Antonii Dadini Alteserræ ... In libros Clementinarum commentarii. Accessere sex prælectiones solemnes habitæ pro instaurandis scholis

발행: 1680년

분량: 184페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

i IN CLEMENTI NAs

terminum competentem, quem citationi ipsi apponi convenit , ac si ad eos personaliter pervenisset. Quia vero statutum ex justa causa edictum propter malitiam temporis nonnullis durius videbatur, ex hac Constit. idem statutum de modo citandi restringitur tantum ad illos, qui faciunt, vel impediunt quoquo modo, per se, vel per alios, ne citatio ad eos perveniat, vel quorum domicilium vel locus non potest tuto vel libere adiri, ex hac Constitui. cui congruit cap. Quoniam. 3. Porro. ut lit. non contestat. Neque obstat, quod graVe est dicere , quod dicatur quis contumax, si non adsit judicio ex tali citatione , qtiae facile potest non pervenire ad notitiam ejus, sicut dicitur de citatione quae fit voce praeconis, quia Vox praeconis paucis innotescit, Auth. I ui semel. C. 'μοmodo oe quando judex.

Clem. Dispendiosam. IN causis electionum & matrimonii hoc speciale est, quod ob

contumaciam rei lite non contestata testes audiuntur, M sententia fertur, cap. Quoniam. 3. Porro. ut lit. non contestat. Iure novo in causis electionum, posthi lationum & provisionum quorumcumque Beneficiorum, in causis matrimonii & super decimis 3c ustiris, potest procedi simpliciter , 5c de plano sne strep tu 3c figura judicii, ex hac Constit. maxime in causis electionum, ne diutius Ecclesia vacet; in causis matrimonii, ne detur occasio fornicationi, d. cap. ciuoniam. M. Porro. de in decimis Musuris, propter periculum excommunicationis. In causis summariis citatio requiritur, sed libellus citationis, vel litis conte statio non requiritur, Clem. Saepe contingit. in D. de V. S.

T 1 T. II. De foro competenti.

SI c υτ iudex non potest jus dicere extra territorium , L. ula. E. De iurisdict. L. Duumvirum. C. de Decur. cap. Novir. de Usic. Legati. Episcopus pariter non potest jus dicere, vel Episco- 'palia defungi extra dioecesim suam. can. Placuit. de seq. T. qu . . cap. Cum nullus. de temp. ordin. in V I. Et quod dicitur init. hujus Constit. ex sacris Canonibus generaliter interdictum , nequi x

42쪽

COMMENTARII. M

quis Episcopus jurisdictionem exerceat in aliena dioeces. Tamen Episcopi vi pulsi suis sedibus, in aliena dioecesi in qua commorantur, in civitate scilicet vel loco insigni suis Ecclesiis via ciniori , potest jurisdictionem suam exercere in suos expulsores, vel eorum consiliarios & fautores, dummodo ipsi in personam, vel ad domum citati fuerint, si hoc tuto fieri possit, vel publice in Ecclesia Cathedrali loci, vel domicilii eorumdem , quae est serma citationis, Clem. Causam. supr. de Aes. Quod si . ita citari non possint, licet eis eosdem citare diebus Dominicis, vel festivis, in conventu populi, in Ecclesiis civitatum vel lo corum insignium. Eisdem etiam Episcopis licet jurisdictionem exercere contra subditos in aliena dioecesi, ita ut subditi non trahantur ultra duas dietas a fine dioecesis suae , quod est de Iure, cap. Nonnulli. de rescript. petita scilicet licentia ab Ordinario, etiam non obtenta; ad hoc , ne ordinarius spretus videatur: M per hujusmodi actus iurisdictionis factos in aliena dioeee si ab Episcopis pulsis suis sedibus, . ex transcursu temporis nullum praejudicium insertur Dioecesinis Episcopis, quia cum hoc fiat auctoritate .Canonis, nihil potest imputari Diceceianis Episcopis : ergo nec contra ipsos praescribi , ut notat Ioannes Andreas. Neque obstat quod jurisdictio adquiritur ex consuetudine praescripta, L. ult. C. de emancip. bb. quia hujusmodi actus jurisdictionis fiunt jure familiaritatis, nec parium possessionem, & non inducunt praescriptionem, L. Qui jure familia-fatu. ff. de adciv. possess. Haec Clementina edita est, quia in Coniacilio Viennensi erant multi Episcopi Italici 'suis sedibus pulsi quos inter fuere Archiep. Mediolanensis, & Episcopus Uicen 'tinus, ut refert Ioannes Andreas hic.

Ti T. III. De caus posses proprietatis

JUκε Civili petitorium non potest cumulari simuI cum possessorio : prius agenda & terminanda est causa possessionis, quam proprietatis, L. Ordinarii. C. de rei vindie. L. Increti. C dein, A. L. Momentariae. C. Unde vi. Hoc jure possesibrium potest cumulari cum petitorio, apud eundem judicem, cap. Pastoralis. de cas. psi . . proprici. In causa Beneficiali per appel-

43쪽

1ς IN CLEMENTINA s

lationem ad Sedem Apostolicam devoluta, tam appellanti, qu mappellato licet nedum petitorium, sed & possessorium intentare, ex hac Constit. id est, si prius in prima instantia actum sit petitorio. In causa appellationis licet agere petitorio & possessorio, 3c in odium spoliantis suspenso petitorio potest procedi in possetario , ex hac ipsa Constit. quia in causis Beneficialibus simpliciter& de plano proceditur, sine strepitu& figura judicii, . Clem. Di 'endio .m. supr. de judic. Et hoc speciale est in causa appellationis in B rneficialibus: alias si appelletur ab interlocutoria vel quopiam gravamine ante sententiam, judex cognoscit tantum de causa, seu articulo, super quo appellatum est, Clem. Appellanti. inst. de appellat.

T i T. IV. De dolo ω contumacia.

Clem. Si ante. SI quis ab interlocutoria, vel a gravamine appellet ante definitivam sententiam, & judex appellationi non deferens, eo citato, vel non citato, ulterius procedens, quia non tenetur deferre frustratoriae appellationi, cap. Cum qui. hoc tit. in VI. contra ipsum etiam absentem sententiam definitivam promulgeti poterit idem appellans a secunda sententia intra debitum tempus , id est, intra decendium appellare , nisi prior appellatio esset man inste frivola: sed melius est sententiam latam post appellationem cassari per viam attentati, cap. Bona memoride appePar. cap. Non solum. eod. tit. in V I. cap. Veritatu. hoc tit. L. un. ff. Si quu Iu dicent. non obtemperaυ.

Ti T. V. ut lite pendente nihil innowtur.

. Clem. Si duobus.

EX consuetudine antiqua , Iure approbata, Beneficia vaca tia in Curia reservantur collationi Summi Pontificis, cap. 1. de Praebend. in V I. Si duobus in Curia super Beneficio litigantibus . contingat utrumque mori in Curia, collatio hujusmodi Beneficii pertinet ad Rom. Pontificem ; si extra Curiam, ad

44쪽

COMMENTARII. a

ordinarium. Quod si unum in Curia, alterum extra Curiam mori contingat, si moriens in Curia Beneficium possidebat, collatio pertinet ad Rom. Pontificem a si vero alter extra 'Curiam defunctus Beneficium possidebat, collatio pertinet ad Ordinarium: neutro autem Beneficium possidente, Rom. Pontifex praefertur in collatione Beneficii, propter auctoritatis praerogativam, ut in casu cap. Si a Sede. de Praebend. in V I. Si vero alter tantum, sive posses r, si ve petitor decedat in Curia, vel extra Curiam, si superstes vel alius cujus intersit, causam persequatur, cum interim Beneficium , litigiosum scilicet, conserri non possit pendente lite,ex eventu pender, ad quem collatio pertineat. Nam si pronuntietur Beneficium pertinuisse ad defuncturi, pertinebit ad Pontificem, si ille in Curia vita functus sit; vel ad ordinarium, si extra Curiam. Quod si illud ad neutrum pertinuisse constiterit, collatio pertinebit ad Ordinarium, salvo tamen jure Rom. Pontificis, ad quem de plenitudine potest iis pertinet plena & libera collatio omnium Dignitatum & Be-ficiorum Eccles asticorum, ex hac Constit. & dicto cap. 2. de Praebend. in VI. per praeventionemscilicet, quia Rom. Pontifex concurrit cum omnibus ordinariis, & jure praeventionis habet collationem omnium Beneficiorum, cap. Si a Sede. de Praebend. in V I. cap. ciuia diversitatem. de concesi. Praebend. Pontifex confert Beneficia duobus modis: vel jure praeventionis, ex quo declaratus est Ordinarius ordinariorum, cap. Antiqua. de privileg. cap. Si Papa. eod. tit. in VI. Vel confert Beneficia jure devoluto , ex quo cessante ordinario in conferendo ultra sex menses, collatio devoluta est ad eum , cap. Nulla. de concesi. Prabend. cap. sicut. de supplend. neglig. Praelat.

Clem. Cum tite.

π I τε pendente nihil est innovandum , ex hac Constit. cap. i. per.totum hunc tit. Inde pendente lite privilegium de re litigiosa tacita veritate impetratum non Valet, cap. Causam. 2. extr. de testib. cap. Dudum . de privileg. Nov. Iustin. Ii 3. cap. I. Lis pendere dicitur lite contestata coram competenti judice, cap., Ex parte. 2. de V. S. vel

libello Principi obdato, quia libelli oblatio habet vim litis contestatae, L. r. C. Quand. libell. Princip. vel etiam per nudam citationem coram competenti judice , quae ad partem perve-

45쪽

18 IN CLEM E TINAs

mi, vel per eam factum est, quominus ad ejus notitiam perveniret, ex hac Constit. Et attentata nedum post litem con' testatam, imo post solam citationem idoneam revocamur per viam attentati, cap. Cum M. in fin. de constitui. cap. Ad diseselυendum. de despons. impub. cap. Olim. Daccusat. cap. -n s .m. de appestat. in VI. dummodo citatio facta sit per libellum , in quo expressa sint omnia, per quae reus conventus possit instrui, super quibus judicio convenitur, id est , iis pendere dicitur percitationem factam expressis causis agendi. Praeventio jurisdictionis fit per solam citationem : judicium constituitur per litem conis testatam , cap. Gratum. de οἱ ic. deleg. cap. Propsuisti. de Dr. comper. Inde litis contestatio est initium litis, L. Amplim. E. Rem

Clem. Ad compescendos.

SI una sententia definitiva super Beneficio lata fuerit apud Sedem Apostolicam , per Auditores Curiat, scilicet judices datos a Sede Apostolica, a quibus appellatur in possessorio Sc petitorio , & ponessor victus appellaverit ; interim pendente adipellatione Beneficium ipsum, etiamsi sit Dignitas vel Personatus habens curam animarum, a possetare, dum tamen non

sit triennalis ante pacificus posse star, id est, ante litem, per ordinarium apud idoneam personam sequestro deponitur, quae interim Beneficii curam gerens, dc deductis oneribus fructuum rationem reddet illi, qui in causa appellationis vicerit. Ratio dubitandi erat , quod si posse r victus appellaverit sententia lata in possessorio vel petitorio, videbatur non esse locum sequestro, quia appellatio suspendit judicatum i 8c ita pendente appellatione, qui appellavit, manet possessor. Si possessor victiis appellaverit, fructus quidem sequestro deponuntur, L. Ab

executιone. C. Quorum appeg. non recip. Sed hoc interpretandum est, si fructus populitentur ab adversario, L. Imperatores. F. Ult.

de avest. & ita intelligendum est cap. ult. extr. hoc tit. Sed hoc jure hoc specialiter introductum est in causis alaneficialibus , ad compescendam malitiam litigantium, ne posse rivictus frustrandi de morandi causa appellet, ut litem diutius trahat, ut tue

46쪽

COMMENTARII. i 2'tur ponssionem suam , dc ne diutius Ecclesia vacet: & hoc locum habet, si potassor ante litem per triennium pacifice non potaderit Beneficium, quia triennalis pacificus possessor tutus est potassione triennii, ex hac Constitui. Unde desumpta est formula Decreti De paciscis possessoribus. Si quis autem sequestrationem hujusmodi impedire, vel fructus sequestratos quoquo modo occupare praesumpserit, excommunicationis sententiam incurrit ipso facto, a qua non absolvitur, nisi amoto pilus impedimento, de restituendis fructibus: imo si idem fuerit unus e litigantibus, cadit a jure Beneficii, ex hac Constit.

T 1 T. VII. De probationibus

Clem. Literis. LI τε RAE Apostolicae, quibus Rom. Pontifex narrat se Diis

gnitates aut Beneficia quaelibet collationi suae reservata , aut resignationem Beneficii alicujus recepita, vel aliquem excommunicata, seu suspendio, vel aliquem Capellanum, vel familiarem suum laici, super narratis fidem plenariam faciunt, ex hac Constit. Nec obstat quod enuntiatio non probat, nec creditur reserenti, nisi constet de relato, Auth. Si quis in at quo. C. de edend. quia amrtioni Pontificis statur, propter fidem x auctoritatem Romani Pontificis, qui non praesumitur errare, in his quae narrat de facto proprio. Alias si Summus Pontifex in aliquo instrumento narret aliquam Ecclesiam ad jus & proprietatem Romanae Ecclesiae pertinere, per haec Verba non probatur exemptio, nisi de exemptione aliter constet, cap. Si Papa. de priuileg. in VI. Ut si Pontifex in literis excommunicatum salutet, vel ei communicet literis, Verbo, vel osculo, non propter hoc eum absolvit , cap. Si aliquando. de bene. excommunic. Clem. Si Summus. eod. tit. Hodie haec Clem. sublata est per Concord . cap. De sublata Clem. Titerv. ex quo verbis enuntiativis ripae non statur in praejudicium tertii. Et hoc jure uti-

47쪽

IN CLEMENTI NAs

T i T. VIII. De restibus. '

Clem. Cum Judaei. . SI c υτ Judaei de Sarraceni testes mon audiuntur adversus

Christianos, cap. Cum ludaei. hoc tit. tamen Christiani teste audiuntur adversus Iudaeos & Sarracenos, nonobstantibus quibuscumque privilegiis Regum dc Principum , quia Iuri contraria.& Christianae religioni contraria sunt M adversa , dicto cap. cumfudai. Quod si Judaei & Sarraceni talibus privilegiis utantur , Christiani ab eorum communione per censuram Ecclesiasticam abstinere compelluntur, ex hac Constit. in qua Ponti sex hortatur de revocandis hujusmodi privilegiis.

Clem. Testibus. θ

TEsτrsos rite receptis post didicita testificata, publicatas attestationes , non possunt alii, vel iidem super eisdem-vel contrariis directo articulis iterum audiri in causa principali, id est , in prima instantia, vel in causa appellationis,

ne detur occasio subornationi testium, ex hac Constit. cap. Fr ternitatis. cap. Intimavit. hoc tit. L. Eo,. g. Si quis autem. C. de appestat. L. Per hunc. C. de tempor. appestat. nisi ad declarati nem eorum quae obscurius deposuere, cap. Cum clamor. hoc tit.

L. Heredes palam. ff.'Qui test. Dc.

Clem. Romani.

ELECTio Imperatoris pertinet ad septem Electores Principes Germanicos, cap. Venerabilem. de Aect. Electio, confirmatio , nec non uncti consecratio dc coronatio pertinet ad Romanum Pontificem, ita ut post consecrationem & coronationem teneatur praestare Pontifici juramentum fidelitatis ut Filius , Advocatus, & Defensor Ecclesiae Romanae, juxta formam can. Tibi Domino. dist. ut exponitur in hac Constitutioen ,

48쪽

COMMENTARI 1. 3 i

quae Iata est hac occasione, quod cum Henricus VII. Luce- burgensis, a se in coronatione praestitum Pontifici vel Legatis ejus, negaret iuramentum fidelitatis, declaravit juramentum fidelitatis ab eo fuisse praestitum juxta formam can. Tibi Domino. & Libri Pontificalis, 3c tale censeri debere: & hujusmodi iuramentum inde confectis patentibus literis ante coronationem

Regio magno sigillo, & post coronationem Imperiali aurea

bulla munitis, in archivo Romanae Ecclesiae depositum, custodiae causa , ex hac Constit. Hanc unam esse ex Decretalibus, quae a jure absonae sunt, ait Albericus in Dictionario, in vel b. Electio Imρ. Ab Imperatore enim absonum videtur, Pontifici praestari juramentum fidelitatis, quia Pontifex non habce potestatem in Reges & Imperatores . clim tota ejus potestas versetur in spiritualibus t tamen ferenda videtur saltem quoad Imperatores, quia non indignum videtur juramentum fidelitatis ab Imperatore praestari Rom. Pontifici, per quem Imperium a Graecis transsatum est ad Germanos , & ad quem pertinet confirmatio, unctio. consecratio M coronatio, & a quo electio ipsius Imperatoris tributa est certis Principibus Germanis i nec inde sequitur Imperium esse Brneficium, vel Feudum Ecclesiae Romanae, quia Imperator praestat juramentum ut Filius, Advocatus & Defensor Eclesiae Romanae, non ut cliens seu vaΩsallus. Iuramentum fidelitatis non habet vim homagii. Ho-magium praestatur pro temporalibus, juramentum fidelitatis etiam pro spiritualibus. cap. 1. de excess. Praelati cap. Ex diligenti. de Simon. cap. Indignum. de Regular.

Tir X. De exceptionibus. . .

Clem. Excommunicationis.

ALi E sunt exceptiones dilatoriae, aliae peremptoriae. Dilatoriae sunt, quae litem differunt, actionem non perimunt, veluti exceptio fori, cum quaeritur, an judex sit competens ; exceptio procuratoria, cum quaeritur, an jure datus sit Procurator. Peremptoriae sunt, quae perimunt litem seu actionem, ut exceptio doli, rei judicatae. Dilatoriae proponendae sunt initio litis, ante litem contestatam : peremptoriae opponi

possunt in quacumque parte litis, ante sententiam , L. Praescri .

49쪽

3α IN CLEMENTI NAs

prionem. L. pen. & ult. C. de exe*t. Hoc speciale, quod exce ptio excommunicationis dilatorie in quacumque parte litis opponi potest ad differendam actionem, εc repellendum actorem, ex hac Constit. ut cap. Pia. hoc tit. in VI. nonobstante terminoperemptorio per judicem' assignato, ad proponendas exceptiones dilatorias, & declinatorias, ut Iuris est, cap. Pastoratu. hoc tit. & hoc in odium excommunicationis: salva tamen Constitutione Innocentii IV. quae est in dicto cap. Pia. Ex quo exceptio excommunicationis in quacumque parte litis opponi potest, ita ut probetur intra octavum diem.

Tir. XI. De sententia re judicata. .

Clem. Ut calumniis.. QIr i in causa defini vita, vel alia quavis tres contra se inperitorio vel possessorio sententias tulit, non admittitur ad agendum de nullitate earum, vel alicujus ex eis per exceptionem nullitatis, vel per appellationem, donec hujusmodi septentiae plenarie fuerint executioni mandatae. Similiter si is contra quem tres sententiae definitivae latae sunt, ab interlocutoria vel gravamine, ante prolationem illarum, vel earum unius, appellaverit , non potest impedire praedictarum sententiarum. executionem, praetextu appellationis ab interlocutoria vel gravamine. Hodie a secunda interlocutoria, de a trina sententia definitiva conformi provocare non licet, sed secunda interlocutoria, vel trina definitiva conformis, non obstante appellatione, executioni mandari debet ex Pragmatic. Sanctione tit. Contra fiυοl. appellat. & ex Concordat. tit. de causis se avellat. subfin. Hoc differt appellatio a supplicatione, quod non licet it rum Principi supplicare super eadem causa, L. f. C. de precib.

Clem. Tastoralis.

HEN Ricvs VII. Luceburgensis Imperator Robertum si- .ciliat Regem ob conscederationes 3c conspirationes initas, cum quibusdam ipsius subditis, citatum non comparentem,

quasi laesae majestatis reum, rebellem, proditorem, & hostem Imperii

50쪽

COMMENTARII. B

Imperii damnavit, omnium Dignitatum, etiam Regni, Terrarum & Ditionum titulis privavit ;& si quando veniret in ipsius& Imperii fortiam , capitis sententiam in eum promulgavit. Mortu Henrici vacante Imperio Clemens Pontifex ipsum exauctoritate, quam habet ad Imperium, dc in qua, vacante Imperio, succedit, sententiam nullam & irritam pronuntiavit. Primum, quia vacante Imperio Pontificis fuit cognoscere de meritis sententiae latae ab Imperatore, quia Rom. Pontifex, Vacante Imperio, est Vicarius Imperii , & succedit in jurisdictione Imperatoria, cap. Licet. supr. de foro competent. Tum quia sententia dicta est in abientem non legitime citatum, extra fines Imperii domicilium habentem. Item sententia dicta est in loco suspecto, nempe Pisis, quae civitas ei erat infensa, Bd Imperatore instructo magno exercitu ; εc sententia lata est in non subditum quia etsi quasdam Terras ab Imperatore teneret in selidum, in

his domicilium non habebat, sed in Sicilia , quae est seu dum Ecclesiae Romanae, cujus nomine erat homo ligius de vastallus Ecclesiae, cap. Ad Apostolica. hoc tit. in VI. Et licet delictum diceretur commissum in urbe per quosdam subditos ipsius Imperatoris dolo dc instigatione Regis: punitio tamen ejus in Rege veluti extra districtum Imperii commissi, non pertinebat ad Imperatorem , quia in criminalibus forum quis sortitur ratione loci, ubi delictum commissum est , Auth. Qua in prουincia. C. Ubi de c=iminib. cap. Po stulasti. de fori comper. At Roma est temporalis dominii Ecclesiae, can. Ego Tudovicin. I 3. dist. can. Igiatur. 23. qu. ult. cap. Fundamentum . de elect. in VI. Hanc speciem

illustrat Jo. Villam lib. 9. cap. 49. Henricus Stero. in Chronic. ad ann. i3i3. Pandulf Coven reius Hist. Neapolit. lib. 1.

Ti T. XII. De appellationibus.

, Clem. Si a judicibus.

Α PpELLA Tio debet fieri coram judice, a quo appellatum in I st apud acta, L. A sententia. L. ult. T de anellat. L. I. g.

hoc tit. cap. Ut circa. de elect. in VI. Si a duobus vel pluribus judicibus appellatum sit, quia sorte eorum copia facile haberi

SEARCH

MENU NAVIGATION