nullum extitit connubium Θ quamobre nulla fuit in paradiso corporis coniuncti, cur ante nostri execrationem nulli partuti doloresΘ quod erant tum illa superuacanea,quae deinde fuerunt propter hominum infirmitatem neces

saria neque solum haec ipsa , sed alia omnia, oppida,

artificia, uestium cultus, ornatus, omnino reliqua necessariarum rerum turba his enim contractis omnibus, mors in orbem terrarum irruit, hoc instructa

comitatu . Quamobrem non est, ut quod infirmitati tuae remissum est, id non modo uirginitati praeserendii, sed ne cum ea quidem conferendum putes nam si ista ratione, ita processeris duas etiam habere in matri monio, quod id lege Moisis permissum fuit, quam unau Xore contentum esse, melius assirmabis isto etia modo diuitias paupertati uoluntariae quXuriam frugalitati

46쪽

CHRYSO STOMI

praeposueris; atqtie adeo iniuriam ulcisci, quam forti

hi, ire, praestare dixeris . Tu igitur, inquit,ista improidii genii . ego uero non improbo; nam&a Deo concessa sunt fuerunt tempore fructuosa; at leuia esse dico, neque tam uirorum recte facta, quam puerorum appello. Quare cum persectos nos Claristus uelletessicere, iussit illa tanquam pueriles uestes deponere, quae neque uirum perfectum tegere possent, neque ornare mensuram aetatis plenitudinis Christi his uero ornatioribus, pretiosioribus, quam illae essent, uestiri uoluit, non care sibi ipse contrarius, sed maxime consentaneuS: nam etsi haec sunt illis iussa grauiora, tamen idem fuit legislatoris propositum sed quodnam id est it , animarum nostrarum omni prauitate circumcisa , nos ad persectam uirtutem deduceret. si enim id rationis habuisset , ut nullum nobis priore grauius onus impone rei, sed idem permitteret, ut eandem illam perpetuo 'legem servaremus, neque unquam nos ab illa humilitate subleuas et, hoc nimirum ostendistat, quantum a se ipse dis entiret. Quemadmodum enim initio si tum, cum adhuc esset imbecillius,4 puerili quadam infirmitate humanum genus, arduam hanc proposuisset uiuendi rationem, nunquam moderata postea recepissemus sed quae ad salutem nostram pertinerent , immoderata

hac ipsa regula nobis omnia periissent ita iis post longinquum illud tempus, iam disciplinam , quae lege tradebatur, cu ad caelestem hanc philosophiam dies

nos hortaretur, in terris permanere uoluisset, parum

admodum nobis illa profecisset indulgentia, quod ea persectionis uis non accesserat, propter quam indulgentia tributa est. Verum assimile quidpia nobis in pullis

auium

47쪽

DE VIR GINIT A TE. 13

auium accidit . nam ubi eos aluit mater, educit quidem e nido sed si propter imbecillitatem decidere uiderit δε illis opus esse intus amplius educari cognouerit , aliquot dies ibidem esse sinit, nouam perpetuo uti

commorentur in nido, sed dum praeclare corroboratis alis, omni confirmato robore, securi deinceps uo

latum suscipere queant sic etiam nos Dominus nostera primo trahebat ad caelum, tiam monstrabat, quae illuc duceret, non sane ignorans, sed qui uel optime intelligeret, non satis re nos ad illum uolatum conficiendum uoluit autem nobis ostendere, non sua uoluntate eum fieri casum , sed imbecillitate nostra quod simulatque demonstrauit, postea permisit, ut terrenis his rebus, cultuque nuptiarum, tanquam in aliquo nido diutius aleremur ut uero nobis uirtutis pennae longo temporis interuallo nasci coeperunt, tunc sensim accedens,e terreno domicilio eductos, altius docuit euo lare ergo languidiores alii, arctissimeque etia dormientes in in humanis rebus defixi, nidi adhuc mansione deleetantur alii generosiores amantes lucis, hunc locum ficillime deserunt, ac, relictis in terris nuptiis,

pecuniiS, curis, aliisque rebuSOmnibu , quaecunque mortales ad terram reuocare consueuerunt, superas partes petunt, ad caelumque perueniunt. Quamobrem noest , ut initio conces una coniugium deinceps eiusmodi esse existimemus , quasi necessario ab eo discedere

prohibeamur nam ipsum uelle, ut nuptiis abstineamus ae eius oratione cognosce, Qui potest capere capiat. quod id autem non statuerit initio, ne mireris. neque enim medicus omnia simul aegrotis , aut eodem

tempore proponit adhibenda sed dum febris aestico D repti

48쪽

CHRYSO STOMI

repti iactantur, cibum prohibet duriorem cum uero Mardorem illum, , quae ab eo profecta sit, corporis

infirmitatem depulerunt, tum omnem escam , quae minus placeat, remouet, permittit uici um , quo antea assueverunt ut enim in corporibus inter se pugnantia

principia, quod in illis superet , vel deficiat aliquid,

aduersam ualetudinem creant sic in anima immoderat: e perturbationes ipsius corrumpunt sanitatem maXime autem oportunitate opus est, ut ad praesentes ani morum commotiones diuinum iussum apte accommodari possit etenim animae peruersitatem, nisi utraque haec inter se conueniant, nunquam per se te emenda

re queat quemadmodum neque etia per se medicamelorum uis ulcus unqua sanare possit idem enim peccatis leges sunt, remedia uulneribus An tu, cum medicum saepius idem ulcus modo secantem, modo urente, modo neutru horum in illo ipso faciente, praesertim uero a fine saepenumero aberrantem uideas, de eodem curiose nihil inquirisci in Deo autem, qui nusquam offendit, sed omnia pro sua sipientia recte, atque ordine disponit, sis mortalis ipse curiosus Zab eo institutorum eius rationem reposca. neque id infinitae tribuas sapientites an no haec summa amentia est Crescite, in quit multiplicam Hai istud enim furente natura , cuneque ea libidinis impetum ferre posset , neque in illa tempestate portum alium haberet, quo confugeret,iempora postulabant quid igitur imperandum fuit Zan ut

continenter, casteque uiuerent fat istud, & grauiorem casum effecisset, maiore ignem accendisset: etenim

si quis pueros, Mi solo lacte sunt alendi, remouerit ab eo cibo in esca vesci , quae corroboratis iam uiris sit

49쪽

DE VIRGINITATE

accomodata, coegerit, nihil prohibebit, quo minus sta

tim moriantur tantum mali inest rebus intempestiuis. propterea no est initio uirginitas instituta inamo uero

principio uirginitas tradita est, illa, quam matrimonili , prius apparuit iccirco successit matrimonium se cundo loco, uisu inq; est necessariti. Quod si Adam obedientiam no abiecisset, haud illo nobis opus fuisset. At quo modo, dixerit quispia, tot extitissent hominum milli, Ego uero, quando isto timore tantopere commoueris, iterum abs te quaero, quo modo Adam , Eua , non dum interpositis nuptiis, procreati fuerint

Quid igitur Θ ut illi nati sunt , inquit, sic reliqui omnes nasci debebant ΘSiue isto modo , siue alio quopiam,

nihil habeo dicere quod enim nunc in quaestione uer satur , eiusmodi est, Deo, ad augendum hominum genus in terris, nihil opus fuisse coniugio. Neque uero genus humanum uirginitate , sed peccato , ob unisq; coniunctionibus Noe aetate defecisse docuit, tomi num beluarum, Momnino in terris omnis animan tium generis interitus . si enim obscaenam illam cupiditatem continuissent filii Dei. uirginitati honorem habuissent, neque filias hominum iniqu1 oculis aspexissent: nunquam eos tanta calamitas oppressisset . at nemo propterea me causam illorum cladis in nuptias conferre arbitretur non enim id nunc ego dico, sed pestem, interitum nostri generis non uirginitati tribui, sed peccato assignari oportere . Est uero institutum liberos procreandi causa connubium sed multo magis, ut in natura insitum restinguat ardorem quod sane Paulus ita testatur Propter fornicatione unusquisque sua uXorem habeat, no propter liberorum procreationem.

XVIII. Non uirginita

te, sed peccato imminui genus humanum XIX.

Duas quidem olim fuisse conubii causas

uerum nunc unam tantum

reliquam esse.

50쪽

CHRYSO STOMI

iterum eodem iubet conuenire, non ut multos liberos suscipiant sed cur Ne tentet, inquit no Sata nas atque in eo ipse progrediens non cupiditate prolis sed quamobrem Θ Si se , inquit, non continent, nubant . Duce autem hae fuerunt , quemadmodum initio dixi, coniugii instituendi causae , sed deinde terra, mari, iniuerso terrarum orbe animantium refert, una relicta est coniungendi causa nuptiarum; ut libido, incontinentia sedaretur . iis enim, qui nunc etiam in eiusmodi libidinibus uolutantur, sutrinq; more uiuere, inlustris confici concupiscunt, non parum afferunt adiumenti nuptiae ad illam impuritatem δε necessitatem tollendam, ad pure sancteq; uiuendum Se d quousque uobiscum ego hac umbratili pugna dimicabo retenim uos ista disserentes nihilo minus , quam nos, uirginitatis praestantia intelligitis et, quae a uobis dicuntur, omnia speciem simulationis hax, linent, uestraeque sunt intemperantiae tegumerata. e Vt nullum iis, rum ut haec impune dicere liceat, tamen uel ita a calu-

ἡό mnia desistere oportitit qui enim sic est animatus, ut

periculii pro praeclaris rebus aduersetur, praeter alia, quae facit, detripositum sit menta, graue etiam adeo peruersa, iniqua senten-

ti eam despi apud Omnes testimonium de sua dic1t aprobitate, cere ut, etiam si nulla alia de causa, tamen, ne tantum in se contraheret inuidiae,linguam continere deberet idque cum eum,qui in maximis certaminibus ceteris praestantes admiratur, licet ipsorum s equi praemia non possit, tamen ab omnibus uenia consequi animaduertat.

qui uero in illis ipsis non modo se non exercet, sed ea uituperat, quae praemiis amplissimis assicienda sunt, is, ut inimicus 4 hostis uirtutis, qui l infinis hominibus miserior

SEARCH

MENU NAVIGATION