Sancti Ioannis Chrysostomi De virginitate liber, a Iulio Pogiano conuersus.

발행: 1562년

분량: 156페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

23쪽

SANCTI IOANNIS

CHRYSO STOMI ARCHIEPISCOPI CONSTAN

TINOPOLIΤANORUM,

DE VIRGINITATE.

D REI uirginitatis laudem aspernantur: neque mirum , quando etiam ipsum, natum ex uirgine, Christum ignominiis affecerunt . contra uero gentes admiratione uirginita

tis obstupescunt ouam tamen sola colit Ecclasa Dei. nam Helicorum uirgines ego uirgines esse minime dixerim primum, quod ill e castae non sunt meque enim ex sanctissimi illius uiri sententia, qui uirginc in Christo conciliat, desponsa sunt uni uiro: Despondi .Cor.rr. enim , inquit is uos uni uiro uirginem castam exhibere Christi quod etiam si de uniuersa Ecclesia dicitum est,tamen illas etiam haec complectitur oratio. Quo modo igitur, quae uno uir non contentae, alterum, qui non est, Deum introducunt, castae esse poterunt Qua Virginitatem re primum ex iis, quae diXimus, deinde, quod contu hae eticorum meliose in nuptias in eum locu processerunt, ut conitu '''biis abstineant, uirgines esse non possunt quod enim coniugium malum esse lege sanXerunt, ea anticipatione sibi praemia uirginitatis ademerunt non enim, qui uitia cauent , corona donandi sunt; sed eos a poena tan.tummodo uacuos es e decet et quidem uidere licet, non solum id nostris esse, sed externis etia legibus constitutum: inquit enim lex Homicida morte multator at non praeterea adiicit , Qui hominem non occi derit,

24쪽

CHRYSO STOMI

derit, honore assicitor item, Fur plectitor at non eum etiam, qui neminem ulla re laeserit, praemium capere iussit ac leges pisadulterum occidentes, eum , qui coniugium non uiolat alienum, nullo dignandum honore censuerunt, iure id quidem optimo : laudem enim . admirationem habere, recte facientium est,

non eorum, qui uitia declinauerunt . nam praeclare

cum illis agitur,si nulla d eos poena peruenerit itaque Dominus noster, si qui temere, ac sine causa fiatri ira tu fuerit , uel eundem stultum appellauerit, eigeennam est comminatus, non etiam is, qui neque fratri sine causa succensuerint,neque in eum maledicta contulerint, regnum caeleste promisit; sed plus eo quiddam maiusque requisiuit, dum inquit, Diligite inimicos

uestros . cumque uellet ostendere, parum admodum

esse, ille, plane nullo dignum pretio, fratres non odisse , multo maius illud adiunxit, ut eos ipsos beneuolentia , amore complectamur ac ne id quidem satis esse nobis inquit, ut honorem aliquem consequamur nam qui id fieri possit , si amplius ea in re, quam ethnici, nihil assequimur' quare longe maiore accessiones faciamus, oportet, si quidem mercedem exigere uoluerimus. Neque enim, quia te , inquit , adgeennam non damno, quod in statrem maledictis abstineas , nec in eum sis offensior, propterea tute corona donandus 1bi esse uideare tantum enim abest, ut abs te isto comitatis modo contentus sim, ut, etiam si te non solum non ei conuicium ficere, uerum eundem amare dixeris , tamen adhuc&circum terram uoluteris, in publicanorum numerum ascribaris . modsi persectius, ac caelo dignus esse uis istic modo ne constiteris,

25쪽

DE VIRGINITATE. a

stiteris, sed altius ascendites, iam , in supra naturam ipsam est, cogitationem suscipito, ua inimicos beneuolentia prosequare. Cum igitur undique hoc nobis constet, desistant haeretici frustra se ipsos affligere.

nulla enim afflictationis suae mercedem accipient; non

quia sit iniustus Dominus; nefas enim id dictu est sed quod iniqui ipsi, ac scelesti quid ita Θ quia demonstratum est, nullum iis, qui uitia tantummodo deuitarunt, praemium esse propositum . ipsi autem matrimonium malum statuentes, eo abstinuerunt quomodo ergo, quod a malo abfuerint, mercedem illis poscere licebit ut enim nos , quod non sumus adulterati, digni non crimus, qui corona donemur: ita ne illi quidem,quod a coniugio abhorruerunt nam sic cum ipsis aget summo illo die is, qui iudicium inter nos Xercebit: Non equidem illis praemia constitui, qui tantu a culpa sunt alieni; parui id enim duco sed, qui uirtutes omnes complexi fuerint , hos in ciueste domicilium intro dii

cani, ubi beati haereditate sempiterna fruantur . Quid igitur est, quamobrem, cum statueritis matrimonium cum obscaenitate, scelere esse coniunctum, eo propterea abstinueritis, praemia, quae recte facientibus de

bentur, uobis ob deli rum fugam dari postuletis non enim, si agnos adegira collocat, Meosdem collaudatos in Hestem regiam introducit, id eo facit, quod aliena non diripuerint, sed quod aliis sua dispertiue rint neque, si is, cui quinque talenta credita sunt , Domino probatus est tam id factum est , quod de com missa sibi pecunia quidquam non diminuerit quam quod eam augerit, ac duplicatum depositum Domino reddiderit. Quousque igitur progrediemini, inani vos

26쪽

cursu exercentes Θ quamdiu laborem irritum suscipietis ξ quem ad finem , aera. uerberantes , frustra pugna bilis ξ atque utinam solum id frustra sit nam haud parua poena illa fuerit, pro multis laboribus , proq; spe proemiorum, maiori certe, quam laborum ratio postulet, quo die honorem uobis habitum iri speratis, PII. in eorum poni numero , qui gnominia notabuntur.

Haereticos H Nec uero hic illis erit malorum modus neque solum poenas pedere etrim Cnti laclent, Ut nihil lucrenturi sed alia multo his grauiora mala subibunt aeterno enim igne com-M xx. iurentur termi corrodentur immortali , tenebris CXterioribus obruentur, angoribus, atque angustiis cruciabuntur. Quamobrem innumerabilia nos ora

habere , angelica ui praeditos esse oporteat , ut Deo pro eius cura de nobis satis digne gratias age re possimus uel potius ne sic quidem comparati id assequi queamus inui enim id fieri possit Θ nam cum pari nos cum haereticis labore nil fortasse longe illi maiorem inde suscipiunt molestiam colenda uirginitate eXerceamur haudquaquam pares laborum ruetus utrique percipimus illos enim lincula, lacrymae, clemitus, aeterni cruciatus consequentur nos contra consortes erimus angelorum , ubi fulgentes lampades collucebunt; , quod caput est bonorum omnium , sponsi consuetudine fruemur. Sed quamobreiisdem laboribus contraria praemia tribuuntur quod illi druinae legi uti legem ferrent aduersariam , uirgini tali se dediderunt nos, ut Domini uoluntati pareamus , eadem ericimus Deum autem uelle, omnes uti

coniugio abstineant, testis est is, qui Christum n sei.Cor.1 loquentem habuit Volo enim , inquit , omnes homi

27쪽

DE VIRGINITATE.

ne esse, sicut ego sum quod uero nobis parceret Saluator noster , quodq; sciret spiritum quidem esse promptUm , carnem autem infirmam, minime id necessirio iusto seruandum constituit, sed animis nostris solutam esse uoluit eligendi optionem . nam si praescriptum es set, nec, nunquam iis , qui id perfecissent, is honor habitus esset, sed ii id responsum a Domino tulissent, Fecistis quod facere debuistisci neque iis, qui rem non assecuti fuissent, esset ignotum sed iis, qui leges negligunt, constitutam poenam sustinerent nunc uero cum

illiid dixerit qui potest capere, capiat non OS Ondemnauit, qui minus id assequi possunt; sed illis, qui rei facultatem habent, multum, atque adeo maXimum certamen proposuit ob eamq; causam Paulus, magistri sui uestigia persequens, praeceptum Donimi se non ha r. bere dicit, sed dare consilium. At uero neque Mar Deteilationeci , neque Valentinus, neque Manes eam moderatio hὰ,' i nem tenuerunt neque enim Christum in se loquenta tali, esse '' tem habuerunt, qui suis ovibus parcit, pro quibus etiam uitam posuit, sed homicidam illum mendaci parentem . quamobrem eo Omnes, quicunque suerunt dicto audientes , iidem illi perdiderunt nam ipsos in igne sibi paratum ad inferos tragerunt secum, quo S inanibus in uita, intolerabilibus laboribus CXercuerant. V.

O miserrimam uestram conditionem, atque etiam gen aereticos,

tili statu miseriorem na, etsi gentes grauia apud in scro

geennae manent supplicii, tamen certe , dum uiuunt, tinet, genti coniues pecuniae ceterarumq; rerum quae in uita tu 'λ' etiam se

u . . , seriores esse.

cunditatem habent, uoluptatem perci prunt UOS uero

tormentis,& cruciatibus utrobique affecti,4 praesentes uoluntarii,4 mortui inuiti sempiternam poenam susti

28쪽

netis . ac gentibus quidem pro ieiunio, Quirginitate neque mercedem dederit quisquam,neque eisdem supplicium constituetur uos autem, pro quibus innumerabilibus laudibus celebratum iri sperauistis, pro eisdem extremas poenas persoluetis; idq; cum aliis responMatth. i. sum feretis a Domino, Quod ieiunium uirginitatemq; seruastis, discedite a me in ignem paratum diabolo,

angelis eius mam neque ieiunium , neque uirginitas per se bona, uel mala sunt, sed eorum proposito, qui illa colunt, ita uel bona, uel mala efficiuntur neque uero ea uirtus gentibus fiuctuosa est receperunt enim mercedem suam, quia hanc ipsam uirtutem metu Dei non coluerunt at uos tum propter bellum, quod cum Deo geritis, tum propter crimen, quod eius operibus affertis , non modo mercedem uestram recepistis, sed praeterea poenas dabitis mam pro decretis uestris duce mini in gentium loco, atque numero quandoquidem aeque , atque ipsa gentes uero, inico Deo reiecto, multitudinem deorum introduxistis pro uti autem instituto melius cum illis, quam uobiscum, agetur. nam catenus illae damnum facient , ut nihil boni adipiscantur uobis praeterea fiet accessio maloru adde,quod illis ipsis in uita uoluptatibus omnibus frui licuit: uos omnibus utrobique caretis. Num ergo poena grauior

esse potest ulla, quam pro mercede laboris,4 sudoris, perferre supplicia adulter auarus, is, qui in alienis rebus luXuriosus fuit, direpto denique proximorum, omnes certe solatii aliquid habent, breue illud quidem , sed tamen aliquid, quod eorum causa plectuntur , quibus hic delicate, molliter i uixerunt. At qui

paupertatem perfert uoluntariam , ut , cum e uita migrarit,

29쪽

VI. Uirginitatem haereticorum adulterio etia

DE VIRGINITATE .

grarit, locupletetur, qui uirginitatis labores sponte suscipit , ut illic exultet cum angelis; is, si repente, ac

praeter omnem eXpectationem hisce de rebus plectatur, quarum se innumerabilia praemia consecuturum sperauit non dici queat, quantum capiat doloris, ubi illa, contra quam omnino sperauerat, mala subierit. ego enim ipsum conscientia aeque atque flamma cruciatum iri existimo , cum eiusdem consortes laboris apud Christum commorari uidebit, , ob qua infinitis illi fruentur bonis, ob ea se extrema supplicia sustinere , in illa J uirginitate grauiora ferre mala, quam luXuriosi, nequissimi l homines patiantur. Etenim haereticorum continentia omni est libidine flagitiosior illa enim hominum modo offensionibus terminatur at ista cum 'Gediore esse. Deo pugnat, in eius infinitam sapientia iacit contu meliam diabolus autem suis cultoribus eiusmodi tendit insidia. eius enim fraude uirginitate haereticorum subtiliter inuentam esse, non ego mea, sed is,qui diaboli consilia non ignorat, sua oratione testatum reliquit. quid igitur inquit ille Θ Spiritus manifeste dicit, quod .Timoth. . in nouissimis temporibus discedent quida a fide, attendentes spiritibus erroris, doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, d cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creauit ad percipiendum.

Quo modo igitur uirgo sit, quae discessit a fide quae planos audiuiti quae daemonibus obtemperauit quae mendacium coluit quo pacto illa uirgo , quae tanta con scientiae labes habet in animabuirginis enim non solum corpus castum , sed puram, atque integram animam es e oportet siquidem curat sponsum illum sanctitatem insignem

30쪽

CHRYSO STOMI

insignem excipere quod si ipsa iis maculis notatissima

fuerit , quonam modo pura esse poterit si enim eam terrenas etiam curas ab eiusta odi cubiculo abiicere oportet, utpote quae sponsi dignitati cuni illis congruere nequeat quo modo, cogitationibus impiis eius ani-v11 mo Obversantibus, uirginitatis decus conseruare pol Haereticos co rit Θ nam etsi corpus ipsius incorruptum es , animae t tenda 'irgini ineri , quae potioriunt corrupta consilia qua mam modo , nam igitur ista commoditas disiecto templo, quae temsed etiam cor plum cingunt, porticus, septa permaneres aut quid Pu inquinarς est in emolumenti, cum purus sit solii locus , ipsum csse solium sordibus inquinatum quanquam ne sic quidem a sordibus libera es: egecrationes enim, maledicta intus quidem formantur, neque tamen intuSconsistunt , sed ore prolata, linguam aures , quae ad ea patent, coinquinant, ac ueluti uenena pestifera , in ipsam animam infusa , radices eius corro dunt , quavis in ea grauius ut cum ipsis radicibus reliquum corpus intereat. Atqui,si corporis, spiritus sanctitas definitio uirginitatis est; qui fieri potest, urea uirgo sit, quae sceleribus, ac flagitiis utrunque con tam inauit At ista mihi Moris pallorem . membro rum gracilitatem, simplicem holae cultum, Maspectu humilem, ac uerecundum ostentat ξ sed quanti id re feres, si elatus, Minuerecundus est oculus animael quid enim eius aspectu petulantius escte potest, quae specie,

Mostentatione adducit homines in eam sententiam, ut Pi δ opera habeant in numero malarum rerum Omnis gloria fili: e Regis ab intus at ipsa peruerso ordine X-trinsecus gloria circumfluens, omnem intrinsecus habet infamiam illud uero graue est, quod maximam hominibus

SEARCH

MENU NAVIGATION