Antonii Dadini Alteserræ ... In libros Clementinarum commentarii. Accessere sex prælectiones solemnes habitæ pro instaurandis scholis

발행: 1680년

분량: 184페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

ι IN CLEMENTI NAs

non posset, coram ipsis, vel majori parte appellare licet, put si sint tres , coram duobus, S apostolos separatim petere licet. Apostoli sunt libelli dimitarii, qui petendi sitnta iudice, a quo appellatum est, per quos causam transmittit ad ludiccm, ad quem appellatum est , L. r. ff. de libest. dimis Μ. L. Dimissori . de V. S. L. Eos. g. ult. C. de appellat. Et valebat hujusmodi appellatio, ac si fuisset ab omnibus coram his appellatum : quia quod factum est coram majori parte judicum , coram omnibus fami invidetur, L. αοd major. F. Ad munic-al. Est tamen appellato ignoranti appellationis, nec non delationis judicum Sc termini praefixionis intimatio legitime facienda. Iudex a quo appellatum est, debet deferre appellationi, & praefigere erminum appellanti ad prosequendam appellationem, cap. Perfn . cap. Reprehensibilis. cap. Ad aures. hoc tit. cap. Cum olim. de priυileg. Ideo aptellato intimanda est, praeter libellum appellationis, delatio appellationis facta per judicem , a quo appellatum cst, dc praefixio termini data a judice, ad quem appellatum est, ad prosequendam appellationem , cap. Cum sit Romana. hoc tit. Auth. Et qui appellat. C. de tempor. appellat.

Clem. Ouamvis. MOU A M v i s de rigore Iuris, is qui appellat a judice, a quo appellatum cst, debeat petere apcstolos, id est, libellos

dimissorios congruo loco dc tempore, id est, intra triginta dies a tempore dictae sententiae , cap. lbeo. hoc tit. in VI. L. Iudicibus. C. hoc tit. can. Post appellarionem. 2. qu. 6. tamen ex communi & antiqua observantia fori, lassicit simul uno contextu, nullo alieno actu interposito, apostolos instanter & siepius postulet. Verum si judex, a quo appellatum est, certum terminum ad recipiendos apostolos appellanti assignet, & appellans in assignando sibi termino non compareat coram eo, nec petas apostolos sibi tradi, appellationi renuntiasse videtur. Similiters judex, a quo appellatum est, appellanti responderit, se daturum apostolos intra terminum Iuris, dc appellans intra terminum congruo loco & tempore, instanter & saepius, saltem uno contextu, apostolos non petat ab eodem judice sibi dari, vel oblatos recipere recusaverit, appellationi renuntiasse intolligitur, ex init. hujus Constit. A judice,a quo appell-tum est, petendi sunt apostoli post interpositam appellationem, εc reddendi ei, ad

52쪽

COMMENTARII.

quem appellatum est, post certum terminum, VI. .ult. de li-.b g. dimissor. Ex Constitutione Iustiniani apostolos post interpositam appellationem , etiam. non petente appellatore, sine aliqua dilatione judicem dare oportet, L. Eos. g. ult. C. hoc tit. Hodie ex Constitutione Francisci I. anni 1139. arr. Is r. apostoli non sunt petendi: sed interposita appellatione per literas regias , ad superiorem judicem recurrendum est.

uod si judex.

V m o si judex a quo appellatum est , appellanti petenti intermino praefixo apostolos non dederit, vel responderit se daturum eosdem, nullo termino praefixo, vel dixerit se intra Iuris terminum eos daturum, dc postea congruo loco & tempore , saepius Minstanter uno contextu requisitus, eos non exhibuerit intra terminum, appellans extunc appellationem prosequi potest,acsi expresse apostoli fuissent denegati, ex hoc g. & cap. Ut super. cap. Ab eo. hoc tit. in VI. quia requisitio habet vim apostol rum , cap. I. de sunt. neglig. Praelat. nisi appellans nominatim

appellationi renuntiaverit, dicto cap. Ut puer. Clem. Sicut. APpat LANTI datur annus, vel ex justa causa biennium,

ad prosequendam appellationem , cap. Cum sit Romana cap. Ex ratione. hoc tit. L. a. s. Illud. Auth. Et qui. C. de temp. appellat. Sicut appellans in appellatione judiciali, id est, a gravamine in judicio, sic & in appellatione extrajudiciali, puta ab electione, postulatione ves provisione Beneficii, Clem. Causam. supr. de elia. Elcctus intra annum a die interposita appellationis , eam prosequi, & ad finem perducere debet: quod si cessan te impedimento non fec rit, appellatio deserta censetur, Mrara est sententia, ex hac Constit. cap. Reprehensibilu. cap. cim stitutus. hoc tit. cap. Licet. de sententia excommunico in I L

OII AMDiu prosecutio appetitationis per compromissum, vel . lias expresso consensu pirtium differtur, tempus prosequendae appellationis ab homine, vel a Iure praefixum', non cu

53쪽

3 6 INCLEMENTI NAs

rit, ex hac Constit. cap. Dilecti. de V. S. Sc Auth. Si tamen. C.' de temp. anellat. nisi judex ut consulat periculo animarum imminenti ex mora, praecipiat in causa appellationis procedi, putrin causa electionis, ne diutius vacet Ecclesia; vel in causa matrimonii, ne occasio detur fornicationi. Guid. Pap. qu. II s. Tempus prosequendae appellationis non currit, durante compromitaso, quia durante compromisso appellationis prosecutio suspenditur ex compromisso. Non valenti agere non currit praescriptio, cap. uia diυersitatem. de conces. Prae=rnI. L. In rebus. C. de jur. dor. & conventio apud arbitrum compromitarium interrumpit praescriptionem, perinde ac litis contestatio apud judicem ordinarium , L. pen. ν. ult. C. de recepi. arbitr. quia compromitasa reducta sunt ad similitudinem judiciorum , L. I. E. eod.

Clem. Appelianti.

APpELLANs debet exprimere in libello appellationis causas appellationis , cap. Constitutus. a. hoc tit. cap. Cordi. hoc

tit. in VI. Appellans ab interlocutoria vel gravamine aliq uo, non potest alias causas appellationis prosequi , quam in libello appellationis nominatim expressas: nec procedus primi judicis ex novis, aut de novo probandis, justificari potest, vel impugnari ; sed tantum ex illis, qu ae acta fuerunt, vel exhibita, id est , producta erant, ex hac Constit. In judiciis spectatur tempus xei judicatae. Tractatus futuri temporis non pertinet ad judiacem, L. I. ff. de usur. Secus definitiva sententia justificari, vel impugnari potest ex novis vel noviter probandis, cap. Cumtoannes. de Iid. instrum. Et hoc est quod dicitur, emita in prima instantia posse suppleri in causa appellationis, L. Eos. f. Si quid autem. C. de appellat. L. Per hanc, C. de tempori γ' repar. appellat,

Clem. Si appellationem.

SI apprilans intra tempus non prosequatur causam appellationis , sententia manet rata, aesi non esset appellatum, Mappellatio cesem censetur, Clem. Sicut. hoc tit. Q od si appellans appellationem per negligentiam desertam cum appellito , aut appellatus ipse prosequatur, non ideo minus in rem judicatam transiit sententia, a qua appellatum est, ex hac Constitui. quia sententia lata post desertam appellationem , quasi a

54쪽

COMMENTARII. 3s

non suo judice lata non valet, dc iudex a quo appellatum est, potest mandare sententiam executioni, cap. Non solum. hoc tu. in VI.

Clem. Cum a repulsione.

APpaLLANs secundo repulsione exceptionis peremptoriae , dc succumbens in prima ex secunda appellatione, in causa appellationis, postmodum a definitiva emita, non est audiendus, nisi tunc exceptio peremptoria rite proposita prius repulsa fuerit, quia inepte proponebatur . ex hac Constit. quia exceptio inepte proposita non excludit aptam dc congruentem exceptionem , ut de actione scriptum est , cap. Examinata de judic. Appellans secundo ab interlocutoria, per quam reputata est exceptio peremptoria, veluti exceptio pacti vel praescriptionis, non est audiendus in causa appellationis emissae a definitiva, per quam exceptio peremptoria repulsa est, cap. ult. hoc tit. quia secunda interlocutoria habet vim definitivae, Mnon licet tertio appellare in una eademque causa, L. 3. C. Ne

liceat in una eademque causa tertio provocare.

IN LIBRUM III.

, Clem. vicecsemi. , i . CL Rici carnificum seu macellariorum , aut tabernariorum, id est, cauponum ossicium public c d personaliter, id est, per se exercentes, si tertio moniti non de- stiterint, si sint conjugati, omnino , id est, in rebus M personis; non conjugati, in rebus: M si omnino incedant ut i ici, in personis privilegium Clericale, quamdiu his institerint, eo ipso . id est, ipso facto amittunt , ex hac Constit. & cap. pen. 8c ult. c tu. Clerici negotiationibus, vel commerciis tacularibus,

55쪽

COMMENTARII. D

frequentius faciebant. . Vulgo un De a tio tu cogue. Clerici piυ- hibentur etiam uti veste partita, id est, diversi coloris udi Ui-Versae partis, can. Vidua. 2o. qu. I. Notatur vestis varia, & ditatincta. Valer. Maxim. libr. cap. 7. His praeferitum ignomia. iageneribus assci jussi , cum toga laciniu abscissi amictum , d Itincta que tunica indutum, nudis pedibin a mane noctem usique ad princi iaper omne tempus militia adse. Curt. lib. 3. cap. 3. Culrm Regu in

ter omnia luxuria notabatur, purpurea tunica medium album intex

tum erat. Clerici prohibentur etiam ferre insulam seu pileum lineum in capite. Infula seu pileus lineus erat fascia alba linea, ut notat Ioannes Andreas. Usias hujusmodi insulae Clericis interdicitur , quia hoc erat insigne tyronum militiae. Thomas Cantipratens. lib. 7. cap. 2. Nec aliud defuit nisi sertum in capite, quod non notis rocinii militem sequeretur. Iidem prohibentur uti epilogio seu tabardo foderato usque ad oram. Tabardum quod est Anglicum, erat sagum militare, olim proprium militum , hodie Fecialium seu Heraldorum. Thom. Canti prat. dicto lib. I. cap. 7. Spreverat in Sacerdotibus rorundam communis habitus evaueam, o labardum quem Gallici canem dicunt, id est, uliger, induerae. oan. Frossard. Vol. i. cap. I 3. Et My fit vestir un tauar commeit futiis porter. Clerici etiam maxime Beneficiati prohibentur uti publice caligis scacatis, rubris, aut viridibus, ex hac Constit. ut&Moniales prohibentur uti scacatis & virgatis caputiolis, ne videantur uti habitu saecularium, Clem. Attendentes. in f de flat. Monacho Caliga est genus calcei militaris clavis fixi. Justin. lib. 38. cap. Io. Argenti Irte aurique tantum, ut etiam gregarii milites caligo auro figerent. Tranquill. in Caligul. cap. 32. Tacit. 2. Annal. Caligae scacatae sunt calcei confecti ex pellibus tess)llatis in modum scacarii.

Tir II. De Praebendis

Clem. Si Dignitatem.

Si Pontifex mandet provideri cuipiam de Dignitate, Personatu , vel Beneficio, non facta mentione Beneficii Curati, non potest ei provideri de Beneficio Curato, quia major idoneitas requiritur in Beneficiis curam animarum habentibus,

quam in aliis. Q od si Pontifex mandet alicui provideri de

56쪽

o IN CLEMENTI NAs

Dignitate, aut Personatu ad collationem, provisionem, vel pra sentationem , vel dispositionem cujuscumque spectante in vim talis mandati , non potest ei provideri de Dignitate electiva, cap. in illis. hoc tit. in VI. Quod si Dignitatem habenti Pontifex mandet de alia provideri, dispensatione facta, ut simul utramque valeat retinere, de animarum quae illi vel alteri incumbit, non habita mentione, gratia huiusmodi, velut subreptilia , nullius est momenti, quamvis adjectum sit, quod animarum cura, si Dignitati utrique vel alteri immineat, non negligatur, cap. Ordinarii. g. Proυideat. de ossis. ordinar. in VI. Q odsi Pontifex mandet provideri alicui de Dignitate ad cujuscumque collationem, pro Visionem , seu quamvis dispositionem incerta Ecclesia pertinente , quam intra mensem a die vel notitia vacationis scilicet duxerit acceptandam , non potest es provid ri de Dignitate elcctiva, etiamsi interim eis ad quos pertinet, collatio , provisio vel electio prohibita st : quia in concessione gratiae nulla facta est mentio Dignitatis electivae, ad cujus ex cutionem , non ampliationem pertinent quae sequuntur de prohibitione electionis. Si alicui provideri mandetur de aliqua Dignitate iri certa Ecclesia,&ibi non sit nisi unica & principalis ,

non debetur, ne Collator nimis gravetur, Munico lumine privetur , L. Illicitas. g. Ne renuis. F. de ossis. Praesid. Clem. r. in fin. defent. excommunic. ut recte notat Ioan . Andreas hic. Eadem ratione Beneficium monoculum non cadit in nominationes Gra-duatorum, Glos . in Pragmatic. tit. de Collat. g. ita quod Par

Clem. Ter literas.

PER literas a Sede Apostolica, vel ipsius Legatis impetratas super provisione quorumlibet Clericorum de Xenodochiis, Leprosariis, Eleemosynariis, seu Hospitalibus, etiam si Ecclesias seu Capellas , decimas dc alia jura spiritualia habeant, ut coemiterium x jus funerandi, non potest provideri, nisi italiteris Apostolicis expresse caveatur. Literis Apostolicis super

provisione Clericorum non includuntur Xenodochia, Leprosariae , Eleemosynariae, seu Hospitalia quia non veniunt nomine Beneficiorum , & saecularibus Clericis in Beneficium conferri non dcbent. Cum enim ex voluntate Fundatorum in alium usum sint destinata, in alium converti non debent, Clem. uia ontingit.

57쪽

COMMENTARII. t

erentingit. de Religios . iam. Xenodochia & Hospitalia sunt loca Rel igiosa, quae possunt habere adnexas Ecclesias, seu Capellas, decimas & alia jura spiritualia accessbrie, sed principaliter lunt

Hospitalia, & non veniunt nomine Beneficiorum Ecclesiasticorum. Sunt loca Religiosa, si auctoritate Episcopi sint instituta, cap. Ad haec. de Religiέ. dom. Et ideo Ecclesiae seu Capellae te decimae possunt eis accedere , ut recte notat Glosiographus hoe

loco.

Clem. Si plures.

SI plures Dignitates obtinenti, ex dispensatione scilicet, alia

Dignitas aut Beneficium habens curam animarum conferatur sine .dispensatione, priores Dignitates ipso facto vacant, a die adeptae pacificae possessionis, ex hac Constit. Si alicui habenti duo Beneficia incompatibilia, etiam ex dispensatione, tertium conferatur sine dispensatione, duo priora vacant, adeptae pacifica possessione tertii, cap. Licet Episcopus. hoc tit. in VI. cap. Commisia. de Aect. in VI. vel si per eum stet, quominus adipiscatur pacificam posse stionem, dicto cap. Licet Episcopus. dicto cap. Commisit. Conditio pro impleta habetur, si per eum stet, quominus impleatur, in cujus persona implenda est, L. Tiatius. st . de condit. . dem. L. i. C. de instit.. substit. cap. 1icut extiteris. de stonsalib. Dispensatio super pluralitate Beneficiorum non porrigitur ad aliud Beneficium non expressum, cap. Non ρotest. hoc tit. in VI. Beneficium pacifice possideri intelligitur, si taliter per annum & diem possessum si sine lite, Glossi in Pragm. tit. de pacis possess. g. I. vers. Non violentus. Adeptione secundi Curati, vel alias incompatibilis Beneficii, vacat primum, adepta pacifica possessione, ex hac Constit. 3c Clem.

ult. in se. hoc tit. cum reali scilicet perceptione fructuum : habere enim est cum effectu habere, L. Nomen siliarum. F. Habnre. de V. S. Si obtinenti unicam Dignitatem alia similis conseriratur, prior de jure vacat, adepta pacifica possessione, ex hae Constitui.

Clem. Si Romanus.

SI alicui unum aut duo aut plura Beneficia obtinenti Ponti- sex de motu proprio provideat de Beneficio, non facta mentione prioris, vel priorum Beneficiorum, provisio seu gratia hujuDodi, qualiacumque, vel quotcumque suerint Beneficia,

58쪽

, IN CLEMENTINA s

obtenta tempore provisionis, Valet ex h ic Constit. quoad hoc, ut excludat vitium subreptionis : quia clausula de motu pruris excludit subreptionem, cap. Si motu proprio. hoc tit. in VI. Clem. ult. supr. de o c. Ordinar. Sed non valet quoad dispensationem in pluralitate Beneficiorum. Clausula de motu pruris excludit subreptionem, sed non ampliat gratiam & non tollit vitium incompatibilitatis plurium Beneficiorum , nec operatur dispensationem circa pluralitatem Beneficiorum quae indiget speciali nota. Hodie clausula de motu proprio non habet locum in Gal

lia.

Clem. Si de Beneficio

SI Pontifex mandet provideri alicui de aliquo Beneficio ad

cujuscumque Episcopi collationem spectante, ei provideri non potest de Beneficio, cujus collatio ex negligentia ipsius Episcopi devoluta est ad Capitulum, quia delegatus seu executor Apostolicus non habet plus juris quam ipse Episcopus, licet provideri ei possit de Beneficio, cujus collatio ex negligentia Abbatis, vel alterius Collatoris, puta Archidiaconi, devoluta est ad Episcopum, vel ad Pontificem ; δc delegatus Papae potest conferre ex mandato ultra sex menses, quia cap. a. de conces Pri

Mnd. locum habet in ordinariis Collatoribus, non in delegati Pontificis , ut notat Gloss. hic. Clem. ult.

SI Pontifex mandet alicui provideri de Dignitate, Canonicatu de Praebenda in aliqua Ecclesia, adeptus ex mandato Canonicatum dc Praebendam in ea Ecclesia, Archidiaconatum in eadem Ecclesia postea vacantem potest acceptare, licet Praebenda sit annexa Dignitati : sed quia non potest obtinere duas P raebendas sub uno de eodem tecto, cap. Literas. de concess. Praebend. de nota potest retinere Dignitatem sive Praebendam , id est, non potest disjungere Praebendam a Dignitate, propter annexionem seu conjunctionem; in promptu est remedium Iuris , quia Dignitates annex et sunt Canoniis 3c Praebendis, cap. Cum accessssent. de Constit. ne duas Praebendas cum Dignitate habeat contra jus . indepta Dignitate annexa Praebendae, prior Praebenda ipso facto vacat, adepta pacifica possessione secundae. Adepta pacifica possessione Praebendae, vel Beneficii Curati, prius incompatibile ipso jure vacat, Clem. Si plures. supr. hoc tit.

59쪽

T i T- III. De concess. Praeben δ

Clem. Unic. SI Pontifex mandet alicui provideri de Beneficio certi valo ris vel minoris si voluerit, & hoc, si executori visus sit idoneus , tale mandatum est conditionale, & non ligat Ordinarium, quin possit conserre Beneficium alteri, ante impletam conditionem , antequam imperrans suam Voluntatem declaret super acceptatione Beneficii, ex hac Constit. cui conjungendum est cap. Cui de non Sacerdotali. de Praebend. in V I. Quod si Pontifex mandet alicui provideri de Beneficio, quod intra mensem a notitia vacationis duxerit acceptandum , tale mandatum non est conditionale: dies certus non facit conditionem, L. Ex his ver-bu. C. Quand. dies legar. vel fideic. ced. Et collatio facta impe tranti valet, antequam specialiter acceptet Beneficium, & suta ficit quod collatio fiat petenti, & recipienti collatum: & talis collatio valet. Acceptare Beneficium Videtur, cum petit per executorem sibi conferri, vel praesenti collatum recipit. Beneficium non potest acceptari, nisi per se, vel per procuratorem speciale mandatum habentem, cap. Accedens. de Praebend. Ubi Beneficium mandatur conferri intra mensem a notitia vacationis, hic diutinae vacationi occurratur, impetrans notitiam vacationis

habere intelligitur , ex quo ipsa vacatio Beneficii in loco vel Ecclesia Beneficii publice nota erit, ut hic& cap. uia diυesitatem. de concess Praeben . Hoc casu impetrans sibi imputare debet, qui quod per se vel per alium scire potuit, ignoravit ; impetr nil impuratur quod ignoravit, quod notum erat in Ecclesia vel loco Beneficii, & cujus interfuit scire, quia quilibet si bi vigilare debet, L. cuod autem. g. Sciendum. T. Ea in fraud. cred. '

Clem. Agonasteriorum. .

RELiciosus qui praeest Monasterio, prioratui, pcclesia vel cuivis Administrationi, juras reditus re posi Tones.

60쪽

IN CLEMENTINA s

e iisdem Ecclesiae alicui ad vitam, vel ad certum tempus, id est,

ad longum tempus, puta decennium , concedere non potest, pecunia etiam inde recepta, nisi necessitas, aut utilitas Monasterii, Prioratus, Ecclesiae, aut Administrationis hoc exposcat, Conventus sui , aut si Conventum non habeat, Praelati proprii accedente assensu. Si quis secus fecerit, eo ipso ab ossicio suspenditur, nec ex concessione ipsius recipienti jus aliquod acquiritur, quia alienatio rerum Ecclesiae nulla est, nisi fiat causa cognita inquisitione facta ex causa necessitatis & utilitatis; de requisito Capituli, vel Praelati assensu, cap. Dudum. hoc tu. in VI. can. Sine exceptione. 12. qu. a. Prohibita alienatione, vel concessione ad vitam vel ad longum tempus, prohibita non censetur locatio vel venditio fructuum redituumve ad modicum tempus, ex hac Constit. puta ad triennium. Locatio fructuum Beneficiorum non valet ultra triennium, Extravag. Ambiriosae. inst. hoc tit. Locatio dc venditio fructuum eodem jure censetur. Venditio fructuum pro locatione habetur. Locatio & venditio fructuum promiscue accipiuntur, L. Veteres. 8c seq. s. deact. empl. Hinc emptores fructuum pro conductoribus accipiuntur , L. Liberto. F. de ann. legat. Plus est in reditu quὶm in fructu , ut hic , dccap. Generali. de elect. in VI. & ibi Glo T. Prohibitus alienare, vendere vel locare ad vitam vel ad longum tempus, non prohibetur locare ad modicum tempus, puta ad triennium, L. pen. g. Instituto. ff. de legat. Σ. Fructuum appellatione continentur fructus naturales & industria Ies, qui ex cultura agrorum percipiuntur : redituum nomine etiam fructus civiles, puta pensiones aedium a

Clem. Si una:

EP i scor os potest unire unam Ecclesiam suae Dioecesis alteri , vel loco Religioso, puta Monasterio, vel Priora tui, vel singulari Dignitati, vel Praebendae, de consensu Capituli, ex

hac Constit. & cap. Sicut unire. de excess. Praelat. quia unio est

alienatio Beneficii Ecclesiastici, quae non potest fieri per Episcopum absque consensu Capituli, cap. Dudum. hoc tit. in V I. can. Sine exceptione. Iι. qu. 2. Episcopus potest unire unam Ecclesiam

alteri Gl Dignitati seu Praebendae, ut hic , & cap. Extispania. g. Pui vero. cap. Exposuisti. de Praebend. Episcopus potest unire u nam Ecclesiam alteri, de consensu Capituli, non vocato Rectore; vel si vacat, non vocato vel dato Defensore. Et si unio fiat

SEARCH

MENU NAVIGATION