Ulrici Huberi de ratione juris docendi et discendi dialogus

발행: 1684년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

1 os De Ratione docendi in discendi

genere, de quibus Fabius scribit, pium facile. Sane jurisperitos adhuc quidcininter eos fuisse nullos, ipsae ephemerides manifesto prae se ferunt: Proinde faciunt id quod fieri-consentaneum est , ut de

rebus, quas non didicerunt, aut nihil, aut valde parce tenuiterque loquantur.

Et mea quidem auctoritas si quid apud

eos valeret, rogarem Viros cordarissimos ut Jurisconsultorum ordinem cphemeridum suarum memorialibus fastis eximerent singulorumque fato committerent, utrum famam haberent an mererentur.

Quod si tu in aliqua parte gloriae ponis, nomen tuum in illis diariis, a cum amplo. elogio cumque speciosa scriptionis tuae historia conspici, ita censeo; scribas cum in procinctu es edendi aliquem librum , tuo Vel typographi nomine , ad compilatores τ-, quid pares emittere, quae sit libri tui summa, quid inco praecipue excerpi laudarique cupias , inpii mis ipsasEphemerides earumque Scriptores fac aliquo sublimi charactere laudis adspergas. Sic tibi nullam causam fore polliceor hac parte Sal vio & Amer- poelio

112쪽

poelio similibusque Heroibus invidendi.

Nescio , regerebat Bo elmannus, quid ex meis verbis argumenti sumseris , ut mea potius unius quam Iurisconsulto rum communi causa questum me esse putares. Quod si totum hoc genus tibi contemnendum Videtur , non habebis me tam constantem adversiarium, quam modo in causa systematum & Compendiorum expertus es. Proinde facile patior nihil esse commune lurisconsultis cum

diariis,& Novellis istis eruditorum , si dis placet ; nisi quid Huberus dissentit.

Ego vero distentio , inquam , venerabiles S mositae, nec ullo modo consultum duco ,' ut homines elegantibus ingeniis & pari fama notos ordini nostro inimicos reddamus. Nec enim ipsis ulciscendi ratio deesset, si intelligerent, nos de instituto suo tam inique sentire ,

quam vos in animos vestros inducere vultis. ' Credo , non amplius silentio nos omitterent, sed cum aliqua nota vel contemptus argumento scripta nostra suis fastis inmiscerent. Nescio, an non de meis Digretalonibus, qu* continent ObservationeS

113쪽

io8 De Ratione docendi discendi vationes Iuris Humaniores .. l incontinenti forte scriberent . eas ridem,sere esse cum c Venetii Amoenitatibus Iuris ' .

Civilis , etsi liber ille mihi nunquam -Visus foret, atqui materia utriusque scripti nihil omnium inter se commune haberet; sola tamen inscriptionis similitudo ad speciem veri suificeret ipsos libros e cutere nihil ad rem pertineret: Elii autem illa: Digressionunt' mearum cuin Mena- lgii libris comparatio mihi χrte pudenda vel poenitenda non foret, tamen ex ejusmodi relatione simpliciter facta imperiti facile orinarentur, me praecipuas observationes meas debere Menagio , urcunque sollicite in praefatione monuissem, siue laudandi conatus mei sive excusanda festinatio esset,' propriis stylo& cogitationibus elaborata est e , quae publici juris facerem, Caveamus igitur Viri Clarissimi , offendere vel irritare genus hominum , cui tam potens famae instrumentum in promptu est. Videmus illas ephemerides in manibus omnium doctorum & indoctorum versari, care vendi, cupide legi, ut sit in rebus nΟ-

114쪽

iuris, Dialogus. Ici9vitate sua lectori blandientibus. Et quanquam vera solidaque existimatio virtutis& doctrinae ab ejusmodi suffragiis non pendet, ideoque talia secus quam mereare , publicata magno animo sperni possint; tamen si verum est, contemptu famae plerumque etiam contemni Virtutem , viri prudentis esse videtur, nulla publicae approbationis adjumenta, praesertim adeo late patentia adspernari. Est sane iurisprudentia maxime ad gravitatem severitatemque doctrinae comparata, ideoque Gallis auctoribus, qui philosophia, mathematicis & amoeniore doctrina potissimum , ut apparet, delectantur , minus placuit, nec apta visa fuit ad augendum scriptum , quod

totum recreando non minus quam eru-.diendo lectori comparatum est. Credo , genus hoc scribendi etiam ad Germanos vicinosque, uti sunt omnes populi novitatis avidi, transiturum. Germanorum,

ingeniis propitia magis est Iurisprudentia Belgisque secundum illos aeque familiaris. - Ηi desectum , quem Bo elmanno in Gallis arguit, forsitan supplebunt ,

115쪽

Dό Ratioue docendi Cr disicendi

Ordinemque nostrum pro parte aliquali terati orbis habere non sirmabuntur, atque, si juvat & refert; in ipsis suis diariis nihilo magis obliviscentur. Ego quidem hac gratia libenter illis utor, quod ex iis per compendium sciredicet: quibus Auctoribus' studia nitantur. Favendum est ingeniis seculi nec solis mortuis utendum magistris , neque decet esse tam fastidiosos, ut quae maximo labore clari homines , aut qui inclarescere Cupiunt , opera doctrinae composuerunt, ea non modo legere, sed ne argumenta quidem summasque librorum cogno scere dignemur. Nolim igitur contendere , ut ordo noster , quasi interdicto ab hac scena Reipubl. literariae excludatur ; ne

que sane etiam ambire multo minus, ut

ratio nostrum habeatur. Facile patior auctores uti arbitrio suo: duntaxat, ne faciant Criticas generales, sed ut simplicitate narrationis , quae est propria diariis & novellis, contenti; abstineant omni iudicio omnique crisi: hanc enim integrae cujusque scriptoris lectioni publicaequae aestimationi relinquere oportebat.

Quod

116쪽

Quod quidem eo magis requisitu neces sarium esti, quo difficilius evitatur; siquidem observare licuit, aliquos id serio in praefationibus suis pollicitos, in progres a relationum calore scribendi ab-

reptos nihil minus praestitiise. Non defecerat adhuc materia dialogorum, sed reliqui convivae Bo Amanni, qui magis verecundia nos interpellandi , . quam sua sponte in alio recessu amoenissimi horti substiterant, tandem affluebant, ut nobis valedicerent, hospitique gratiis actis, in urbem se reciperent; quod αa nobis post aliquot generosa pocula commutata mutuasque amicitiae contestitiones hilariter factum.

SEARCH

MENU NAVIGATION